Liber II, Capita 224–236
- Iul. Nempe cum viventibus loquebatur et his dicebat iustitiam per mysteria fuisse collatam. Quomodo ergo ait eum iustificatum esse, quem mortuum, nisi quia sine aliquo ostendit ambiguo mortem hic abrenuntiationem vocare et ideo a se nomen mortis assumi, ut ostendat ita fideles a peccatis sicut mortuos ab actibus debere cessare?
Aug. Homo contentiose, si hoc loco apostolicorum verborum mors abrenuntiatio vocatur, ut qui peccato abrenuntiat, peccato moriatur, recole, quemadmodum in Ecclesia Christi, in qua baptizatus es, baptismatis mysteria celebrentur, et invenies, quod abrenuntient et parvuli per ora gestantium, sicut credunt per ora gestantium, quod apud vos iam forsitan non fit; sic enim profecistis in peius ipsi errantes et alios in errorem mittentes, qui vobis consenserint non debere abrenuntiare parvulum baptizandum, quia non traxit originale peccatum, aut si debet abrenuntiare peccato, dicite cui et errorem vestrum aliquando corrigite.
- Iul. Si enim mortui sumus cum Christo, credimus, quia vivemus cum Christo scientes, quia Christus suscitatus a mortuis iam non moritur, mors in eum iam non dominabitur; quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos deputate vos mortuos esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. Quomodo Christus, inquit, qui peccato mortuus est semel, id est propter peccata nostra mortuus est semel, ultra non moritur, sed vivit in gloria Dei, ita et vos, deputate vos peccato mortuos solis vivere et servire virtutibus.
Aug. O mira expositio! Apostolus dicit Christum peccato mortuum et tu dicis, id est propter peccata nostra; ergo quod dicit ille: Sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, hoc putandus est dicere: Existimate vos mortuos esse propter peccata vestra? Non utique hoc dicit isto loco nec tu sic intellegis, sed peccato mortuos, ne peccato viverent, confiteris. Ostende ergo et Christum mortuum fuisse peccato, ne inconvenienter Apostolus dixerit: sic et vos; propter auferenda enim nostra peccata, sed tamen peccato mortuus est, et hoc quomodo, qui nullum habuit omnino peccatum nec originale nec proprium, nisi quia similitudo, cuius rei similitudo erat, eius nomen accepit? Novimus enim Christum in similitudine venisse carnis peccati, quoniam in vera carne venit, sed non sicut alii homines in carne peccati; mortuus est ergo ille similitudini peccati, quam gerebat in carne mortali, ac sic mysterium nostrae salutis implevit, ut nos peccato moreremur, cuius ille similitudinem gessit. Ideo in mortem ipsius baptizamur, quia sicut in illo vera mors facta est, ita in nobis vera fit remissio peccatorum. Sed hic sunt et parvuli: Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizati sumus. Non enim sic homines baptizantur in Christo, ut aliqui in mortem ipsius, aliqui non in mortem ipsius baptizentur, sed, sicut ait, in quo loquebatur ipse Christus: Quicumque baptizantur in Christo Iesu, in mortem ipsius baptizantur, ac per hoc, quicumque baptizantur in Christo Iesu, peccato moriuntur; si quicumque, utique et parvuli. Sed cui peccato parvuli moriuntur? Iam tandem quaeso confiteatur generatio, ne mentiatur regeneratio; confiteatur in parvulis caro peccati, ut non negetur etiam pro parvulis mortua similitudo carnis peccati.
- Iul. Ubi hic ergo accusatur natura? Ubi humanae substantiae culpantur exordia? Ubi motus generantis arguitur? Luce clarius est, quod sola a Magistro Gentium conveniatur voluntas, ut abdicet occulta dedecoris et in meliorem vitam actuum correctione proficiat. Sed iam accipiat expositio nostra compendium nec interpretari in his locis dicta Apostoli perseveret; ipsum de suis disserentem sensibus audiamus. In fine disputationis eius apparebit, cuius dogmati fideique consentiat. Nos nempe dicimus de peccato Apostolum voluntatis humanae, quae in unoquoque peccante est, locutum fuisse; tu vero de eo, quod Fausto credis generatione transmissum et a cunctis sine voluntate susceptum. Concertationes itaque nostrae, si placet, facessant et, ut mediocriter agam, dissimulemus Apostoli dignitatem, qua praescribi posset, etiamsi vobis per omnia eius verba concinerent, tamen illum pro officii sui splendore nihil tam deforme sensisse, ambiguitatem esse elocutionum, non sensuum pravitatem; hoc solum ei in praesenti negotio concedatur, ut vir non perturbatae mentis magis scripta sua quam tu intellexisse credatur. Non ergo regnet - inquit - peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum ei. Possem iam hic dicere exhortationis testimonio probatum esse de peccatis eum agere voluntatis, quia mala, si essent naturalia, per iustitiam defendi possent, per misericordiam postremo defleri, nullo autem pacto admonerentur cavenda. Quovis enim naturali malo, si ullum esse posset, hoc malum erat maius insaniae, qua tenebatur, quicumque devotionem in cavendis rebus naturalibus exigebat. Apostolus autem nihil sanxit, quod possit iure reprehendi; peccatum itaque voluntatis ostendit, quod inculcat debere vitari.
Aug. Quis ignorat non loqui Apostolum parvulis, sed eis, qui possunt intellegere verba dicentis et adiuvante Dei gratia oboedire praeceptis? Sed utique agunt etiam cum filiis suis, ut, quemadmodum in eis crescit rationis usus, ita exseratur oboedientiae fructus, ne in vacuum gratiam Dei susceperint, quando regenerati sunt nescientes. Verumtamen illam pulchram susceptam tuam, quae deformis est omnibus debellatoribus suis, concupiscentiam carnis dico, per quam nascitur et cum qua nascitur homo, hanc ergo concupiscentiam carnis cohiberi Apostolus praecipit nec regnare permittit eamque peccati nomine appellat, quia et de primo peccato originem ducit et, quisquis eius motibus ad illicita consenserit, peccat, quae tunc nulla erit in nobis, quando immortale corpus habebimus; ideoque cum posset dicere: Non regnet peccatum in vestro corpore, cur addidit verbum et ait: in vestro mortali corpore, nisi ut tunc speraremus istam, quam peccatum vocat, concupiscentiam non futuram, quando mortale non habebimus corpus? Nam tu dic nobis, cur non ait: Non sit peccatum in vestro mortali corpore, sed ait: Non regnet, nisi quia ista concupiscentia, quae non potest nisi esse in carne mortali, in eis regnat, qui desideriis eius ad mala perpetranda consentiunt et ab ea, quocumque illexerit, victi pertrahuntur maiore impetu, quia lege prohibentur, si gratia non iuvantur; in eis autem, qui Deo donante faciunt, quod praeceptum est, id est commotae atque instanti non oboediunt nec ei arma exhibent membra, inest quidem, sed non regnat. Probatur autem inesse, dum concupiscuntur mala, et probatur non regnare, dum iustitiae delectatione vincente non fiunt. Quomodo enim praecipimur ei non oboedire nisi iubenti sive suadenti? Quomodo autem facere hoc potest, si non inest?
- Iul. Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma iustitiae Deo. Peccatum enim in vobis non dominatur; non enim sub lege estis, sed sub gratia. Eo, inquit, debetis servire Deo fidelius, quo etiam liberalius; peccatum quippe dominabatur vobis, cum reatuum impendebat ultio; postea autem quam gratia Dei beneficia consecuti estis et depositis reatuum ponderibus respirastis, ingenuo pudore commoniti debetis gratiam referre medicanti.
Aug. Tu vestro more, qui de vestro descendit errore, non agnoscis gratiam nisi in dimissione peccatorum, ut iam de cetero per liberum arbitrium ipse homo se ipsum fabricet iustum. Sed non hoc dicit Ecclesia, quae clamat tota, quod didicit a Magistro bono: Ne nos inferas in tentationem; non hoc dicit qui dicit: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali; non hoc dicit qui dicit: Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua. Isto enim modo gratia, ut non peccemus, facit, non quae peccavimus diluit; utroque enim modo adiuvat gratia, et dimittendo, quae male fecimus, et opitulando, ut declinemus a malis et bona faciamus.
- Iul. Verum quia eiusdem quam supra exposuerat quaestionis incurrebat occasio, ut opponeretur videlicet liberatos a lege, quae intendebat iram, securos posse sub gratiae Dei benignitate peccare, subdidit protinus: Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit! An ignoratis, quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum, servi estis eius, cui oboedistis, sive peccati sive oboeditionis iustitiae? Iamne ei credimus, de cuius disseruerit hactenus conditione peccati? Cui, inquit, exhibetis vos servos ad oboediendum, eius servi estis, sive peccati, sive iustitiae. Ubi hic ergo indicatur ab Apostolo peccatum illud, quod ante voluntatis tempora, ante oboedientium studium, ante scientiae et conscientiae aetatem ipsis fingitur supervolasse seminibus? Quod certe nisi in Manichaeorum libris inveniri non potest.
Aug. Non sunt Manichaeorum libri, ubi legitur: Fuimus enim et nos natura filii irae sicut et ceteri, quod vos novo more, sed impudentissimo ore interpretamini ex Graeco, ut Apostolus dixisse videatur non natura, sed prorsus, hoc est: Fuimus prorsus filii irae; et forte hoc emendare audebitis in codicibus vestris, non enim vultis acquiescere, quod, nisi haec quanto verior, tanto antiquior fides esset, hoc omnes Latini codices non haberent. Nec ideo tamen Apostolus monere non debuit oboediendum esse iustitiae, non peccato, quia omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est. Cum enim generationis reatus regenerationis indulgentia fuerit absolutus, oboediendum est iustitiae spiritui, cui consentire, nec oboediendum est concupiscentiae carnis, contra quam certare debemus, ita sane, ut ipsam quoque oboedientiam piam donum Dei esse meminerimus, quod promisit per Prophetam dicens: Dabo eis cor cognoscendi me et aures audientes; quod quid est aliud quam oboedientes?
- Iul. Ceterum Apostolus ostendit, si tamen aliquam ab hominibus hac tempestate fidem impetrat, servos se non dicere peccati nisi eos, quos constat voluntate propria oboedisse peccato, cuius mutatione id est voluntatis coeperunt servire iustitiae; oboedientiam ergo in medio collocavit et ei imputavit, quod vel vitiis prius vel postea studuerunt parere virtutibus.
Aug. Qui confidunt in virtute sua, vani sunt sicut vos et destruentur sicut vos.
- Iul. Gratias autem Deo, quod fuistis - inquit - servi peccati; sed oboedistis ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis; liberati autem a peccato servi estis facti iustitiae.
Aug. Surde, audi Apostolum gratias agentem Deo, quod eius doctrinae ex corde oboedierunt, quandoquidem non dixit: Gratias Deo, quia praedicata est vobis doctrina eius, sed: quia oboedistis. Non enim omnes obaudiunt Evangelio, sed quibus datum est, ut obaudiant, sicut: Nosse mysterium regni caelorum vobis datum est, ait Dominus, illis autem non est datum. Non ergo ex corde, hoc est ex voluntate oboedissent, si non praepararetur voluntas a Domino; alioquin mendaciter ei de hac re Apostolus gratias agit, si hoc ipse non fecit.
- Iul. Ex corde, inquit, oboedientiae facta mutatio, liberavit vos a peccato et sanctitati fecit adhaerere.
Aug. Sed haec mutatio dexterae Excelsi est; audi hominem Dei hanc in Psalmo gratiam confitentem et disce, quis mutet in melius hominis voluntatem: Et dixi - inquit - nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi.
- Iul. Humanum est, quod dico propter infirmitatem carnis vestrae; sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem. O praeceptorem Spiritu Dei plenum, vere vas aureum et tubam non concisis stridoribus, sed absolutis vocibus increpantem! Auctoritatem sermoni suo de exhortationis humanitate conciliat.
Aug. O te deceptorem spiritu haeretico plenum, totum dantem hominis voluntati contra eum qui dicit: Quid enim habes, quod non accepisti? Homo Pelagiane, plantando et rigando ista dicebat Apostolus; sciens autem quod neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus, non praecipiebat tantum, sed etiam orabat ad Deum, ut malum non facerent, quibus eius eloquia praedicabat. Aperte quippe alibi dicit: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali.
- Iul. Ne quid enim arduum et inaccessum homini praecipere videretur, verbum de consuetudine usurpavit, ut humanum diceret, id est facile tractabile, et quod causarum comparatione mitescat. Non a vobis, inquit, reposco parem augustis rebus intentionem nec, quam magnae sunt virtutum opes, tam nova vobis, quibus eas capessatis, praecepta constituo, nihil ferum ingero, nihil quod vix portari possit indico, ne, si pro splendore iustitiae tale aliquid imperarem, de carnis infirmitate conquesti allegaretis iugem vos laborem ferre non posse. Nunc itaque hac moderatione convenio, ut tale studium virtutibus adhibeatis, quale adhibuistis ante criminibus; cumque iniuria sit honestarum rerum, si tali appetantur proposito, quale est deformibus impensum rebus, tamen disciplinae huic, in qua estis, sufficit, si vel tali intentione iustitiam sectemini, quali iniquitatem estis immunditiamque sectati.
Aug. Hoc tamen non facient, nisi illi formosae susceptae tuae concupiscentiae carnis repugnent robore caritatis; cum qua lege membrorum repugnatura legi mentis omnis homo nascitur et cuius obligatione reus est, si non renascatur; quam mortales non vincunt suo spiritu, si non aguntur Dei Spiritu: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Ite nunc et contra istam christianam atque apostolicam veritatem extollendo praecipitate liberum arbitrium et in vestra virtute non assurgendo, sed cadendo confidite.
- Iul. Credamus itaque Magistro Gentium et reddamus ei testimonium veritatis suae. Vere enim, sicut dixit, humanum est, quod praecepit, ut voluntatis correctio emendaret vitia voluntatis.
Aug. Sed correctio haec humana non fit nisi opitulatione divina. Quis enim hominis corrigit voluntatem nisi ille cui dicitur: Deus virtutum, converte nos, et: Deus, tu convertens vivificabis nos? A Domino enim gressus hominis diriguntur et viam eius volet. Si autem non ab illo dirigantur, homo viam Dei non volet, etsi iubeat lex, ut velit.
- Iul. Sed ut hoc humanum, sic illud aliud, si putasset, non solum inhumanum, non solum ferum, verum etiam iniustum, non solum iniustum, verum etiam insanum, ut peccatum si nosset innasci, exprobraret suae aetatis hominibus vitia partus antiqui et ab his praeciperet abstinendum, quae innata credebat, atque cum interminatione praescriberet debere me ea deponere, quae ante habere coeperam, quam anima in corpus meum, in hunc vero mundum corpus intraret.
Aug. Ergo carnis concupiscentia non est innata aut non ab ea praecipit abstinendum, qui dicit: Contine te ipsum, et: Desideria iuvenilia fuge. Cur non dixit: Voluntaria desideria fuge? Iuventus utique nomen aetatis est, aetates autem natura, non voluntas habet et ea concupiscentia de iuvenili aetate maxime accenditur, cuius utique vis in infante sopita est sicut rationis, sicut ipsius voluntatis. Sed discernit oculus christianus, non Pelagianus, quid de Creatoris institutione, quid de vitii contaminatione vel sumat natura vel contrahat, Conditorem suo bono praedicans eodemque propter malum, quo vitiata est, indigens Salvatore; de reatu enim, cum quo homo nascitur, non est, quod ei praecipiatur, nisi ut renascatur.
- Iul. Iustius admoneretur ab his, quos emendare studebat, ut, quantum imperaret, expenderet et sciret primum esse consilii constantis gradum imperii modum tenere; exauctorata quippe doctrina est, quam non tuetur aequitas, et plena auctoritatis, quam iustitiae libra commendat. Ac per hoc constat Apostolum, reverendum ecclesiarum informatorem, rationem magisterii sui consilio aequitate humanitate reddentem nihil de naturali sensisse peccato, sed inculcasse, ut res erat, et vitiorum nos servos nonnisi per voluntatem fuisse et iustitiae nos eadem posse, si corrigatur, voluntate servire. Verum quoniam in expositione loci huius fui hactenus occupatus, ut ostenderem per apostoli Pauli verba Manichaeos nihil posse defendi, patuitque contextu orationis eius veritas, quam per omne dictorum suorum corpus exsequitur, hic sit secundi finis libelli, quo tamen necessario commonemus nihil Traducianis praeter impudentiam remansisse, quia, cum se confiterentur nullum in ratione habere praesidium, de Apostoli dictis, quae exposita sunt, totum sibi solacium vindicabant; et quoniam claruit nihil in his deforme, nihil non sanctitati et rationi consentiens fuisse praescriptum, apparet cecidisse sententiam, quam et ratio cum multis auctoritatibus Scripturarum et, quae in Deo est, religio catholicorum proruit et iam loci istius opinio non tuetur.
Aug. Apparet omnibus, qui sano capite atque intellegenter haec legunt, cum contra verba non magis mea quam beati Apostoli multa tua diceres, nihil te invenisse quod diceres, et tortuoso strepitu loquacitatis egisse, ut eis, qui non intellegunt, dixisse aliquid videreris. Velitis nolitis: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit. Quid est ita nisi per peccatum, non sine peccato? Neque enim pertransiret mors nisi ducente peccato; mors enim peccatum sequitur, non praecedit. Hinc sunt omnes miseriae mortalium a die exitus de ventre matris eorum, sicut scriptum est. Quas miserias vos cum sine ullo peccato accidere dicitis parvulis, iniustum Deum vere vos facitis, Manichaeos autem horribiliter adiuvatis. Illi enim, ne faciant iniustum Deum, istas miserias a nativitate mortalium immutabili naturae mali et ab alio principio venienti substantiae tribuunt tenebrarum. Quos impios simul et vos ipsos vincit catholica fides, quae ista omnia peccato illi tribuit, quod ex primi hominis voluntate intravit in mundum, quos secuta est mors etiam ista, quae fugans animam corpus interimit, quam vos homini, etiamsi non peccasset, dicitis naturaliter fuisse venturam. Unde sequitur, ut non solum illam imperiosam libidinem, qua nimium delectamini, verum etiam molestissimam febrem ceterosque innumerabiles morbos, quibus videmus afflictos parvulos emori, in paradiso futuros fuisse dicatis, etiamsi nemo peccasset, quia sine ullius peccati merito haec perpeti parvulos dicitis. Cohibete vos, quaeso, cum falsis et noxiis laudibus vestris, cohibete vos ab infantibus et lactantibus, quos tamquam nihil mali habentes crudeli errore laudatis, ad Christum liberatorem venire liberandos parvulos sinite, miseram naturam, quam vitiavit homo primus, ut sanet homo secundus, victi correctique permittite.
Chapter 12 of 31