Liber V, Capita 55–64
- IUL. Patiuntur hanc omnes ignominiam, qui indicunt veritati bellum. Nos ergo quod egimus colligamus. Quaeritur unde illa prima voluntas mala in homine fuerit exorta. Respondemus: A motu animi, cogente nullo. Obicitur: Si in opere Dei apparuit? Assentimur verum esse. Rogatur quomodo id non abnuamus, qui negamus naturale peccatum. Respondemus: Quia in opere Dei a possibili existit peccatum istud, non a necessario. Naturalia ergo necessaria sunt, possibilia autem voluntaria.
AUG. Sunt et voluntaria necessaria, sicut beati esse volumus, et necesse est ut velimus; sunt et possibilia naturalia; sic possibile est enim ut concipiat femina quae concumbit cum viro suis et illius genitalibus membris, si nec ipsa sterilis sit, nec ille; sed non est necessarium; fieri quippe potest, sed necesse non est; et tamen naturale est. Tace, obsecro; vanae sunt definitiones; nec subtiles, sed pueriles divisiones tuae.
- IUL. Ac per hoc, ut peccatum motui libero, ita naturam Deo abscribimus conditori. Est igitur natura humana bonum opus Dei; est libertas arbitrii, id est, possibilitas vel delinquendi, vel recte faciendi, bonum aeque opus Dei. Utrumque hoc homini a necessario venit; neutra de his duabus rebus mali causa est. Sed huc usque necessaria illa venerunt; iam voluntas quidem in his exoritur, sed non de his. Capacia voluntatis sunt quippe, non plena; nec faciunt, sed accipiunt diversitatem meritorum.
AUG. Naturam et liberum arbitrium rectissime bona confiteris esse Dei opera; sed quod voluntatem in his quidem, sed non de his asseris exoriri, quid insanius dici potest? Itane vero, Iuliane, ex homine hominis voluntas non oritur, cum homo bonum opus Dei sit? Postremo potuitne ascendere in cor tuum, exoriri quidem hominis voluntatem, sed non de libero eius arbitrio? Dic ergo unde, si non de natura, id est, non de ipso homine; si non de libero eius arbitrio, dic, rogo, unde voluntas hominis oriatur. Dixisti ubi oriatur, dic et unde. Bona opera Dei sunt natura et liberum arbitrium: In his, inquis, voluntas exoritur, sed non de his. Unde ergo? Dic; audiamus, discamus. Aut ostende aliquid alicubi ortum esse, cum unde non esset. Mundus quidem de nihilo exortus est, sed Deo faciente; nam si Deum opificem non haberet, de nullis rebus omnino oriri non posset. Si ergo et voluntas in homine vel in eius libero arbitrio de nihilo exorta est, quis eam fecit? Aut si non facta, vel orta est, quis eam genuit? An sola est in rebus, quae esse coeperunt, facta a nullo, nata de nullo? Cur ergo propter illam damnatur homo, quo non volente exorta est in illo voluntas mala, cuius erat tantum capax, non efficax? Si autem, ut iure damnetur, eo volente in illo exorta est; cur eius ipsius voluntatem de illo exortam negas, quo volente exortam esse, et quo nisi volente exoriri non potuisse non negas? Cum vero de illo orta est, de natura exorta est, quia homo natura est; et quia potuit etiam nolle quod voluit, de libero eius arbitrio exorta est, quod et ipsum, sicut fateris, pertinet ad naturam; cur ergo negas clausis oculis res apertas, de natura hominis exoriri voluntatem hominis, dum times ne Manichaeus naturae huius accuset auctorem? Sufficit ad illam pestilentiam refellendam, quod catholica veritas praedicat, ab optimo Deo sic esse hominem conditum, ut necessitatem peccandi non haberet, nec peccaret, si peccare nollet; cum etiam semper nolle utique posset. Quis enim tam sit mente caecus, ut non videat, sicut homo est primitus conditus, magnum bonum esse naturae, posse non peccare; quamvis maius sit non posse peccare; atque ordinatissime constitutum, ut hoc prius esset unde fieret hominis meritum, et illud esset postea bene meriti praemium?
- IUL. Bona ergo possibilitas mali atque boni voluntatem non cogit, sed permittit oboriri. Nemo igitur ideo bonus est, quia libero affectus arbitrio est; sunt quippe multi homines aeque liberi, sed tamen pessimi; sed nec ideo quisque malus est, quia liberi arbitrii est; sunt enim multi aeque libertatis huius participes, tamen optimi. Nec bonus igitur, nec malus homo ideo est, quia liber est; sed nec bonus, nec malus esse posset, nisi liber esset. Est ergo ista possibilitas, quae nomine libertatis ostenditur, ita a sapientissimo constituta Deo, ut sine ipsa non sit, quod per ipsam esse non cogitur. Contrariorum enim una capacitate ab utrorumque praeiudicio vindicatur; id est, nec malae voluntatis, nec bonae causa et necessitas dici potest, quae utramque sic recipit, ut neutram compellat existere. Necessariorum ergo singularis ductus, et unum quodam modo filum est, velut geometrica illa sine latitudine longitudo est, nec hic unio dividi potest. Quamdiu ergo singularis extenditur, vim naturae suae tenet; at ubi ei occurrerit quod in diversa findatur, illud necessarium illico terminatur. Id est, bonus Deus bonum fecit hominem.
AUG. Cur ergo dixisti, nec bonum, nec malum esse hominem, nisi propria voluntate; et quidquid ex Deo habet, ex necessario habere, non ex possibili? Quod vis intellegi, ex natura, non ex voluntate; ut per se ipsum bonus sit homo, non per Deum, aut certe melior per se ipsum quam per Deum. Haec quippe verba tua sunt: Nemo, inquis, ideo bonus est, quia libero affectus arbitrio est. Et paulo post: Nec ideo quisque malus est, inquis, quia liberi arbitrii est. Quibus verbis quid dicis, nisi quod nec bonum nec malum Deus fecerit hominem, sed utrumlibet horum ipse se facit, cum bene vel male utitur libero arbitrio? Quid est ergo quod nunc dicis: Bonus Deus bonum fecit hominem; si nec bonus, nec malus est habendo liberum arbitrium quod in eo Deus fecit, sed bene utendo, id est, cum iam ipse bene vult, non cum habet possibilitatem volendi bene? Et quomodo verum erit: Fecit Deus hominem rectum? An rectus erat non habens voluntatem bonam, sed eius possibilitatem? Ergo et pravus erat non habens voluntatem malam, sed eius possibilitatem; et a se ipso illi est voluntas bona, falsumque scriptum est: Praeparatur voluntas a Domino; et: Deus in vobis operatur et velle. Quamquam tu nec a se ipso ei dicas esse voluntatem bonam vel malam; sed oriri in illo, non de illo. Ita fit, ut per tuam mirabilem sapientiam, nec Deus fecerit rectum hominem; sed qui rectus posset esse, si vellet; nec ipse se faciat, sed nescio quo casu rectus fiat, quia nec de illo, sed nescio unde, aut nescio quomodo, in illo voluntas oritur qua rectus fiat. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica.
- IUL. Et incipere, et bene incipere substantiam, a necessarii unione dirigitur. Accipit etiam arbitrii libertatem; aeque adhuc necessarii linea continetur; sed iam necessariorum finis est; hinc finduntur in contraria voluntates. Ad unionem ergo necessarii divisionis natura non pertinet. Ita possibilitatem habere cogimur; uti autem vel bene vel male ipsa possibilitate non cogimur. Ita fit ut etiam possibilitas peccandi capax boni malique, sed voluntarii sit; quoniam boni proprii capax esse non poterat, nisi capax esset et pravi.
AUG. Dic potius, si vis verum dicere, hominis naturam capacem boni et pravi prius factam; non quod non posset solius boni capax fieri; sed quod ab ipso gradu ordinatissime surgere debuit, ut si non peccasset quando peccare posset, ad eam beatitudinem perveniret ubi peccare non posset. Quia, sicut iam dixi, utrumque magnum bonum est, quamvis minus unum, alterum maius. Minus est enim posse non peccare, maius autem non posse peccare; et oportebat a merito boni minoris ad praemium pervenire maioris. Nam si boni proprii, sicut dicis, capax esse non poterat humana natura nisi capax esset et pravi, cur post hanc vitam pie gestam, boni solius erit, et non mali capax, ab omni scilicet aliena, non solum voluntate, vel necessitate, verum etiam possibilitate peccandi? An vero metuendum est, ne tunc etiam forte peccemus, quando sanctis angelis erimus aequales? De quibus sine dubitatione credendum est, quod acceperint non posse peccare pro merito permansionis suae, quoniam steterunt, quando aliis cadentibus etiam ipsi peccare potuerunt. Alioquin adhuc timendum esset, ne multos novos diabolos, et eorum novos malos angelos haberet hic mundus. Sanctorum etiam qui de corporibus exierunt, erit nobis vita suspecta, ne ibi etiam quo venerunt, forsitan peccaverint, aut forsitan peccent; si in natura rationali possibilitas peccandi permanet, nec potest esse capax boni, si non sit et mali. Quae quoniam vehementer absurda sunt, haec opinio est respuenda; potiusque credendum, ideo fuisse istam naturam et boni et mali capacem primitus factam, ut horum alterum diligendo, meritum compararet, quo boni solius, vel mali solius capax postmodum fieret; ita tamen ut si plecteretur damnatione perpetua, pati cogeretur tantum, non etiam facere sineretur malum.
- IUL. Sed quantum interest inter plenum et vacuum, tantum nimirum inter possibilitatem et necessitatem. Possibilitas enim rei illius, cuius capax dicitur, vacua ostenditur; quando si vacua non esset, nec capax esset. Quis enim caperet, quod iam haberet? Necessitas autem non vacuitatem, sed plenitudinem indicat; non potest quippe capere quasi vacua, quod iam quasi plena esse compellit. Tantum itaque inter necessaria et possibilia interest, quantum inter conferta et inania. Ab utriusque ergo qualitatis, cuius aeque capax est, praeiudiciis ipsa repugnantium susceptione defenditur. Habet ergo bonum necessarium in natura tantum, quantum ad honorem spectat auctoris; quod est innocentia nulli malo admixta naturaliter, proprii operis pro boni proprietate et accusatione mali receptrix. Illud ergo quod ei de proprio venit, peccans quisque sauciare potest; hoc vero quod de Dei opere suscepit, decolorare non potest. Manet ergo et in malis hominibus taxatio naturalis boni; nec umquam malum erit, bonum malumque agere potuisse; sed personae illi nihil proderit, quae necessarii sui instituta non damnat quidem, sed tamen sibi ea non prodesse compulit. Sicut ergo in eo homine, in quo est iam explicata libertas, cum peccat, malum adscribimus voluntati, naturam autem Deo conditionis auctori; ita si parvulus, qui voluntatis usum non habet, nec quidquam ostendit praeter instituta naturae, scelere plenus esse dicatur, atque habere malum a necessario, quod alter a possibili capit; sine dubio is auctor criminis, qui naturae auctor, arguitur.
AUG. Regulas tuas aperte in maioribus frangimus, ut eas ad parvulos transferre non possis. Non erat parvulus qui dicebat: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Non ei possibilitatis inanitas, sed necessitatis inerat plenitudo, ut tuo de his rebus loquamur modo; non erat vacuum quod caperet, sed refertum quo ceperat malum. Non enim ait: Bonum malumque agere possum; quae possibilitas naturae humanae malum non fuit, nec voluntatis; sed ait: Non quod volo, facio bonum. Nec tantum; verum et addidit: sed quod nolo malum, hoc ago. Ecce et quod non agit bonum, et quod agit malum, non possibili, ut ipse constituis, sed ut ille patitur et fatetur, necessario suo debet; infirmus quidem ad auferendas miserias suas, sed plane firmissimus malleus ad conterendas regulas vestras. Vult et non agit quod bonum est, non vult et agit quod malum est; unde ista necessitas? Agnoscunt eam quidem catholici doctores, qui Paulum apostolum intellegunt etiam de se ipso ista dicentem, et ex lege quae in membris repugnat legi mentis, sine qua nullus hominum nascitur, venire non dubitant; et ideo dici et a sanctis vident: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; quia vident quantum bonum sit nec carne concupiscere, quae mente aversantur; eosque id velle, nec facere; et malum esse, quamvis mente non consentiente, vel carne tamen talia concupiscere; eosque id nolle, sed facere, sine ulla quidem condemnatione, quoniam peccati huius reatu regeneratione deleto, resistunt mente, ne perficiant quod concupiscunt carne; sed non sine suo aliquo malo, quia non eis aliena commixta, sed eorum natura est et in mente et in carne. Hunc sensum pium et verum contra vestram susceptam non vultis admittere; quasi propterea faciatis, ut in iudicio quo defenditur a vobis, non solum de litteris, verum etiam de ipsis hominum moribus gemitibusque sanctorum, nihil adversus eam recitetur, nolentibus vobis; et tanta veritatis manifestatione recitetur, ut non eloquentia, sed sola impudentia vestra remaneat, qua illam non possitis defendere, sed velitis. Quid enim agitis, quod res apertas turbidae loquacitatis tempestate nubilare conamini? Clamat Apostolus: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Clamat etiam superius: Iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum; scio enim quia non habitat in me, hoc est in mea carne, bonum. Quid est: quod nolo facio? Et quid est: non ego operor? Quid est, nisi quod consequenter exponit? Dicendo quippe: quod nolo facio, se facere ostendit; et rursus dicendo: non ego operor, non mentem consentientem, sed carnem suam concupiscentem id facere ostendit; concupiscendo quippe caro agit, etsi ad consensum mentem non attrahit. Propter hoc adiungit: Scio quia non habitat in me. Et exponens quid dicat in me: Hoc est, inquit, in carne mea, bonum. Verum sint istae voces, non Apostoli, ut vultis, sed cuiuslibet hominis mala sua consuetudine praegravati, quam voluntate non potest vincere; nonne et haec tam robusta est, ut argumentationes vestras de possibili et necessario tamquam pueriles et ludicras tabellas robore suo frangat et conterat? Quoniam est, quod non vultis, non solum voluntarium atque possibile, unde liberum est abstinere; verum etiam necessarium peccatum, unde abstinere liberum non est, quod iam non solum peccatum, sed etiam poena peccati est. Nec attendere vultis, quod in unoquoque agitur per violentiam consuetudinis (quam quidam docti dixerunt esse secundam naturam), hoc actum esse per violentiam poenalem summi illius maximique pec cati primi hominis in omnibus qui erant in lumbis eius, per eius concupiscentiam exorturi, cum propagaretur humanum genus, quam concupiscentiam peccantium pudor operuit in regione lumborum.
- IUL. Sed quid nos ad parvulos; cum quaestio Manichaeorum nec perfectae aetatis hominem dicat voluntate peccare? Nam si ideo exortum est in homine malum, quia de nihilo factus erat, a necessario autem habuit homo ut de nihilo fieret; sine dubio malum non a possibili, sed a necessario recepit. Quod quia longa disputatione destructum est, adhuc modicum, quo magis ac magis iteratione lucescat, super hoc eodem disseramus. Quaeris ergo unde ipsa voluntas mala in primo homine exstiterit. Respondeo: De motu animi, cogente nullo. Quaeris et unde ipse motus. Respondeo: Quid requiris? Unde esse potuerit, an unde esse compulsus sit? Si dicas, quod scripsisti quoque: Unde esse compulsus est, referam te asystata et contraria loqui. Quaeris enim quis coegerit, quod esse non possit, nisi cogente nullo; quod quia ipsa sui contrarietate dissolvitur, nihil habet virium quaestio, quae ordinem non habet. Igitur stolidissime interrogas, unde ipsa voluntas mala. Hoc enim quod dicis: Unde, non occasionem, sed originem eius, id est, naturam requiris; at id, sicut supra tractatum est, si naturam accipit, definitionem sui perdit, qua dictum est: cogente nullo; si vero definitionem tenet, praeiudicium nativitatis excludit. Non ideo ergo peccavit homo, quia de nihilo factus est, non ideo quia a Deo factus est, non ideo quia de tenebris factus est, non ideo quia liberi arbitrii factus est; sed ideo peccavit, quia voluit; id est, ideo habuit voluntatem malam, quia voluit.
AUG. Nos, vel potius ipsa Veritas dicit, perfectae aetatis homines quosdam voluntate, quosdam necessitate, vel eosdem ipsos in quibusdam voluntate, in quibusdam necessitate agere malum. Quod si falsum putas, illum aspice clamantem: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Qui tibi toties in faciem retorquendus est, quoties dicens ista, vel non videre te fingis istum, vel fortasse non vides. Quid te anfractuosis involvis ambagibus? Non tibi dicitur: Necessitatem peccandi habuit homo, quia de nihilo factus est; sed tu tibi hoc dicis. Prorsus ita factus est, ut peccandi possibilitatem haberet a necessario, peccatum vero a possibili. Verumtamen nec ipsam peccandi possibilitatem haberet, si Dei natura esset; immutabilis enim profecto esset, et peccare non posset. Non igitur ideo peccavit, sed ideo peccare potuit, quia de nihilo factus est. Inter: Peccavit, et: Peccare potuit, plurimum distat; illa culpa est, ista natura. Nec omne quod de nihilo factum est, peccare potuit; non enim ligna et lapides peccare possunt; sed tamen natura quae peccare potuit, de nihilo facta est. Nec magnum est peccare non posse; sed magnum est cum beatitudine peccare non posse. Sicut non est magnum esse miserum non posse; quia om nia quae nec beatitudinem capiunt, misera esse non possunt; sed magnum est ita beatam esse naturam, ut misera esse non possit. Quod etsi maius est, nec illud parvum est, in ea beatitudine conditam hominis esse naturam, ut si vellet, posset esse non misera. Sic autem dicuntur omnia facta de nihilo, id est, ex his quae nulla erant, ut intellegamus, quidquid ex eo factum est quod iam erat, ad originem primam esse referendum. De terra enim caro; sed terra de nihilo. Sic enim dicimus etiam omnes homines esse filios Adam, cum patris sui quisque sit filius. Omnia tamen, quae facta sunt, mutabilia sunt, quia de nihilo facta sunt, id est, non fuerunt, et Deo faciente sunt, et bona sunt; a bono enim facta sunt; nec omnino essent mutabilia bona ulla, in quantum sunt, nisi esset a quo crearentur, immutabile bonum. Mala igitur omnia, quae nihil sunt aliud quam privationes bonorum, ex bonis orta sunt, sed mutabilibus; et angelum quippe et hominem, ex quibus orta sunt mala (quae tamen et non oriri potuissent, si illi peccare noluissent, quia et nolle potuerunt), naturas bonas recte, immutabiles autem non recte possumus dicere. Deus vero tam bonus est, ut malis quoque utatur bene, quae Omnipotens esse non sineret, si eis bene uti summa sua bonitate non posset; et hinc potius impotens appareret et minus bonus, non valendo bene uti etiam malo. Proinde tu negare non sineris, eum qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago, a necessario iam malum sumpsisse, non a possibili. Non igitur, ut dicis: Omnis actio mali non a necessario, sed a possibili; verum nonnulla et a necessario reperitur. Vide nunc ut tua machinatio tam elaborata collapsa sit. Sed quaerenti unde voluntas mala in homine primo exstiterit, cautius respondere te putas: De motu animi, cogente nullo; quasi non citius et expeditius responderes: De homine ipso. Illud quippe quod additur: cogente nullo, etiam hic addi a te potuit, resistente tibi nullo. Quis enim tibi resisteret dicenti vera, si diceres: Mala voluntas in homine primo de homine ipso exstitit cogente nullo? Nunc vero timens culpare naturam, tamquam hinc in eius auctorem ulla recurrat iniuria, et quod diu volebas, aliquando dixisti, et a natura non recessisti. Animus namque natura est: et ea quidem in hominis institutione corpore melior, de cuius motu, cogente nullo, malam voluntatem exstitisse dixisti. Videsne non potuisse nisi alicunde existere, quod negare non sineris, antequam existeret, non fuisse? Quid autem opus est ut quaeratur unde animi motus, cum satis appareat non potuisse animi motum nisi de animo existere? Quod si impudentissime atque insulsissime negas, adhuc ex te quaeritur, unde exstiterit in homine primo voluntas mala; nec iam permitteris dicere: De motu animi, cogente nullo; quia ipse animi motus cogente nullo voluntas est. Quapropter, hoc est dicere: Voluntas exstitit de animi motu, quod est dicere: Animi motus exstitit de animi motu; aut: Voluntas exstitit de voluntate. An dicis hunc motum de se ipso exstitisse, non de animo, ne hinc natura bona, id est, animus ipse culpetur? Non ergo inde damnetur; quis enim inde ferat animum iure damnari, unde non potest iure culpari? Sed dicis: Ideo peccavit homo, quia voluit; ideo habuit voluntatem malam, quia voluit. Verissime dicis; sed si lux clarissima tenebrae non sunt, de illo exstitit mala voluntas, quia voluit. Non enim dicimus, ut calumniaris, et ut nos etiam scripsisse mentiris: motus iste unde esse compulsus sit, sed nullo compellente unde exstiterit; quia et nullo compellente tamen exstitit, et nonnisi alicunde existere poterat, quod antequam existeret non erat. Si ergo homo voluit, de homine exstitit; et quid erat homo, antequam de illo existeret, nisi natura bona et bonum opus Dei? Quod est etiam malus homo, in quantum homo est et opus Dei. Confundatur ergo sua vanitate Iulianus; quoniam ex bonis esse mala orta, verum dixit Ambrosius; sed quia cogente nullo, inculpatus est Deus; quod vero ea permisit existere, usu eorum iusto et bono laudatur insignius.
- IUL. Voluntas ergo, quae nihil est aliud quam motus animi cogente nullo, possibilitatem suam naturae debet, effectum suum sibi. In natura enim exorta est, sed a possibili, non a necessario. Hic si dicat aliquis: Sed mala natura, quae potuit habere voluntatem malam; respondeo: Sed bona natura, quae potuit habere voluntatem bonam. Uno ergo tempore optima simul pessimaque dicetur. At id rerum ratio non sinit, ut uno eodemque tempore una eademque res contrariis meritorum qualitatibus impleatur. Si igitur ideo mala putetur, quia potuit malum facere; ideo bona credatur, quia potuit bonum operari. Cur autem, inquit, et malum potuit, quae bonum operabatur? Respondeo: Quia bonum hoc, quod virtus dicitur, proprium esse non poterat, nisi fuisset voluntarium; voluntarium autem non esset, si necessitatem boni habuisset; necessitatem autem boni pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali. Ut ergo constaret ius boni, admissa est possibilitas mali.
AUG. Ut video, nec bonam voluntatem vis tribuere naturae, quando est homo primitus conditus; quasi non potuerit Deus hominem facere voluntatis bonae; in qua eum tamen permanere non cogeret, sed in eius esset arbitrio sive in ea semper esse vellet, sive non semper, sed ex illa se in malam nullo cogente mutaret, sicut et factum est. Neque enim homo voluntatem non peccandi ante non habuit, et a voluntate peccandi exorsus est vitam, in qua eum rectum con didit Deus; utique talem, qui uti ratione iam posset. Quis enim ferat, si dicatur talis factus, quales nascuntur infantes? Illa itaque perfectio naturae, quam non dabant anni, sed sola manus Dei, non potuit nisi habere voluntatem aliquam, eamque non malam; alioquin non scriptum esset: Fecit Deus hominem rectum. Bonae igitur voluntatis factus est homo, paratus ad oboediendum Deo, et praeceptum oboedienter accipiens, quod sine ulla, quamdiu vellet, difficultate servaret, et sine ulla, cum vellet, necessitate desereret; nec illud sane infructuose, nec istud impune facturus. Unde pia et sobria cogitatione colligitur, primam voluntatem bonam Dei opus esse; cum illa quippe fecit hominem rectum; neque enim umquam, nisi recta volens, rectus est quisquam. Propter quod voluntas bona non redditur perdita nisi ab illo a quo est condita; nec aliunde putandum est sanari posse peccati necessitatem, nisi miserante illo, cuius alto iustoque iudicio subsecuta est posteros eius, qui sine ulla necessitate peccavit. Unde ille posteaquam peccati habitantis in carne sua, quo cogebatur malum agere quod nolebat, necessitatem poenamque deflevit, mox ad quem confugiendum esset ostendens: Miser ego homo, inquit, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Vides certe, quam non subveniat huic possibilitas illa, qua te tamquam magnum aliquid invenisse arbitraris; iam quippe amissa est, quando necessitate agitur malum, et sub necessario malo clamat homo: Miser ego homo; sed plane ille subveniat, cuius gratia superantur etiam quae propterea necessaria vocas, quod aliter esse non possunt. Quod enim hominibus impossibile est, Deo facile est. Cui non fuit necessarium ut camelus per foramen acus intrare non posset, sed possibile potius ut intraret; sicut caro et ossa per ostia missa sunt clausa. Frustra itaque conaris naturam defendere vitiatam. Si aliquid utile pro illa quaeris agere, ut sanetur age, non ut excusetur. Sine ut ipsa sibi fecerit, unde merito damnaretur. Nam unde exstiterit mala voluntas, quidquid aliud dicis, et de illa exstitisse negas, iniustam damnationem eius affirmas. Quid enim aliud dicis, nisi: Non ipsa fecit unde damnatur? Quid ergo iniquius, quam ut inde damnetur, quod ipsa non fecit? Si autem ipsa fecit, quid eam de possibili excusare conaris, unde illam inexcusabilius accusare convinceris? Dicis autem: voluntatem malam in natura quidem exstitisse, sed a possibili, non a necessario. Si haec possibilitas extra naturam est, ipsa potius, unde mala exstitit voluntas, non natura damnetur. Si vero ad naturam etiam possibilitas pertinet, magis sibi voluntatem malam natura fecit, quia et non facere potuit; hoc enim abs te commendata definitio possibilitatis ostendit. Nemo tibi dicit: Ideo mala natura est, quia potuit habere voluntatem malam. Nos certe, contra quos nunc loqueris, non hoc dicimus; quid superfluis immoraris? In eo plane, quod dixisti: Bonum hoc quod virtus dicitur, non esset voluntarium, si necessitatem boni habuisset; necessitatem autem boni pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali; prorsus oblitus es Deum, cuius virtus tanto magis est necessaria, quanto magis eam sic vult, ut nolle non possit. Nam et tu dixisti in primo huius operis tui libro: Deum nisi iustum esse non posse; quae si necessitas dicenda est, dicatur omnino; dum tamen constet, nihil esse ista necessitate felicius, qua tam necesse est ut Deus non male vivat, quam necesse est ut semper atque beatissime vivat. Neque enim verba tua timet necessitas talis, in quibus noluisti dicere: Necessitatem autem boni habuisset, sed maluisti dicere: Pertulisset, si non habuisset possibilitatem mali; ut videlicet Deus homini pepercisse videatur, ne tamquam aerumnosum aliquid perferret necessitatem boni, non habendo possibilitatem mali; quod tam magnum est bonum, ut sanctis servaretur ad praemium; quos itidem oblitus es, sicut Deum. Neque enim tunc sine virtute vivemus, quando nobis concedetur, ne a Domino aliquando recedere possimus, quoniam nec velle poterimus. Ita enim nobis certum erit bonum, quo semper, ut promissum est, cum Domino erimus; ut ab eo recedere non velimus, nec velle possimus. Non ergo aliter esset virtus in nobis, nisi voluntatem malam sic non haberemus, ut habere possemus: sed pro huius minoris virtutis merito, accedere nobis debuit virtus maior in praemio, ut malam voluntatem sic non haberemus, ut nec habere possemus. O desideranda necessitas! Donabit eam veritas, ut sit certa securitas, sine qua non potest esse illa, cui non est aliquid addendum, iam plena nostra felicitas.
- IUL. At hoc in contrarium torqueri potest, ut dicatur: Sed malo aptata natura est; nam quia malum voluntarium esse non poterat, si necessitas fuisset mali, ob hoc data est possibilitas boni, ut malo proprietas pararetur. Quod quidem acutum est, sed insanum; omnia enim rerum a meliore parte taxantur: huc et dignitas auctoris accedit, id est, Dei, qui non ob ea quae puniturus erat, liberum animal fecit; sed propter ea qua remuneraturus, possibilitatem contrariorum dedit. Verumtamen super hoc pugnare nolo; sed permitto aliquid calumniae, ut nihil de opificis auctoritate praescribam. Illud tamen necessario sequitur, ut haec possibilitas faciendi boni et mali removeatur ab utriusque voluntatis effectu. Ac per hoc, nec virtutis a necessario probatur causa esse, nec vitii. Ut enim honestis hanc faciamus iniuriam, ut ex eo quo cum improbis certare videantur, nec bonae ei, nec malae adscribatur meritum voluntatis; habet ergo testimonium ingenuitatis suae, quod innocens est, quia nec bono, nec malo, voluntario dumtaxat, plena est. Possibilitatem ergo voluntatis adscribe naturae; voluntatem autem nec bonam, nec malam, naturae. Invicte ergo collectum est, voluntatem malam exortam quidem in opere Dei; sed a possibili, non a necessario; quod reputari non potest possibilitatis datori, sed possibilitatis ipsius gubernatori.
AUG. Voluntatem nec bonam, nec malam, naturae concedis adscribi, sed tantum possibilitatem vel bonae vel malae voluntatis, cum sit natura et angelus et homo. Cui si non est adscribenda, ut dicis, voluntas bona vel mala, nec honorandus de bona, nec de mala est voluntate damnandus. Quid enim est iniquius, quam ut de malo, quod ei non est adscribendum, iudicemus esse damnandum? An angelus et homo naturae non sunt? Quis hoc loquitur, nisi nesciens quid loquatur? Naturae igitur adscribitur, quod angelo adscribitur; naturae adscribitur, quod homini adscribitur; sed naturae quae a bono Deo condita est bona, et voluntate sua facta est mala. Ac per hoc, rectissime malum, quod his naturis adscribitur, ei a quo sunt conditae non adscribitur; quia non eas ita condidit, cum primum condidit, ut eis esset habendae malae voluntatis ulla necessitas, sed tantummodo possibilitas; ubi meritum compararet atque inveniret in eis bona voluntas non deserta praemium, deserta supplicium. Quid ergo malitia voluntatis quaeris excusare naturam, cuius est velle seu nolle? Neque enim est mala voluntas, nisi volentis aut angeli, aut hominis, quas non esse naturas nulla ratione possumus dicere. Cur, inquam, adscribis homini malam voluntatem, ut non iniuste possit malae voluntatis merito poenas luere; et quod adscribis homini, non vis adscribere naturae, quasi ullo modo possit homo non esse natura? Quanto satius est, te sana loqui, et dicere hominis voluntatem malam nonnisi alicuius esse naturae, quia omnis homo natura est; sed istam naturam, cum primo malum egit, non ex necessario, sed ex possibili habuisse voluntatem malam; quandoquidem his nominibus tibi placuit duo ista discernere, quorum in uno intellegitur id fieri quod necesse est, in altero autem id quod fieri quidem potest, sed necesse non est, quia et non fieri potest? Hoc enim de peccato primi hominis, vel primorum hominum verissime dicitur; restat ille qui clamat: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Iste quippe ex necessario malum agit, qui non vult et agit; frangitque tuam regulam, quam temeraria loquacitate finxisti dicens quod nec virtutis a necessario probetur causa esse, nec vitii; cum huius causa probetur esse a necessario. Neque enim aut actio mali vitium non est; aut bonum quod vult, non facere, et malum nolle, et tamen agere, necessitas non est; aut e contrario non erit nobis etiam virtutis necessitas felix, quando tanta gratia natura nostra replebitur, et Deus erit omnia in omnibus, ut male aliquid velle non possit. Virtus est quippe iustitia; et caelum novum et terra nova promittitur nobis, in quibus iustitia inhabitat. Aut si forte turbatus, praesenti vitae, non futurae istam regulam finxisse te dicis; non contendo cum victo; illud certe ad hanc vitam pertinere non negas, ubi vides hominem velle, nec facere bonum; et nolle, atque agere malum; cogerisque hoc vitium contra regulam tuam necessitati tribuere, non voluntati. Ab hac autem necessitate, cum qua nascuntur et parvuli, sed aetatis accessu incipit apparere, quis liberat hominem miserum, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Cuius gratiae vos inimici, in vestra virtute confiditis; et contra divina eloquia, quae damnant eos qui in sua virtute confidunt, impia superbia disputatis.
- IUL. Haereat ergo prudentis animo lectoris multum interesse inter ea quae a possibili veniunt, et ea quae a necessario; naturaliaque omnia necessariis applicet, voluntaria vero possibilibus; et quaestiones universas ab ea, qua coeperint, parte consummet. Quoniam si per utramque caeco iudicio vagetur; in innumeros per verba pene omnia praecipitatur errores; quod quoniam satis claruit, apparet te nimis omnino caligasse, qui collegisti: Quomodo potuit malum, quod nusquam erat, exoriri in opere Dei; ita etiam, iam quod erat, transiit naturaliter per opus Dei. Vide enim quo sis involutus errore: peccatum prima voluntate conceptum, quod a possibili venit, in necessaria dicis fuisse mutatum, ut quomodo potuit oriri motus animi liber, ita sine motu libero transiret in naturalium necessitatem. Sed intellege quoniam necessariorum auctor sit Deus. Si ergo hoc facit Deus in naturis, quod fecit animus in culpis, necesse est ut sic sit reus, quomodo et ille cuius arguit voluntatem. Immo magis; quanto enim est plus necessarium quam possibile, tanto scelestius est ingenerare quam usurpare peccatum. Quod licet rerum natura non capiat; tamen hic ostenderim, multo peiorem esse opinionem tuam de Deo, quam Manichaei. Illius enim Deum vel subita bella truncarunt; tuum vero antiqua et multiplicata crimina corruperunt. Ac per hoc non solum de quaestione dissentis a Catholicis, sed omnino de Deo; non ipsum colis, quem nos aequissimum, omnipotentissimum, inviolabilem in Trinitate veneramur. Ergo permeare non potuit per naturam res voluntatis; meritoque nos diximus, quia opus diaboli per opus Dei transire non sinitur. Opus enim diaboli hominisque mali peccatum est, quod in nullo potest sine liberae motu voluntatis existere. Quod opus et diabolo et homini a possibili venit et venit; opus autem Dei est natura, in qua non a possibili, sed a necessario subsistit homo; quae natura multis est temporibus sine voluntate, quoniam vis eius aetate certa sentitur. Quamdiu ergo est natura sine voluntate, opus Dei tantummodo est; et haec quod non fecerit, non potest habere peccatum. Irrefutabiliter ergo dictum est, quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non minus autem falsum est quam profanum, quod dixisti: Opus operis Dei transit per opus Dei. Hoc est enim dicere: Peccat et Deus, quia peccavit homo, quem fecit Deus. Nam sicut nusquam est peccatum, nisi in opere hominis; neque enim cum peccaverit homo, aliquid substantiae eius additur, ut peccatum ibi eminere videatur, sed tantummodo malum opus de mala voluntate commissum, illi quoque a quo factum est, comparat meritum malum, ut malus dicatur qui mala fecit; ita etiam Deus tuus, si malum in opere suo fecit, nihil quidem substantiae eius accedit, sicut nec hominis; tamen meritum ei deformissimum comparatur, ut malus male faciendo dicatur. Parvulus sane probatur etiam tunc reus non esse, quia malitiam a necessario habet, quam nisi diabolus a possibili haberet, reus esse non posset. Deus autem qui verus est Christianorum, malum non facit; parvulus quoque ante propriae voluntatis arbitrium nihil habet, nisi quod in eo fecit Deus. Naturale igitur nullum esse peccatum potest. Sed quoniam sollicitissime antiqui erroris antra prorupimus, nec quidquam super hac quaestione occultum remansit; teneat lector diligens distinctionem necessarii atque possibilis; et non minus Manichaeorum, quam Traducianorum commenta ridebit.
AUG. Apud homines qui ea quae legunt, sic intellegunt, ut etiam ista quae dicis intellegant, nihil egisti aliud, eadem per eadem tanta perplexitate repetendo, nisi ut te appareret responsionem nostram in uno meo libro, quem tuis octo refellere suscepisti, cum dissolvere non valeres, obscurare voluisse. Apud eos autem qui haec non intellegunt, id egisti saltem, ut ideo te putent dixisse aliquid, quoniam non intellegunt. Unde breviter admonendi sunt interim de hoc unde nunc agitur, ut illud ipsum meum, remotis nebulis tuae loquacitatis, aspiciant, et videant quam sit invictum. Tu enim dixeras: Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Ad hoc ego: Quid est quod dicit, inquam, si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? Nonne opus diaboli, quando in angelo, qui factus est diabolus, prius ortum est, in opere Dei ortum est? Quapropter si malum, quod nusquam erat omnino, in Dei opere oriri potuit; cur malum, quod alicubi iam erat, per opus Dei transire non potuit; praesertim cum ipso verbo utatur Apostolus dicens: " Et ita in omnes homines pertransiit "? Numquid homines non sunt opus Dei? Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, opus diaboli per opus Dei; atque ut alio modo idipsum dicam, opus operis Dei per opus Dei. Et ideo Deus solus est immutabilis et potentissimae bonitatis; qui et antequam esset ullum malum, bona opera fecit omnia, et de malis, quae in bonis ab eo factis orta sunt, bene ope ratur per omnia. Hac tu rerum evidentia perturbatus, oculos hominum de possibili et necessario longa et inani disputatione tenebrandos putasti, ut ista caligine obiecta sententiam tuam vanam non subtraheres, ne perimeretur, sed ne perempta iacere conspiceretur, absconderes. Utrum quippe a necessario, an a possibili, quid interest ad rem de qua quaerimus? Angelus certe et homo peccarunt; aut ergo aude dicere angelum et hominem non esse naturas; aut, quia non ita es insanus ut audeas, convinceris peccante angelo peccasse naturam, convinceris peccante homine peccasse naturam. Sed a possibili, inquis, non a necessario peccavit. Hoc verum est; tamen angelus peccavit, tamen homo peccavit, tamen natura peccavit; ac sic opus Dei, quod est angelus, quod est homo, non cogente Deo, sed sua mala voluntate, quam potuit et non habere, peccavit. Illi ergo naturae ignominia, quae cum bene facta esset, et malum facere coacta non esset, tamen malum fecit; Deo autem gloria, qui et naturam bonam fecit, et de malo bene facit, quod ipse non fecit. Cum igitur his atque huiusmodi veris catholicisque rationibus, et defendi et praedicari natura possit creatrix, et argui reprehendique peccatrix; atque ipsa peccatrix, et laudari in quantum eam Deus fecit, et culpari in quantum ab illo, nullo cogente, defecit, et in posteris meritum suum recepit (eadem quippe ipsa natura in singulis quibusque sine voluntate nascitur, quae in uno voluntate peccavit); quis te praecipitavit ut diceres, quis submersit ut scriberes: Si natura opus est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? O surde in vocibus sanctis! O caece in inventionibus tuis! Nonne peccatum opus est diaboli? Nonne in omnes homines pertransiit, qui sunt opus Dei? Nonne per peccatum mors, ea praesertim qualem vos solam per peccatum dicitis accidisse, id est, non corporis, sed animae, opus est diaboli? Nonne in omnes homines pertransiit, qui sunt opus Dei? Sed imitatione, ut dicitis, transiit. Tamen per homines transiit, qui sunt opus Dei. Sed a possibili, non a necessario transiit. Dic quidquid tibi placet: tamen per homines transiit, qui sunt opus Dei; tu autem sine ulla exceptione dixisti: Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur; et hanc sententiae tuae tam perspicuam vanitatem, ut vanior fieres, tanta loquacitate non ut absolveretur defendere, sed ne aspiceretur operire conatus es. Si in mentem tibi apostolica verba non venerant, quae te hoc dicere prohiberent; cur non attendisti, obsecro, plus esse in opere Dei existere, quam per opus Dei transire opus diaboli? Cum ergo illud fatearis, cur hoc negas? An quod vis fieri potest, quod non vis non potest? Misereatur tui Deus, ut esse desinas vanus. Hanc autem sententiam tuam Manichaeus libenter amplectitur, tamquam amicam suam, et argumentatur ita: Si per opus Dei opus diaboli transire non sinitur, multo minus in opere Dei existere sinitur; unde ergo malum, nisi unde nos dici mus? Sed respondemus ei: Iuliano dicite ista, non nobis. Princeps huius sententiae missus est foras; absit ut praeiudicet nobis vobiscum vincendus, vel potius vobiscum iam victus a nobis.
- IUL. Illud itaque aliud de eadem hebetudine protulisti. Ais enim: Sic creat Deus malos, quomodo pascit et nutrit malos, quia scriptum est in Evangelio, quod solem suum oriri faciat super bonos et malos, et pluat super iustos et iniustos. Longe enim lateque contrarium est, quod tu coniunctum putasti. Quod enim pascit Deus etiam peccatores, benignusque est super ingratos et malos, pietatis est eius testimonium, non malignitatis; qui non vult quippe mortem morientis, sed ut revertatur et vivat; nec cito punit errantes; nec ob aliud id facit, quam ut bonitas eius paenitentiae tempus indulgeat. Sic enim ait Apostolus: An ignoras, quoniam bonitas Dei ad paenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et cor impaenitens tu tibi thesaurizas iram. Disputat etiam apud Lycaones et Areopagitas, quoniam Deus nec temporibus praeteritae ignorantiae, providentiae suae documenta submoverit. Neque enim sine testimonio reliquit semetipsum, dans, inquit, pluvias de caelo, et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda eorum. Hoc ergo quod pluit super bonos et super malos, documentum est benignitatis eius, quae ideo sustinet et exspectat errantes, ut recedant tandem a malo et faciant bonum. In tantum ergo non vult fieri malum, ut amore etiam emendationis humanae pascat etiam ingratos. Ad id perfectae pietatis indicium illud vero quod dicis: Creat malos, perfectae iniquitatis testimonium est. Vide ergo quam nescias quid loquaris, qui de exemplo misericordiae voluisti crudelitatem probare. Bonum est enim pascere etiam malos, ut si voluerint, corrigantur; scelestum autem facere parvulos malos, ut qui velle non possunt, iniqui tamen esse cogantur. Liberalitas ergo in peccatores exercita abducit a malis, non in mala cogit. Conditio autem malorum non abducit a pessimis; sed et opus et operatorem in nefaria cuncta compellit. Insanis ergo cum dicis: Creat malum Deus; sed plus insanis, cum id Evangelii testimonio affirmare conaris, et eo testimonio in quo grande est argumentum bonitatis divinae. Attende igitur, quanto nunc fortius reflectatur; Deus, qui pascit etiam malos, ut patientia sua bonos esse faciat, manifestum est quod non creet malos. Si autem creat malos; nec amat nec remuneratur bonos, nec ipse postremo potest habere aliquid boni; quoniam quavis mala voluntate efficacius et violentius nocet potentia creatrix, non solum possibilium, sed etiam necessariorum malorum. Quod quoniam Deo Christianorum non convenit, id est, illi qui Pater misericordiae dicitur, et Deus consolationis; cuius iudicia omnia aequitas praedicantur; qui cuncta in sapientia fecisse perhibetur; vobis ut Manichaeis non est in Dei nostri aestimatione commu nio; ad alium vos omnino quem colatis auctorem, tamen Manis furore simulatum hi, stulta commenta et genitalia traxere peccata.
AUG. Ego faciam, quod tu cur non feceris, quid me attinet et dicere? Qui legunt iudicent; propter hoc enim quia dixeras: quod secundum sensum nostrum Deus homines diabolo faciat, factum est ut ad verba ista veniretur responsione mea, ex quibus quod voluisti ipse posuisti; sed ego etiam te nolente commemorabo, quod praetereundum putasti. Inter cetera ergo, quae omnia dicere nimis longum est: An vero, inquam, filios perditionis haedos sinistrae partis, diabolo pascit, diabolo nutrit et vestit, quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos? Sic itaque creat malos, quomodo pascit et nutrit malos; quia quod eis creando tribuit, ad naturae pertinet bonitatem, et quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non utique malitiae illorum, sed eidem naturae, quam creavit bonus, bonum tribuit adiumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est naturae, cuius auctor est Deus; in quantum autem cum peccato nascuntur, perituri qui non renascuntur, ad semen pertinet maledictum ab initio; illius antiquae inoboedientiae vitio. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum irae, ut notas faciat divitias suae gloriae in vasa misericordiae; ne meritis suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur. His dictis ista subiunxi: Ab hac fide, inquam, apostolica atque catholica, veracissima et fundatissima, cum Pelagianis iste discedens, non vult nascentes esse sub diabolo, ne parvuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum, et in regnum ipsius transferantur. Ac sic accusat toto orbe diffusam Ecclesiam, in qua ubique omnes baptizandi infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis princeps mundi mittatur foras; a quo necesse est vasa irae possideantur, cum ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur, et in eius regnum per gratiam facta vasa misericordiae transferantur; et cetera quae ibi legat, vel legentem audiat, qui vult et potest. Nunc ergo quia his relictis, quibus ea quae posuisti astruuntur atque muniuntur, sic illa putasti esse ponenda, ut tamquam in solitudine defendente nullo latrocinanter invaderes; legant haec qui volunt scire quid egeris, vel potius ad eiusdem libri considerationem recurrant, unde ista reposui, et videant ea manere firmissima, quae velut infirma labefactare tentasti. Quid igitur te adiuvat, quod eos mihi obiecisti, quos exspectat Dei patientia per paenitentiam corrigendos, et ideo super eos oriri solem suum facit et pluit; cum ego tibi haedos sinistrae partis obiecerim, quos usque in finem sine paenitentia victuros in impietate et sceleribus suis, ac per hoc aeterno supplicio puniendos, ignorare non potest praescius omnium futurorum? Nec ab eis abstinet bonum creationis suae, quibus nec nasci expediret; nec bonum nutritionis et vivificationis suae, quantum ei placuerit, diuturnae, quibus mori quantocius expediret; inter quos sunt certe plurimi, qui si ex hac vita abriperentur infantes, secundum falsam vestram haeresim, penitus ab omni; secundum autem catholicam fidem, a damnatione gravissima tollerentur. Quid deinde illud est, quod in his sinistrae partis haedis, in Dei praescientia, quae falli non potest, igni perpetuo destinatis, multi sunt qui lavacro regenerationis abluti, postea vel apostasia pereunt, vel tam facinorose flagitioseque vivunt, ut eidem sinistrae sine dubio deputentur; nec rapiuntur, sicut quidam, ne malitia mutet intellectum eorum? Neque ut hoc eis Deus tam magnum beneficium non conferat, fatali necessitate prohibetur; neque ut aliis conferat, personarum acceptione mutatur. Quid hic faciunt illa tua possibilia et necessaria, quae diligenter distinguenda commendas, ubi te nesciente quid loquaris, novit ille quid agat, cuius occulta possunt esse iudicia, iniusta non possunt? Non est igitur iniustum ut bona conferantur malis; sed iniustum est ut mala ingerantur bonis. Dic ergo qua iustitia parvuli tanta mala patiantur; quae saepe commemorare nos piget; vos vero eadem mala paradiso, etiamsi nemo peccasset, importare non pudet. Non creantur, ut dicis, mali, hoc est, trahentes originale peccatum; qua igitur iustitia premuntur gravi iugo, a die exitus de ventre matris eorum? In quo iugo tanta miseria est, ut eam facilius deplorare, quam explicare possimus. Peccatum a possibili in necessarium, hoc est, a voluntario in non voluntarium, dicis non posse mutari; quod potuisse ostendimus in eo qui dicit: Quod nolo malum, hoc ago. Hoc vos consuetudinis violentiae tribuitis, non vitiatae originis vinculis; peccatum tamen a possibili in necessarium potuisse converti videtis; nec de vestris distortis et fallacibus regulis erubescitis. Tale aliquid universo generi humano per unum hominem, in quo omnes fuerunt, accidere potuisse non vultis; et tamen sub omnipotentissimi et iustissimi Dei cura tot ac tantas poenas infantes pendere non negatis; quoniam vobis ora claudunt, et oculos feriunt, si negetis. Nonne ergo attenditis, quem faciatis iniustum, cernentes evidentissimas poenas et negantes ulla mala merita parvulorum? Falsum ac profanum tibi visum est, quod ego dixi: Opus operis Dei transiit per opus Dei. Quia utique angelus opus est Dei. Peccatum ergo, quod est opus angeli, opus est operis Dei, non ipsius Dei. Et de his verbis ita me arguis, quasi dixerim: Peccat et Deus, quia peccavit homo quem fecit Deus; quod ego non dixi. Peccavit quippe opus Dei, id est angelus, vel homo; sed opere suo peccaverunt; non opere Dei: ipsi sunt enim bonum opus Dei; peccatum vero eorum malum opus ipsorum est, non Dei. Sed quid est peius dicere: Peccat et Deus, quia peccavit homo quem fecit Deus; quod ego non dixi; an ita negare originale peccatum, ut poena parvuli iniusta nihil sit aliud quam peccatum Dei? Quod si in Deum cadere non potest, iusta ergo parvuli poena est; si autem iusta est, pro peccato est. Nemo igitur potest in tot tantisque poenis parvulorum praedicare Deum iustum, negans originale peccatum. Esset itaque, inquit, iniquitatis testimonium creare malos, si malum quo mali sunt, ipse creavisset; nunc autem, cum homines mali sint, et hoc creet ipse quod homines sunt, sequatur autem eos de vitiata natura per peccatum quod mali sunt; profecto etiam cum malos creat, bonum est ipse quod creat; quoniam mali sunt vitio quod nulla natura est, creat vero ipse naturam quae vitium non est, etsi vitiata est. Tale est autem tribuere creationis bonum stirpi vitiatae et iure damnatae, quale est etiam homini malo tribuere vitae ac salutis bonum, propter quod homo est, non propter quod malus est. Quod autem dicis esse scelestum facere parvulos malos, ut qui velle non possunt, iniqui tamen esse cogantur. Ad aliquid cogi, nulla possunt ratione qui non sunt. Si autem nondum quidem proprietate personae atque conditionis suae, sed occultissima ratione seminis iam sunt, sicut Levi in lumbis Abrahae; ibi naturae vitio de peccato primi hominis veniente iam mali sunt; non Dei creatione, qui nec velle possunt, mali esse coguntur. Vide sane mirabilia gratiae Christi, cuius estis miseri inimici. Ecce parvuli, qui bonum vel malum velle aut nolle non possunt, tamen quando reluctantes et cum lacrymis reclamantes sacro Baptismate renascuntur, sancti et iusti esse coguntur. Nam procul dubio, si ante usum rationis obierint, in Dei regno sancti et iusti erunt, ea gratia ad quam non sua possibilitate, sed necessitate venerunt, sanctas et iustas sine fine ducentes vitas suas, calcantes et frangentes de possibili et necessario regulas tuas. Sine dubio autem plus est nolle malum agere, quam nec nolle, nec velle; et tamen ille nolebat et agebat, qui dicebat: Quod nolo malum, hoc ago. Non itaque insanio, nec dico: Malum creat Deus. Bonum enim creat, qui etiam de ipsa vitiata natura non creat vitium, sed naturam. Trahit vero illa vitium, non Dei opificio, sed iudicio. Tu autem utrum non insanias, si non valde insanis, attende, qui non malum poenale quod iustum est, sed malum quod vocatur iniquitas dicis facere Deum; quid enim aliud facit, si nullo malo reis parvulis tanta mala vel ingerit, vel ingeri sinit? Verum tu non a nobis alloquendus et redarguendus; sed ab universa Ecclesia, si posses, exsufflandus et exorcizandus esses, a qua frustra exsufflari et exorcizari dicis infantes.
Chapter 26 of 31