Skip to the text

Liber III, Capita 187–216

  1. IUL. Persistit sane invehi in nos et adiungit: Hi autem, qui concupiscentiam istam contra evangelicos et apostolicos libros, quos vacuo lectitant, bonum ausi sunt dicere, videas - inquit - sanctos eorum nunc cum filiabus dormisse, nunc cum pluribus et concubinis et uxoribus miscuisse negotium, nec hoc Apostoli vident: " Quae societas luci et tenebris, fideli et infideli, Christo et Belial? ". Errant glomerati nubilo concupiscentiae, cuius veneno ita fruuntur, ut amentia capti, cum hoc gerunt, a Deo id concessum putent, quasi ignorent Apostolum dixisse: " Quae geruntur ab eis in tenebris, turpe est etiam dicere ". Vides nempe, quomodo negotium vexat pudoris atque id contra nos valere plurimum putat, qui non malum dicere audeamus, quod velandum tamen pudore fateamur. Nullum vestimentum igitur texuisti, quo deformitatem tui dogmatis operires, praeter pannos, quibus in parentis tui et magistri haereditate crevisti. Persistit igitur erigi in nos faciensque apostrophen: Age tu - inquit - defensor concupiscentiae, aperto sermone narra fructus et opera eius. Ecce ego contra eam non timeo lucem, quam illa trepidat, quam illa odit. " Omnis enim, qui male agit, odit lucem et non venit ad lucem, ne manifestentur opera eius ". Videsne concupiscentiam mali esse originem, per quam miserae animae libidini serviunt, non sponte, quia hoc est, quod nolente animo gerimus solum? Hinc est, quod et tu: Nam quid est - inquis - quod labia, lingua, manus, inflexiones dorsi, cervicis et laterum ut ad opera congrua moveantur, positum in potestate est, cum vero ventum fuerit, ut filii seminentur, membra in hoc opus creata non serviunt, sed exspectatur, ut ea velut sui iuris libido commoveat et aliquando non faciat animo volente, cum aliquando faciat et nolente? Enumerasti tu nempe omnia officia membrorum eaque commendans servire voluntatis imperio libidinis negotium dicis, quod hoc solum animo nolente faciamus. Quid Manichaeus? Videsne - inquit - concupiscentiam mali esse originem, per quam miserae animae libidini serviunt, non sponte, quia hoc est, quod nolente animo gerimus solum? Sed videamus, quid aliud adiungat*: Denique omne peccatum extra corpus est, quia actuale est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat*; omne enim peccatum, antequam fiat, non est et post factum memoria sola eius operis, non ipsa species manet. Malum autem concupiscentiae, quia naturale est, antequam fiat, est, cum fit, augetur, post factum et videtur et permanet. Quid igitur nobiscum iurgas, quia te Manichaeum vocemus, cum nec in illius scriptis aliud, quam quod tu dicis, nec in tuis aliud, quam quod ille vult persuadere, teneatur? Iam vero illud, quod per plebeia, a vobis tamen infusum, ora discurrit, in eadem Manichaei epistula continetur, id est: Si peccatum naturale non est, quare baptizantur infantes, quos nihil per se mali egisse constat? Ideo autem dixi illud per multorum volitare linguas, quia vulgarius argumentum etiam a tardis quibusque comprehensum est. Ceterum tu in libris tuis in eo spem totam reponis; et hoc ergo ipsum hoc modo tuus praeceptor exsequitur: Qui his verbis mihi interrogandi sunt: Si omne malum actuale est, antequam malum quispiam agat, quare accipit purificationem aquae, cum nullum malum egerit per se? Aut si necdum egit et purificandus est, licet eos naturaliter malae stirpis pullulationem ostendere, illos ipsos, quos amentia non sinit intellegere, neque quae dicunt neque de quibus affirmant. Audis, quomodo convitiatur nobis? Amentes vocat nec intellegentes, vel quae dicamus vel quae affirmemus, qui malae stirpis pullulationem negemus, cum baptizemus etiam eos purificante aqua, qui malum nullum egerint, id est parvulos. Posita sunt nempe de eius multa sententiis; sed nisi Menoch filiam et Manichaeum, qui se Christi Apostolum nominat, titulus indicaret, te omnino suum pollicerentur auctorem. Cum ergo nihil aliud dicas quam quod Mani docente didicisti, putas te in aestimatione Catholicorum aliter habendum quam illum, per quem talium dogmatum sacramenta potasti?

AUG. Finisti tandem, quae de Manichaei epistula, quam tui collegae Flori orationibus adiutus te invenisse laetaris, contra nos putasti esse dicenda, ubi certe Manichaeus concupiscentiam carnis accusat, qua caro concupiscit adversus spiritum, hanc autem Catholicis obiciendam sic arbitratur, tamquam eam bonam esse dicant, quia nuptiarum bonum doctrinae dominicae atque apostolicae sanitate commendant. Quando enim posset Manichaeus malum concupiscentiae carnalis a bono discernere coniugali, cum ad Hebraeos epistula non nisi eorum dicat esse solidum cibum, qui exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo? Sed plane tu in huius Manichaei morsum inevitabiliter incidisti, tantus laudator concupiscentiae carnis, ut eam, non qualis ibi esse potuisset, si esse debuisset, sed omnino, qualis nunc est, etiam in paradiso, id est in loco tam magnae beatitudinis, collocares, ut scilicet illius loci habitatores ita beata pace fruerentur, ut in se ipsis intestino bello, ne in consensus illius illiciti vel inhonesti concubitus laberentur, contra motus concupiscentiae dimicarent. Hoc malum in paradiso esse non posset nisi forte illo picto, de quo superius locuti sumus, qui haberet titulum suprascriptum: Paradisus Pelagianorum, ubi etsi ipsa concupiscentia occultis motibus casta corda sollicitans non posset ulla exprimi arte pictoris, pingi tamen possent gravidae feminae, cibos utiles fastidio repellentes, foeda delectatione noxios appetentes, nauseantes, vomentes, pallentes, immaturos fetus abortu aliquando fundentes, in ipso etiam partu poenam, quam mater Eva suscepit, sua miseria protestantes, etsi non sonante pictura, tamen facies tristium gementium plorantium sicut poterat, imitante, natosque ipsos omnes flentes communi sorte nascentium et diversarum varietate poenarum et multi postea etiam sub verberibus magistrorum. Hanc picturam nesciens quisquis aspiceret et titulum legeret causamque requireret, haec ei videlicet, sed a vobis, egregia ratio redderetur, qua diceretis: Talis esset omnino etiam ibi condicio generis humani, quia talis est hic, ubi similiter a fetibus hominum nulla trahitur origo peccati. Si acquiesceret, fieret Pelagianus; si vero irrisae huic insipientiae nollet acquiescere, argueretur a vobis ut Manichaeus. Sed huic contentioni, Dei sancte antistes Ambrosi, docte in Ecclesia et Doctor Ecclesiae, dic istis concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum et de qua Manichaeus nesciens, quid loquitur, tendit muscipulas imperitis, non ex alienae commixtione naturae, sicut ille desipit, sed naturae nostrae bonae a bono conditae ex prae varicatione primi hominis accidisse. Sed vos fortasse impudentissima pervicacia eligitis adiumenta praebere impurissimo Manichaeo quam sancto acquiescere Ambrosio. Agite, ut placet, sed non gaudebit vel vobis adiutoribus Manichaeus, quoniam catholica fide in Christi nomine atque virtute utrosque vincit Ambrosius. Si enim talis esset ista concupiscentia, quae carnali suo motu nec praecederet nec excederet hominis voluntatem, sed eius semper sequeretur arbitrium, profecto nec Manichaeus, quid in ea iuste reprehenderet, inveniret; nec eam quispiam nostrum in paradiso coniugatos habere non potuisse contenderet; nec Ambrosius de praevaricatione primi hominis eam traxisse nos diceret, quia concupiscere contra spiritum non videret. Nunc vero, quia talis est, ut contra spiritum concupiscat, etiamsi spiritu resistente non vincat, et ideo esse non posset pace illa magna in paradiso fruentium beatorum, nec fas est credere commixtione malae naturae corruptibilem Deum, restat, ut et vos et Manichaeos fides vincat Ambrosii de primi contagione peccati.

  1. IUL. Superest, ut examinemus illam sententiam tuam, quam tu te ad unum sermonem revocare pollicitus breviter, ut non est negandum, et acutule collegisti: Natura humana, si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda; atque ut ad unum verbum utrumque concludam, natura humana, si malum esset, salvanda non esset, si ei mali nihil inesset, salvanda non esset. In hoc loco non es a nobis ingenii tui laude fraudandus; pro tua enim prorsus dici melius ratione non potuit, sed tamen rerum natura non sinit, ut promoveat quidquam exacta calliditas. Durum tibi est omnino contra stimulum calcitrare; quidquid enim compegeris, non minus quam glacies admotae veritatis igne dissolvitur. Denique nunc quid a nobis referatur, attende. Conclusisti hoc modo: Certe natura humana si malum esset, salvanda non esset. Assentimur, prorsus verum dixisti: Si malum esset, salvanda non esset, quia res mala et naturaliter mala nec mereretur nec caperet salutem. Cur non caperet? Quia aliud quam facta erat fieri non posset; non autem mereretur, quia nihil in ea erat, quod Dei dignaretur liberare clementia. Cum autem dicimus: si esset, quod certe esse non potest, non illi spem negati conciliamus effectus, sed ad destructionem alterius opinionis, quae incidit, de rebus impossibilibus dicere solemus. Si hoc vel illud verbi gratia esset, illud sine dubio sequeretur, ut, cum illud esse non potest, etiam hoc, propter cuius amolitionem illatum fuerat, multo magis negetur. Iam igitur frequenter ostendimus malum aliquid per naturam esse non posse, sed tamen nunc sine praeiudicio istius constituti sententiae tuae partem probamus, qua dixisti: Natura humana si malum esset, salvanda non esset. Salutem in baptismate collocasti et argumentatus es consequenter, quoniam, si verum dicerent Manichaei, qui malam dicunt naturam, desiperent Christiani, qui malae naturae remedium baptismatis crederent admovendum; et ideo, qui malam confirmat hominum naturam, gratiam negare compellitur, quod ita recurrit, ut, qui gratiam confirmat, hominum laudet naturam, cuius saluti eam intellegit fuisse provisam.

AUG. Non est verum, quod dicis; fallis aut falleris. Non enim qui malam, sed qui malum confirmat hominum esse naturam, id est non, qui eam malam esse, sed qui eam malum esse confirmat, gratiam negare compellitur; nam ubi mala est, ibi magis indiget gratia. Mala est quippe natura malus homo, quoniam homo sine dubitatione natura est; sic mala natura est mala mulier, quoniam mulier utique natura est. Quomodo ergo, qui hoc dicit, gratiam negare compellitur, cum gratia naturis malis, id est hominibus malis, ut mali esse desinant, opituletur? Sed aliter dicimus: Malus est iste homo, aliter: Malum est iste homo; illud verum esse potest, hoc non potest. Sicut: Vitiosus est iste homo, si dicimus, verum esse potest; si autem dicimus: Vitium est iste homo, verum non potest esse. Proinde noli errare vel mittere homines in errorem et sic me dixisse intellege: Natura humana, si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset regeneranda, ac si dixissem: Natura humana, si vitium esset, non esset generanda; si vitium non haberet, non esset regeneranda. Item quod sequitur, ubi me ad unum verbum dixi utrumque concludere, ita dixi: Natura humana, si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset, tamquam dicerem: Natura humana, si vitium esset, salvanda non esset; si ei vitii nihil inesset, salvanda non esset. Ecce feci verba mea planiora, non ut invenires, quod contra diceres, sed ut intellegereris non potuisse invenire, quod diceres.

  1. IUL. Quid igitur hinc conficiatur, adverte; non adhaerere negationem gratiae laudi humanae naturae, quin immo haec quattuor ita esse coniuncta, ut alterum sine altero teneri nequeat, sed infamia naturae pariat negationem gratiae et laus gratiae pariat praedicationem naturae; ista enim in quamvis sibi partem reciprocari possunt. Bene ergo dixisti: Natura humana, si malum esset, salvanda non esset; hoc enim dicunt utrumque Manichaei, malam videlicet carnis naturam nec posse salvari per gratiam nec debere.

AUG. Sed illi sic dicunt malam carnis naturam, ut eam malum esse dicant, non malum habere, quia ipsum vitium non substantiae accidens, sed substantiam putant esse.

  1. IUL. Sed post haec admoves sententiam tibi caram et dicis: Si autem naturae humanae mali nihil inesset, salvanda non esset. Qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat conditae Creatorem; qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet Salvatorem. Sit igitur lector intentus, videbit nihil te dixisse aliud, quam quod dicendum negaras; pronuntiasti enim ei rei malum inesse naturaliter, quam dixeras malam non esse naturaliter.

AUG. Non dixeram malam non esse, sed malum non esse, hoc est, ut planius loquar, non dixeram vitiatam non esse, sed vitium non esse; relege et intellege.

  1. IUL. Sed intellegi non potest aliud mala natura quam id, quod malum est habere congenitum.

AUG. Sive congenitum sit malum sicut ingenii fatuitas sive voluntate assumptum sicut homicidium, potest dici malus homo etiam mala natura, quia et homo natura est, sicut malus equus potest et malum animal dici, quia et equus animal est.

  1. IUL. Et ut fiat brevis ac pura conclusio: si naturae inest ita malum, ut nascatur ex ea cum ipsis seminibus malum, mala sine dubitatione convincitur.

AUG. Etsi mala convincitur, non tamen malum est, quia etsi vitiata convincitur, non tamen vitium est.

  1. IUL. Si autem vindicatur a malis et bona defenditur, nec nasci ex ea malum nec ei inesse potest naturaliter. Evanuit igitur conclusio tua, quia sententia, quam secundo loco intulisti, non distinxit, sed geminavit priorem.

AUG. Non continuo, si bona defenditur, vindicatur a malis. Eadem quippe natura et bona est, in quantum natura est, et mala est, si vitiata est; non est tamen malum ulla omnino natura. Non igitur evanuit conclusio mea qua dixi: Natura humana, si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset. Sed si vis verum dicere, dic potius evanuisse argumentationem tuam, qua voluisti refellere conclusionem meam.

  1. IUL. Natura - inquis - humana, si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset, salvanda non esset. Quid aliud ostendisti quam unam rem propter id debere salvari, propter quod illam negaveras debere salvari?

AUG. Salvanda est, quia mala est, non quia malum est; si autem malum esset, salvanda non esset. Non enim, quia malum est, sed quia malum habet, mala est, sicut non, quia vitium est, sed quia vitium habet, vitiosa est. Quia vitiosa est ergo, salvanda est; si autem ipsa natura hoc est ipsa substantia vitium esset, salvanda non esset. Quomodo ergo unam rem propter hoc dixi debere salvari, propter quod illam negaveram debere salvari, cum aliud sit vitium habere, aliud vitium esse? Salvanda est ergo, quia vitium habet, non quia vitium est; si autem vitium esset, salvanda non esset. Vides, quam non hoc sit respondere, quod est non tacere, quandoquidem vides nihil te respondisse et tamen tacere noluisse.

  1. IUL. Ac per hoc eo revolutus es, ut Manichaeum, quem professione contempseras, argumentatione reparares. Nam dicendo: Si mala esset, salvanda non esset speciem pugnandi indueras; subdendo autem: sed si nihil in ea mali esset, salvanda non esset, ipsi te fideliter militare docuisti. Cum ergo apparuerit hoc tua quod Manichaei sententia contineri, id est malam esse hominum naturam, cui ille et tu pariter inesse malum dicitis, tuque pronuntiaveris malam naturam non esse salvandam, absolutissime confectus est fidem vestram iunctis omnino turmis tam naturam impugnare quam gratiam.

AUG. Numquid, quoniam verba mea mutas, ut aliquid respondisse videaris, ideo difficile aut impossibile facis legentibus vel recolere animo vel certe in hoc ipso tuo libro paulo superius relegere et videre, quid dixerim, ubi et ipse illa, sicut a me sunt dicta, posuisti? Ego enim non dixi: Si mala esset, salvanda non esset, cum ideo salvanda sit ut non sit mala; sed dixi: Si malum esset, salvanda non esset. Habendo quippe vitium mala est, quo consumpto sine dubitatione fit salva; non ipsa vitium est, alioquin ipsa consumeretur, cum consumitur vitium. Cum vero salute vitium consumatur, quid isto modo nisi natura salvatur? Cum itaque dicitur sanari vitium, non ipsum vitium, sed illa, cui hoc inerat, natura salvatur, quae si vitium esset, non salvaretur, sed finiretur potius sanitate; immo sanitas hoc modo fieri ulla non posset, quoniam, si fieret, maneret natura sanata consumpto vitio, quo non erat sana; si autem natura vitium esset, non utique consumpto vitio sanaretur, sed ipsa consumeretur. Ac per hoc natura humana non, si mala esset, sed si malum esset, hoc est si vitium esset, salvanda non esset; si ei nihil mali inesset, id est si vitio mala non esset, salvanda non esset. Ecce quod dixi; noli mutatis abs te verbis meis velle facere locum non responsionibus, sed contentionibus tuis.

  1. IUL. Sequiturque, ut nemo possit laudare gratiam Christi, nisi qui in natura bonum opus laudaverit Conditoris.

AUG. Hoc verum dixisti, et ideo etiam in mala natura opus laudabile est Conditoris, quia et natura mala, in quantum natura est, bonum est atque, ut hoc bonum liberetur a malo, gratia necessaria est.

  1. IUL. Certe nulla hic de studiis adultorum hominum quaestio, sed de sola nascentium qualitate versatur, in quibus naturae examinatur status. Hanc tu itaque naturam sine aliquo propriae voluntatis admixtu ream, damnatam, malis id est criminibus plenam cum Manichaeo tamen asseris, quam nos sine scelere, sine peccati malo innoxiam et capacem virtutis tuemur.

AUG. Agnoscimus te, agnoscimus magnum tutorem, qui parvulis, quos tueris, non sinis succurrere Salvatorem. Si autem sinis, dic, quaeso, quando salvi corpore baptizantur, ex quo malo, ex quo vitio, ex qua parte salventur. Sed quid dicturus es, homo, qui facis tibi paradisum tuum, quem non erubescis implere poenis immeritis parvulorum?

  1. IUL. Hanc ergo tu in parvulis criminosam, vitiosam et damnatam voluntate sua arguis an conditione nascendi? Si propria voluntate, ut videlicet illi parvuli suis studiis peccasse dicantur, monstrum quidem opinionis exoritur, peccati tamen tradux negatur, non enim accepit ab alio, quod potuit ipse committere; sin autem tot mala non actione sua, sed conditione sortitur, naturaliter iniqua convincitur.

AUG. Nec sua voluntate arguo naturam parvulorum, nemo enim, quia vult, nascitur, nec conditione nascendi, nisi quia miseri nascuntur, non quia nascuntur. Nasceretur enim etiam in paradiso natura humana ex Dei benedictione fecunda, etiamsi nemo peccasset, donec Deo praecognitus sanctorum numerus compleretur. Sed illi parvuli nec flerent in paradiso nec muti essent nec aliquando uti ratione non possent nec sine usu membrorum infirmi et inertes iacerent nec morbis affligerentur nec a bestiis laederentur nec venenis necarentur nec aliquo casu vulnerarentur, vel ullo sensu aut ulla parte corporis privarentur nec a daemonibus vexarentur nec surgentes in pueritiam domarentur verberibus aut erudirentur laboribus nec ulli eorum tam vano et obtunso nascerentur ingenio, ut nec labore nec dolore ullo emendarentur, sed excepta propter incapaces uteros matrum sui corporis quantitate, tales omnino, qualis Adam factus est, gignerentur. Nunc autem nec tales essent, quales videmus, nec talia paterentur nisi peccato illo magno natura humana in has miserias mutata atque damnata. Non ergo ita se habent conditione nascendi, sed contagione peccati et conditione supplicii.

  1. IUL. Quo ergo super naturae iudicio Manichaeus tuque distatis? Quia ille, inquis, malam eam fatetur. Tu ergo si id abnuis, bonam eam esse pronuntia et sublata contentio est; capieris statim veritatis retibus in salutem. Sed reclamas. Audiamus ergo, quid parias, Aristoteles Poenorum. Tantum - inquis - malum ei inest, ut possideatur a diabolo atque aeternum mereatur incendium.

AUG. Tu autem, qui eam negas a diabolo possideri, procul dubio negas a potestate erui tenebrarum, cum in Christi regnum regeneratione transfertur, et accusas universam catholicam Ecclesiam magno crimine maiestatis. Non enim legibus huius mundi alio crimine tenetur reus, quisquis imaginem, quamvis non vivam, tamen imperatoris exsufflat. Exsufflantur autem parvuli in exorcismo, priusquam baptizentur; exsufflantur igitur vivae imagines, non regis cuiuscumque, sed Dei; immo vero exsufflatur, sed diabolus, qui contagione peccati tenet parvulum reum, ut illo foras misso parvulus transferatur ad Christum. Exsuffletur itaque Iuliani amentia, ne maiestatis rea in parvulorum mundatione et exsufflatione dicatur Ecclesia. Si autem non eruitur a potestate tenebrarum et illic remanet parvulus, quid miraris in igne aeterno cum diabolo futurum, qui in Dei regnum intrare non sinitur? An quia Pelagiani nescio quem parvulis non baptizatis praeter Dei regnum quietis et vitae aeternae locum praeparant, ideo Christi erit falsa sententia: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur? Quisquis autem negat parvulos credere per ora gestantium, neget eos et accipere baptismum, quia in manibus gestantium reluctantur.

  1. IUL. Sed adeo mala non est, ut nisi Manichaeus eam accusare non possit.

AUG. Manichaeus ergo dixit: Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est? Sed quia hoc dixit doctus et Doctor catholicus, quid es nisi deceptus et deceptor haereticus?

  1. IUL. Ego, inquit, tamen non sum Manichaeus, qui eam absolvo verbis et condemno iudiciis.

AUG. Tu eam condemnas iudicio et hoc iniquo, quam mala tanta vis perpeti sine merito malo.

  1. IUL. Quid igitur hic primum accusem, impudentiam mentientis, libidinem disputantis an profanitatem tam prava credentis? Nobis tamen intellego utendum Prophetae esse verbis: Beati sumus, Israel, quoniam quae Deo placent, nobis nota sunt.

AUG. Itane vero, quae Deo placent, vobis nota sunt? Insulse, ut sine ulla contagione peccati premantur parvuli gravi iugo, non placet Deo. Trahunt ergo contagium de illo primo magnoque peccato, quod vos nolentes fateri quid nisi iniustum iudicium datis Deo?

  1. IUL. Sed invectionum officium legentium censura supplebit; nos pergamus ad reliqua. Certe nullum est in rebus aliud malum, quod vere malum est, nisi quod peccatum vocamus.

AUG. Si non sunt mala etiam supplicia peccatorum, non est, quomodo defendas verum dixisse Deum, qui dixit creare se mala; non enim dicendus est creare peccata.

  1. IUL. Ex quo peccato gignitur in unoquoque, ut dicis, naturale malum; nihil est igitur aliud vere malum quam meritum malum.

AUG. Non tantum meritum malum, verum etiam poena, quae malo merito redditur, malum est; non enim vere malum est peccatum et non est vere malum poena peccati. Si ergo nullum esset in parvulis ex origine malum meritum, quidquid mali patiuntur, esset iniustum. Et ideo ista mala in paradiso esse non possent, quia nullum ibi esset meritum malum, si felix oboedientia permaneret. Ac per hoc, quia hic sunt in parvulis mala, quae ibi non essent, habent etiam meritum malum, quod nisi originaliter non haberent.

  1. IUL. Si ergo et Manichaeus non ob aliud dicit malam naturam, quam quod eam mali meriti arbitratur, cui putat inferenda supplicia, et tu naturae humanae malum inesse confirmas nec aliud malum quam quod Manichaeus, id est concupiscentiam carnis, quam a diabolo contionaris infusam; eamque sic mali meriti esse dicis, ut aeternis eam persistas adiudicare tormentis, non aliter sine dubio quam Manichaeus pessimam illam damnatamque pronuntias.

AUG. Iam erubesce. Concupiscentia carnis non est a Patre, sed ex mundo est, id est ex hominibus, quorum fetibus impletus est mundus; hanc autem Manichaei genti tribuunt tenebrarum adiuvantibus vobis, qui hoc malum nobis per praevaricationem primi hominis secundum Ambrosianam hoc est catholicam fidem in naturam vertisse non vultis.

  1. IUL. Videamus ergo, quomodo huc redeat etiam pars tuae secunda sententiae. Dixisti enim: Qui dicit naturam humanam bonum non esse, bonum negat conditae Creatorem; qui vero negat ei malum inesse, misericordem vitiatae invidet Salvatorem. Si ergo, ut tu profiteri coactus es, qui negat eam bonum esse, bonum etiam Conditorem eius id est Deum negat, et nihil aliud est malam esse naturam quam malum meritum habere naturaliter; veritati nostrae amminiculatur etiam vestra confessio negare vos videlicet Deum bonum hominum conditorem, quorum malam esse naturam et vitiis eius iuratis et poenis.

AUG. Natura humana, etsi mala est, quia vitiata est, non tamen malum est, quia natura est. Nulla enim natura, in quantum natura est, malum est, sed prorsus bonum, sine quo bono ullum esse non potest malum, quia nisi in aliqua natura ullum esse non potest vitium, quamvis sine vitio possit esse vel numquam vitiata vel sanata natura; quod Manichaei si intellegerent, Manichaei omnino non essent, duas ex contra riis partibus boni et mali introducendo naturas. Si ergo vides, quid inter nos et Manichaeos intersit, tace; si non vides, tace.

  1. IUL. Non ergo invidemus Salvatorem illi, quam Conditoris sui dignitate defendimus; sed malum eam negamus esse, ne efficiamur Manichaei, malum ei negamus inesse, ne mutatis nominibus simus totidem Manichaei.

AUG. Prorsus contra Manichaeos estis, cum dicitis naturam malam non esse; sed Pelagiani estis, cum ei malum dicitis non inesse, et nescientes suffragamini Manichaeis dicendo malum, quod ei manifestum est inesse, ex primi hominis praevaricatione non esse, ut concludant illi aliam substantiam naturamque mali esse.

  1. IUL. Vitiari autem in unoquoque iam suo arbitratu vel bonum agente vel malum personae meritum dicimus, non naturae. Et ideo per gratiam Christi id sanari asserimus, quod vitiari potest, quoniam nec aliud sauciatum ostenditur, quam quod sanatum docetur.

AUG. Certe vos invidetis parvulis Salvatorem, exsufflandi sicut ipsi, si hoc vobis prodesse crederetur, ut erueremini de potestate tenebrarum et in regnum transferremini Christi.

  1. IUL. In baptizatis autem non concupiscentia carnis, quae naturalis est, sed concupiscentiae malae aufertur reatus.

AUG. Iohannes apostolus concupiscentiam carnis dixit a Patre non esse, sed ex mundo, hoc modo eam malam faciens intellegi; tu autem non concupiscentiam carnis, quae naturalis est, sed concupiscentiam malam reatum habere dicis. Apud te quippe nec, quando concupiscitur fornicatio, concupiscentia carnis mala est, quia, ut dicis, bono male utitur, qui ea sic utitur. Bonum est ergo ipsa semper, ut vis, sive quis ea coniugium sive adulterium concupiscat, quoniam, si coniugium, bono bene utitur, si adulterium, bono male utitur. Pugna igitur cum apostolo Ioanne, non mecum; non enim consentis ei dicenti eam malam, quam dicit, concupiscentiam carnis a Patre non esse, sed ex mundo, quamdiu tu dicis concupiscentiam carnis, etiam quando ea malum concupiscitur, esse bonam ac per hoc numquam malam. Sed, crede mihi, nemo Christianus est, qui non malit apostolo Ioanni consentire quam tibi.

  1. IUL. Ac per hoc, nec aliquod peccatum [naturae in] esse, tam Conditoris humani generis quam Redemptoris testimonio comprobatur.

AUG. Quid est, quod dicis nimis inconsiderate: Nec aliquod peccatum naturae inesse? Quasi peccatum possit omnino inesse nisi naturae, etiamsi non sit origine attractum, sed voluntate commissum. Sive quippe angeli sive hominis peccatum, manifestum est vel angelo inesse vel homini; quis autem sic exorbitet a rerum natura, ut hominem vel angelum neget esse naturam? Quid est item, quod clausis oculis loqueris? Quid est, rogo, quod dicis: Nec concupiscentiam peccatum esse? Itane contra Apostolum te disputare non vides? Ille namque peccatum esse concupiscentiam satis omnino monstravit, ubi ait: Peccatum non cognovi nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Quid hoc testimonio clarius, quid tua sententia vanius dici potest?

  1. IUL. Et ut, quae sunt acta, repetamus: inimicam esse iustitiae Dei opinionem traducis, tam praeceptorum Dei quam iudiciorum eius attestatione monstravi.

AUG. Inimicos vos potius esse iustitiae Dei, quem facitis super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum iniuste posuisse grave iugum, dum negatis originale peccatum, et testimonio Scripturarum et ipsis calamitatibus parvulorum, quae in paradiso nisi vestro non possent esse, monstratum est.

  1. IUL. Concupiscentiam autem carnis ad conciliandum sexibus fecunditatis negotium a Deo inditam, creatore corporum, non nisi a Manichaeo accusari scriptorum eius insertione perdocui.

Aug.Concupiscentiam carnis, quam malam docet esse Scriptura divina, per illam quippe caro concupiscit adversus spiritum; vos autem adiuvantes Manichaeos Deo coaeternae genti tribuere tenebrarum, dum non vultis eam pertinere ad originale peccatum et in Dei paradiso audetis insuper collocare, evidentissimis documentis et divinae auctoritatis et sobriae rationis ostendimus.

  1. IUL. Nec alia apud vos argumenta esse pro traduce, quam quae Manichaeus tribuisset, ostendi.

AUG. Non esse Ambrosium Manichaeum, qui fidei catholicae invictissimus et Manichaeos prostravit et vos, qui dixit discordiam carnis et spiritus, ubi per tuam susceptam caro concupiscit adversus spiritum, per primi hominis praevaricationem in nostram vertisse naturam, etiam testimonio tui principis eumdem laudantis episcopum convictus atque contortus cogeris confiteri.

  1. IUL. Te autem liberi arbitrii negatorem et Dei, nascentium conditoris, sententiae tuae discussione patefeci.

AUG. Me non esse liberi arbitrii, quod tu extollendo praecipitas, negatorem, sed potius defensorem Dei gratiam confitendo, quod arbitrium tu decipis in tua virtute fidendo, innumerabilia testimonia sacra proclamant; nosque non negare Deum nascentium conditorem, sed vos negare Deum nascentium salvatorem ea, quae utrique diximus, legentibus indicabunt.

  1. IUL. Malam autem a vobis pronuntiari naturam eius sententiae, quam tu uno verbo conclusu rum te promiseras, explicatione convici.

AUG. Naturam humanam non malum esse, sed ei malum inesse monstravi unum horum docens per eiusdem naturae substantiam et eius substantiae conditorem Deum, alterum per eiusdem naturae miseriam et ab eadem miseria salvatorem Deum. Te autem ratiocinationem meam non potuisse dissolvere, etsi non tibi respondissem, lector posset diligens et intellegens invenire.

  1. IUL. Atque ideo etiam tardissimis ad intellegendum vel tuo favore deceptis liquere confido te Manichaei solum aversari nomen, ceterum ex omni fide cum cunctis traducis sectatoribus non minus spurcis quam stolidis eius inhaerere dogmatibus.

AUG. Aliud et contra est omnino quam putas, quod liquere etiam tardissimis dicis. Illud namque potius etiam tardissimis liquet, si legendis utriusque nostrum scriptis intentam curam non graventur impendere, me demonstrasse non solum, quod ego sim Manichaeorum inimicus errori eorumque nefaria dogmata Deo veritatis opitulante subverterim, sed etiam quod vos Manichaeorum tantum adiuvetis insaniam, ut se omnino gloriarentur invictos, nisi catholica fides, quam Deo miserante defendimus, non per vos vel a vobis, sed vobiscum potius vincerentur. Te autem ideo me unum elegisse, cui Manichaeorum nomine et crimine, quanto crebrius, tanto convitiareris odiosius, quia eo modo putasti catholicam, quae vos arguit, fundatissimam fidem et clarorum atque sanctorum defensorum eius notissimam multitudinem, qui ea, quae didicimus et docemus, didicerunt atque docuerunt, sine invidia te posse destruere horrore nefandi nominis, non obiecti criminis veritate. Sed firmum fundamentum Dei stat: novit enim Dominus qui sunt eius. Verba vero libri mei, quae tibi quasi refellenda proposueras, quomodo quibusdam paucissimis quasi ad speciem pugnae qualiscumque tentatis, multo plura cetera diffusa atque interfusa tua nebulosa loquacitate vitaveris, interim, quia longum est hic ostendere, ut per se ipsum advertat et inveniat, dimitto lectori.

Chapter 17 of 31