Skip to the text

Liber VI, Capita 15–22

  1. IUL. Sed ne nimis primam partem certaminis urgeamus, patiamur processu opinionis te bonam Adae probare naturam. Dicis profecto: Deus iustus legem devotionis homini non poneret, si eum nosset pati peccandi necessitatem; quia si iustitiam voluntatis exigeret ab eo quem malae naturae esse nosset, non illum cum praevaricabatur, reum arguebat, sed se inimicum esse iustitiae publicabat. Posuit autem Deus iustus legem homini, quem ulturum se, si fuisset praevaricatus, spopondit. Constat ergo eum bonum natura, non potuisse aliter, nisi sola voluntate peccare. Vides nempe, quam legitima sit a me tuo nomine prolata conclusio? Ipse est omnino gladius, qui in manu Catholicorum coruscans, Manichaeos Traducianosque populatur. Sed nimis propter vestrum nomen admiscui, quorum vice impraesentiarum volueram responsum videri. Concussit ergo Manichaeum solida responsio. Augustam rationem dignis laudibus prosequor: verum oleo laudationis huius, in te acui gladium contuere. Repete igitur, quaeso, quod dixeras. Deus iustus, inquis, legem non poneret homini, si esset malum natura; posuit autem legem qui iustus est; apparet nunc potuisse servare, quod aequissimus imperavit; quoniam nisi obediendi virtutem habuisset, numquam constaret praecipienti ratio iussionis. O lepidissimum capitulum! Me coram, me spectatore, bonitatem naturae, cui lex ponitur, de iustitia legem promulgantis affirmat; nec videt se, antequam vulnusculum Manichaeus sentiat, in Traducianos exitium pertulisse. Ut enim intellegas semineci me tibi rapere arma cruenta, victricemque ferant morientia lumina veritatem, in tua temet tela compellam. Si iustus Deus Adae legem dare non potuit, nisi eum sciret sine aliquo mali coactu liberum posse observare quod iustum est; sine dubio et in temporibus secutis eadem gravitate iustitiae lex etiam litteris tradita, multiplicatione diffusior, distinctione signatior, et aucta ultione reverentior, data hominibus non fuisset, si aut imbecilli ad faciendum bonum sine possibilitate iustitiae, aut rei, id est mali, ab utero nascerentur; quoniam ut istos in omni praevaricatione necessitatis excusaret obtentus; ita immoderatio praeceptorum, impotentia sanctionum, iniquitas iudiciorum, in maculam rediret auctoris. Igitur et haec pars secunda eodem genere, quo prior, cluditur; id est, ut confitearis, aut iustitiam Dei non potuisse imperare, nisi quod a subditis fieri posse perpenderet; et testimonio primi mandati Manichaeus, testimonio autem legum postea secutarum Manichaeus Traducianusque consumitur; aut si hoc relinquit impietas, ne leviter quidem a vobis pulsatus Manichaeus, vestrum se esse patrem, vestrum principem, cumque vobis adversum nos unicum sibi esse certamen, mundo teste monstrabit.

AUG. Hoc est nempe, quod non eloquio, sed multiloquio prosecutus es, legem scilicet priorem, quae data est in paradiso, testimonium esse naturae bonae, quae condita est cum libero arbitrio; alioquin homini liberum arbitrium non habenti iniustissime lex daretur. Unde et posterior, inquis, lex quae copiosissime in litteris promulgata est, testimonium est naturae bonae, quae creatur ex parentibus, similiter sine vitio, cum libero arbitrio. Ista disputans videris tibi aliquid dicere, quia vel tuas vel humanas sectaris argutias; divina vero eloquia, ex quibus te nobis putas praescribere, non curas legere; aut si curas legere, non vis, vel non potes intellegere; sed si forte intellexeris disputantibus nobis, noli esse talis qualem Scriptura denotat dicens: Verbis non emendabitur servus durus, si enim et intellexerit, non obediet. Quamquam et cor lapideum, quo divinis verbis etiam intellectis non obeditur, possit tibi auferre, si velit, qui hoc populo duro, Ezechiele sancto prophetante, promisit. In paradiso enim legem accepit homo, qui factus est rectus, ut rationalis creaturae vel sola, vel praecipua virtus esse obedientia doceretur. Sed eiusdem legis praevaricatione, a se ipso factus est pravus. Et quoniam vitiari per se ipsum potuit, non sanari; etiam postea eo tempore et eo loco, quando esse faciendum et ubi esse faciendum Dei sapientia iudicavit, legem etiam pravus accepit, non per quam corrigi posset; sed per quam se pravum esse, et nec lege accepta a se ipso corrigi posse sentiret; ac sic peccatis non lege cessantibus, sed praevaricatione crescentibus, deiecta et contrita superbia, humillimo corde auxilium gratiae desideraret, et spiritu vivificaretur littera occisus. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Si verba Apostoli agnoscis, vides profecto vel quid non intellegas, vel quid cum intellegas negligas. Non igitur lex, quae in litteris per Moysen data est, testimonium est liberae voluntatis; nam, si ita esset, non ad eam pertineret ille qui dicit: Non quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago; quem vos certe nondum sub gratia, sed adhuc sub lege esse contenditis. Nec ipsa lex nova, quae praedicata est ex Sion proditura, et verbum Domini ex Ierusalem, quod intellegitur esse Evangelium sanctum; nec ipsa, inquam, testimonium est liberae, sed liberandae potius voluntatis. Ibi enim scriptum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Quod non solum propter peccata praeterita dictum esse, quorum remissione liberamur, verum etiam propter adiutorium gratiae, quod ne peccemus accipimus, id est, ita liberi efficimur, Deo nostra itinera dirigente, ut non nobis dominetur omnis iniquitas, dominica testatur oratio, ubi non solum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, propter mala quae fecimus, verum etiam: Ne nos inferas in tentationem, propter hoc utique ne mala faciamus; unde et Apostolus dicit: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali. Quod si ita esset in potestate, quomodo fuit ante peccatum, priusquam esset natura humana vitiata, non utique posceretur orando, sed agendo potius teneretur. Verum quoniam post pristinam ruinam tam gravem, ut in huius mortalitatis miseriam caderemus, prius Deus certare nos voluit, donans nobis ut eius agamur Spiritu, et mortificemus opera carnis, atque ipso dante victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum, in aeterna cum illa postea pace regnemus, profecto nisi Deus adsit, nemo est idoneus certare cum vitiis; ne sine certamine pertrahatur ab eis, aut ne iam certans in ipsa eorum conflictatione vincatur. Ideo in hoc agone magis nos Deus voluit orationibus certare, quam viribus; quia et ipsas vires, quantas hic habere nos competit, ipse subministrat certantibus, quem rogamus. Si ergo hi, quorum contra carnem iam spiritus concupiscit, ad actus singulos indigent Dei gratia, ne vincantur; qualem libertatem voluntatis habere possunt, qui nondum de potestate eruti tenebrarum, dominante iniquitate, nec certare coeperunt; aut si certare voluerunt, nondum liberatae voluntatis servitute vincuntur?

  1. IUL. Nescio sane, utrum hic iam coactus inopia, tam ineptum, tam imbecillum aliquid moliaris, ut dicas, nullis te quidem rationibus docere posse Adam bonum a Deo conditum, sed ad hoc credendum sola esse lectionis auctoritate contentum, qua post formatum hominem sexto iam die communiter de omnibus creaturis refertur: Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde. Quod non pro opificis dignitate, non pro appensione eius iustitiae, sed pro testimonio, quo communiter quae creata sunt, bene facta dicuntur, Adam quoque haud iniquum aestimes institutum. Porro licet hoc Manichaeum tam leviter pulset, ut rideat; Traducianum tamen revinctum exponit nobis. Ut enim nullo testimoniorum divinorum in hanc rem populos congregemus; Apostoli solius auctoritate praescribimus, qui cum foedum praevideret errorem, celso adversum vos ore detonuit dicens: Quoniam omnis creatura Dei bona est. Si ergo ad probandum bonae naturae primum hominem fuisse formatum, sufficit hoc quod dicit Moyses, universa Deum bene condidisse, perque hoc tu cum peccato creari a Deo Adam non potuisse contendis, quia bonus inter reliqua legitur institutus; iisdem lineis referemus, per hoc nullum posse cum peccato nasci, quoniam ab Apostolo omnis creatura Dei bona esse defenditur. Quid ergo his disputationibus actum est? Videlicet, ut id quod ratio indagarat, optio quoque indicti inter te et Manichaeum praelii publicaret; ut cum proposito certamine ne unum quidem telum sine tua pernicie in praeceptorem tuum vibrare posses, multo manifestissime reluceret, vos et Manichaeos in unum impietatis corpus obscena coaluisse concordia. Quid enim potest esse tam iunctum, quam quod nec discriminum separatur incursu? Omni exitio Manichaei, Traducianorum dogma commoritur; nihil est quod illum feriat, et te relinquat. Una vobis sunt instituta, una mysteria, unaque pericula; et substomacharis, si senis Manis soboles nuncupere?

AUG. Ita dicis me nullis rationibus docere posse Adam bonum a Deo conditum, quasi tecum inde confligam. Nonne bonum conditum Adam, non ego tantum, nec tu, sed ambo dicimus? Ambo enim dicimus bonam esse naturam, quae posset non peccare, si nollet; sed cum ego eam meliorem asseram quam tu, quoniam dico etiam eam mori non potuisse, si peccare noluisset; quid est, quod dicis, nullis rationibus a me doceri posse Adam bonum a Deo conditum, cum rationibus meis magis bonus ostendatur esse quam tuis? Meis quippe ostenditur, non solum potuisse non peccare, si nollet; sed nec mori, si peccare noluisset; tuis autem, ita mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quod in episcopali iudicio Palaestino, cum Pelagio fuisset obiectum, ne damnaretur, ipse damnavit; et est a semetipso damnatus, quod de homine haeretico dicit Apostolus. Dico etiam, non timuisse Adam mortem, in cuius erat potestate non mori; tu autem necessitatem habuisse moriendi, etiam sine ulla necessitate peccandi. Quem si dixeris mortem timuisse etiam ante peccatum, quid dicis nisi miserum creatum? Si autem ne miser esset, mortem, quamvis futuram, non tamen timuit; certe suam prolem, cui timorem mortis congenuit, procul dubio miseram genuit. Quis enim neget ita homines natura mortem timere, ut eam nonnullos vix rara animi magnitudo faciat non timere? Itemque addo ego ad bonitatem conditionis Adae, quod in eo caro adversus spiritum non concupiscebat ante peccatum; tu autem, qui talem dicis carnis concupiscentiam, qualis nunc est, in paradiso futuram fuisse, si nemo peccasset, talemque in illo fuisse et prius quam peccaret, addis eius conditioni et istam miseriam per spiritus carnisque discordiam. Cum ergo tot tantisque rationibus Adam meliorem, quam tu eum dicis, et feliciorem conditum ostendam; quid tibi visum est tanta vecordia delirare, ut diceres: nullis me rationibus docere posse Adam bonum a Deo conditum, sed ad hoc credendum sola esse auctoritate lectionis contentum, quia scriptum est fecisse Deum omnia bona valde? Non usque adeo sum pistillo, sicut conviciaris, obtunsior, ut Manichaeo redarguendo libri huius divini auctoritatem, qua non tenetur, obiciam. Tibi hanc obicio, quando res postulat, quoniam mihi tibique communis est. Manichaeum vero non de opificio Dei, quod ipse negat, creaturas istas bonas esse convinco; sed de illarum bonitate potius compello, bonum eas habere opificem confiteri. Quod autem ait Apostolus, quem se Manichaei accipere profitentur: Omnis creatura Dei bona est, quoniam de qua creatura loqueretur apertum est, validum esset adversus eos testimonium, nisi etiam Libris canonicis, quos accipiunt, quasdam falsas sententias permixtas esse contenderent. Ac per hoc de bonitate creaturarum semper sunt urgendi, ut earum bonum Deum, quod negant, fateantur auctorem. Porro creaturae omnes ita sunt bonae, ut etiam ipsas, quae cum vitiis creantur, ratio bonas esse demonstret, ipsorum quoque attestatione vitiorum; quia vitium contra naturam est; nisi enim natura ipsa recte placeret, nullo modo recte ipsius vitium displiceret. Hoc contra Manichaeos, qui putant etiam ipsa vitia naturas esse atque substantias, in quibusdam nostris opusculis copiosius disputatur, ostenditurque vitium natura non esse; et quia contra naturam est, ideo malum esse; ac per hoc naturam in quantum natura est, bonum esse; unde colligitur, non esse creatorem naturarum nisi creatorem bonorum, ac per hoc bonum; sed creaturis suis magna differentia et summa bonitate meliorem, qui non potest omnino vitiari, non perceptione gratiae, sed proprietate naturae. Naturae igitur creatae, sive quae sine vitio sunt, sive quae natae vitiantur, sive quae vitiatae nascuntur, illum creatorem nisi eum qui bona creat, habere non possunt; quia in quantum naturae sunt, bonae sunt, etiam quaecumque vitiatae sunt. Non enim vitiorum, sed naturarum auctor est creator illarum. Nam et auctor ipse vitiorum natura bonus est, quam Deus fecit; sed vitio malus est, quo ipse a bono conditore mala voluntate defecit. Itaque Manichaeorum errorem ratio ista vera convincit, qui nolunt recipere auctoritatem, sive qua dictum est: Fecit Deus omnia, et ecce bona valde, quando adhuc nullum erat malum; sive qua dictum est: Omnis creatura Dei bona est, quando iam erat hoc saeculum malum, cum Deus sit utique factor omnium saeculorum. Tu autem, qui hanc recipis auctoritatem divinorum eloquiorum, ut ea merito possis urgeri, cur non attendis in eo libro, ubi legitur Deum fecisse omnia bona valde, omnium locorum optimum plantatum esse paradisum, ubi Deus usque adeo nihil mali esse voluit, ut nec imaginem suam ibi esse permitteret, posteaquam propria voluntate peccavit? Et tamen vos in tantae felicitatis et decoris locum, ubi nec ligni, nec feni, nec pomi, nec cuiusquam vel frugis vel pecoris vitium esse potuisse vel posse credendum est, omnia humanorum corporum et ingeniorum vitia non dubitatis inducere, cum quibus homines nasci, dolere vos sinimus, non negare. Necesse est enim ut doleatis, quando quid respondeatis non invenitis, et tam pravam sententiam mutare non vultis, quae vos inevitabili necessitate compellit in loco tantae beatitudinis et pulchritudinis constituere caecos, luscos, lippos, surdos, mutos, claudos, deformes, distortos, tineosos, leprosos, paralyticos, epilepticos, et aliis diversis generibus vitiosos, atque aliquando etiam nimia foeditate et membrorum horribili novitate monstruosos. Quid dicam de vitiis animorum, quibus sunt quidam natura libidinosi, quidam iracundi, quidam meticulosi, quidam obliviosi, quidam tardicordes, quidam excordes atque ita fatui, ut malit homo cum quibusdam pecoribus, quam cum talibus hominibus vivere? Adde gemitus parientium, fletusque nascentium, cruciatus dolentium, languentium labores, tormenta multa morientium, et pericula multo plura viventium. Haec omnia, atque alia talia, sive peiora, quae verbis congruis saltem breviter commemorare quis sufficit?, secundum errorem vestrum, sed plane contra pudorem vestrum, aut fronte improbissima, aut manu fronti opposita, in Dei paradiso cogimini collocare, et dicere futura et ibi haec fuisse, etiamsi nemo peccasset. Dicite, dicite: cur enim revereamini dehonestare tot ac tantis vitiis et calamitatibus locum, quem nefario dogmate a vobis facitis alienum? Nam si aliquando illuc intrare disponeretis, numquam illic talia poneretis. Aut si vincit pudor in cordibus vestris, et in loco tali talia constituere erubescitis, horrescitis, obmutescitis, et tamen errori vestro, quo non creditis humanam naturam primi hominis praevaricatione vitiatam pertinaciter adhaerescitis, respondete Manichaeis unde sint ista, ne illi ea de commixtione alienae malaeque naturae esse concludant. A nobis enim cum hoc requiritur, respondemus non haec esse de permixtione alienae, sed de nostrae praevaricatione naturae, per eum qui in paradiso deiectus, et de paradiso eiectus est, ne in loco beatitudinis maneret natura damnata, et vitia vel supplicia, quae posteros eius merito fuerant secutura, in eo loco essent, ubi nulla esse sinuntur mala. Vos autem dum negatis ista vel deformia vel aerumnosa de meritis vitiatae nostrae naturae venire, commixtionem permittitis alienae, atque ita miseri et Manichaeos adiuvare cogimini, et mala illa in paradisum revocat error vester, unde illa abstulerat pudor vester.

  1. IUL. At contra vide quam adversus te et Manichaeum, cuius te semper ruina convolvit, verus sit nobis conflictus, et de eo celer triumphus. Omnia illa, quae in vituperationem divini operis evomuit, primae statim definitionis aratro circumscribimus; cogimusque ut explicet, quid putet esse peccatum, quod claret nihil esse aliud, quam voluntatem appetentem quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quo constituto, omnes illi oblocutionum rubi, qui concretionem corporum pupugerant, et ut ille ait, eradicitus monstrantur evulsi. Iam vero affectus timoris et sensus doloris, per quos in naufragia hominum cieri tempestatem putavit, non solum nullius mali coactores, sed cum repagulum bonae voluntatis nacti sunt, adiutores et pervectores iustitiae perdocentur. Quis enim formidaret iudicium, nisi timoris admonitu? Quis paenitentiae gemitibus iuvaretur, nisi doloris et internae aegritudinis expiatu? Quid postremo severitas iudicantis valeret, nisi voluntaria peccata illati cruciatus aerumna puniret? Quorum omnium testimonio apparet, nihil aliud esse peccatum, quam voluntatem liberam despicientem praecepta iustitiae; aliterque non stare iustitiam, quam si illud imputet in peccatum, cuius noverit fuisse liberam cautionem; ac per hoc nulla lege, ea quae naturalia sunt, in culpam posse reputari; nec quemquam suscipere crimen, quod non ipse commiserit, cum vitare possit. Qua potentia Manichaeus et Traducianus consumitur, qui effossis totius intellegentiae oculis, rem voluntatis conatur seminibus admovere.

AUG. His tuis erroribus iam saepe respondimus: unde qui ea legunt, et memoriae commendant, non ubique desiderant responsionem meam, ubicumque tu repetis verbositatem tuam. Sed ne quisquam queratur, ignoscentibus mihi celerioribus ingenio, etiam tardiusculis deesse non debeo. Ecce et hic tibi respondeo de peccati definitione, qua te multum adiuvari putas. Illud quod peccatum ita est, ut non sit etiam poena peccati, definitio ista determinat, qua dicitur: Peccatum est voluntas appetens quod iustitia vetat, et unde est liberum abstinere. Quod maxime ad illum pertinet, ex cuius peccato illo magno posteris eius est exorta miseria per grave iugum a die exitus de ventre matris eorum, et per corpus corruptibile quod aggravat animam. Ille quippe lege brevissima accepta sciebat quid vetaret iustitia; et inde illi utique liberum fuerat abstinere, nondum adversus eius spiritum carne concupiscente, propter quod malum etiam fidelibus dictum est: Ut non ea quae vultis faciatis. Caecitas igitur cordis, qua nescitur quid iustitia vetet, et violentia concupiscentiae, qua vincitur etiam qui scit unde debeat abstinere, non tantum peccata, sed poena sunt etiam peccatorum. Et ideo non includuntur illa definitione peccati, qua non definitum est nisi peccatum solum, non quod est et poena peccati. Cum enim quis ignorat quid facere debeat, et ideo facit quod facere non debeat; non ei fuit liberum abstinere, unde abstinendum esse non noverat. Itemque ille qui, ut dicitis, non origine, sed consuetudine premitur, ut exclamet: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago, quomodo ei liberum est abstinere ab eo malo, quod non vult et facit, odit et agit? His autem poenis carere si esset in hominum potestate, non Deus rogaretur, et contra caecitatem, ubi ei dicitur: Illumina oculos meos; et contra iniquam cupiditatem, ubi ei dicitur: Non dominetur mihi omnis iniquitas. Porro si etiam peccata ideo ista non essent, quia non ab eis liberum est abstinere, non diceretur: Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris: non diceretur: Signasti peccata mea in sacculo, et adnotasti si quid invitus admisi. Illa ergo definitione peccati, quale commisit Adam, qui sciebat quid vetaret iustitia, et non inde abstinuit, unde illi liberum fuerat abstinere, vincuntur Manichaei; sed a nobis, quia hinc esse originem dicimus malorum humanorum, quibus videmus et parvulos aggravari, et propter quod etiam illud scriptum est, cum de peccatis ageretur: Quia non est mundus a sordibus, nec infans cuius est diei unius vita super terram. Tu autem hoc negans, nostram quidem naturam, ne liberatorem misera inquirat, conaris perniciosa defensione plus premere; Manichaeum vero, cum quaeritur unde sit malum, alienam Deo coaeternam permittis introducere. Neque enim ille, unde naturam culpet humanam, timoris affectum et sensum doloris impingit; quae duo tu adversus eum putasti esse laudanda, quia scilicet timor et dolor adiutores et provectores iustitiae perdocentur, dum non peccat homo timore iudicii, aut peccasse se dolet aculeis paenitendi. Non hoc a te quaeritur, sed quid sit poena timoris in parvulis, qui peccata non fugiunt, et cur tantis doloribus affligantur, qui peccata non faciunt. Tu nempe dixisti: Quid severitas iudicantis valeret, nisi voluntaria peccata illati cruciatus aerumna puniret? Qua ergo iustitia, quorum voluntaria peccata nulla sunt propria, illati cruciatus aerumna parvuli puniuntur? In his certe apparet vana et inepta esse tua praeconia, quibus timorem doloremque laudasti. Gravia sunt quippe ista supplicia, quae non paterentur ab exortu recentes et novae imagines Dei sub iustissimo iudicio et omnipotentia Dei, si meritum non traherent originalis veterisque peccati. Denique in paradiso, si nemo peccasset, et provenisset coniugatorum ex illa veraci Dei benedictione fecunditas, absit ut quisquam ibi vel magnorum vel pusillorum pateretur ista tormenta. Non solum enim dolor, quod valde manifestum est; sed etiam timor, divina Scriptura testante, tormentum habet; absit ergo ut in loco illius felicitatis essent ulla tormenta. Proinde in aetate qualibet, nemine terrente quid timerent? Nemine laedente quid dolerent? In hoc autem praesenti saeculo maligno, quod ut nostris miseriis perageretur, de paradiso deliciarum proiecti sumus, in his etiam quibus peccata dimissa sunt, timorum et dolorum aerumna permanet, ut nostra de saeculo futuro fides, ubi nulla erunt ista, non solum in nostris, verum etiam in nostrorum parvulorum aerumnis probetur; quia non eos ideo regenerari volumus, ut non patiantur haec mala; sed ut in regnum, in quo talia non erunt, pervehantur. Hanc fidem veram atque catholicam tibi respuenti, et vano buccarum strepitu refutare conanti, cum Manichaeus ingesserit quaestionem unde mala sint parvulorum, omnis tua loquacitas obmutescet; quoniam neganti originale peccatum, mox ille collidet frontem tuam, et mali naturam introducet alienam. Non autem timet catholica fides, quod tibi videtur, rem voluntatis non posse seminibus admoveri; cum audiat dicentem Deum, reddi peccata patrum in tertiam et quartam progeniem filiorum. Utique res voluntatis, qua peccant patres, seminibus admovetur, quando in filios vindicatur; et pater Abraham, ut decimaretur a Melchisedech, voluntate illi sacerdoti decimas dedit; et tamen etiam filios eius, quia in lumbis erant eius, tunc esse decimatos Sacra Scriptura testatur; quod profecto non fieret, si non posset res voluntatis admoveri seminibus.

  1. IUL. Sed proh Dei nostri atque hominum fidem! Haeccine potuisse commentorum prodigia reperiri, ut dedita opera impensoque studio in perversum conentur omnia asserere! Quid enim tam prodigiale, quam quod Poenus eloquitur? Ea, inquit, quae erant naturalia, perpetua non fuerunt; et illa, quae studio suscepta sunt, primis coagulis adhaesere membrorum. Bonus, inquit, Adam factus est, habuit innocentiam naturalem; ceteris etiam creaturis peculiari nobilitate praelatus, similitudine sui Conditoris enituit. Liberum arbitrium in conditione suscepit, ut in quam vellet partem suopte iudicio moveretur, facultatemque vel ad bonum, vel ad malum accedendi, vel ab utroque recedendi, ipsa facturae suae, qua ceteris antistabat, conditione sortitus est. Sed quoniam emancipato iudicio usurpavit pravam animi liberi voluntatem, illa omnia, quae ingenita constabat, evertit; solumque peccatum et peccandi necessitas ei inseparabiliter adhaesit. Hoc est, quod dixi prodigiale commentum. Inaudita quippe deformitas est dicere: Bene institutum est animal, in quo amissibilia fuerunt bona etiam naturalia, cui inseparabiliter adhaeserunt mala vel voluntaria.

AUG. Cum dicitur: Bene institutum est animal, in quo amissibilia fuerunt bona etiam naturalia, cui inseparabiliter adhaeserunt mala voluntaria; prodigiale putas esse commentum; et haec a nobis dici, tam vehementer et acriter commoveris, ut exclames in Dei atque hominum fidem, tamquam vim patiaris quia ista dicuntur. Sed, quaeso, terribiles impetus pone, et quietior attende quid dicam. Si quisquam voluntate se excaecet, nonne amittet naturale bonum, id est visum, et ei malum voluntarium, id est caecitas, inseparabiliter adhaerebit? Numquid ideo male est animal institutum, cui fuit amissibile naturale bonum, et inseparabile voluntarium malum? Cur ergo non potius ego exclamem: Proh Dei nostri atque hominum fidem! Haeccine tam manifesta et ante oculos constituta ab homine non videri, qui valde acutus, et eruditus, et philosophaster, et dialecticus vult videri? Quis enim quodlibet membrum si voluntate sibi amputat, non amittit naturale incolumitatis bonum; et sumit inseparabile detruncationis malum? Sed forsitan dicas, in bonis corporis posse ista contingere, non in animi. Cur ergo quando dixisti: naturalia bona, vel voluntaria mala, non addidisti "animi", ne de corporis bonis et malis tua destrueretur praeceps et inconsiderata sententia? An fortassis oblitus es? Sinamus: humanum est; sed in medium procedit homo ille qui clamat: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et ostendit tibi nonnulla bona animi sic perire per voluntatem malam, ut non possint redire per bonam, nisi Deus faciat quod non potest homo, cui et lumina potest reddere voluntate caecata, et membra voluntate truncata. Deinde, qui de ipso diabolo responsurus es, qui bonam voluntatem irreparabiliter perdidit? An eam reparari posse dicturus es? Aude, si potes. An potius confiteberis, quod in mentem tibi etiam ista non venerint, et horum oblivio te fecerit temerariam praecipitare sententiam? Me ergo saltem commemorante, te corrige. An pertinacia corrigere non permittit, quod inconsulta temeritas dixit, et pudor emendationis lapsum confirmat erroris? Deus, ut video, pro te rogandus est; quem rogabat Apostolus pro Israelitis, ut sanaret eos, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei subiecti non erant. Tales enim estis et vos, qui iustitiam vestram vultis constituere, quam vobis vos facitis ex vestro libero arbitrio; non ex Deo poscitis et sumitis veram, quae dicta est iustitia Dei; non illa qua iustus est Deus, sed quae datur ex Deo; sicut Domini est salus, non qua Dominus salvus fit, sed qua salvos facit. Unde dicit idem Apostolus: Ut inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est; sed eam, quae est ex fide, iustitiam ex Deo. Ipsa est iustitia Dei, quam nesciebant Israelitae, et suam volebant constituere, quae ex lege est; quam Paulus destruens, non legem utique destruebat, sed eorum superbiam, qui legem sibi sufficere putabant, tamquam per liberum arbitrium iustitiam legis implentes, et ignorabant Dei iustitiam, quae datur ex Deo, ut quod lex iubet, subveniente illo fiat, cuius sapientia legem et misericordiam in lingua portat: legem, quia iubet; misericordiam, quia iuvat, ut fiat quod iubet. Hanc Dei iustitiam concupisce, o fili Iuliane, noli in tua virtute confidere; hanc, inquam, Dei concupisce iustitiam; quam donet tibi Dominus concupiscere, donet tibi Dominus et habere. Noli istum Poenum monentem vel admonentem terrena inflatus propagine spernere. Non enim quia te Apulia genuit, ideo Poenos vincendos existimes gente, quos non potes mente. Poenas potius fuge, non Poenos; nam disputatores Poenos non potes fugere, quamdiu te delectat in tua virtute confidere; et beatus enim Cyprianus Poenus fuit, qui dixit: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit.

  1. IUL. Hic dicat aliquis: Quid ergo? Tu negas illam innocentiam, in qua fuerat conditus, spontanei peccati admissione corruptam? Nam etsi possibilitas revertendi ad bonum commissa iniquitate non pereat; tamen certum est meritum innocentiae, cum qua humanum procedit exordium, voluntatis vitio deperire. At ego ita id esse non abnuo; sed illud est, quod his illuminatum exemplis volo, quia cum talis sit conditio facta qualitatum, per quas boni et mali dicimur, ut sub iure agitent voluntatis; tamque hoc sit serio constitutum, ut nec innocentia, quae pro dignitate auctoris officium antevenit voluntatis et naturalis est; tamen nulla se potestate in animo repugnante custodiat, longe longeque amplius hoc in mali parte ius valeat, ut nullam in rationis exitium tyrannidem capessat culpa voluntate suscepta. Et si bona qualitas, cum qua factus est homo, immutabilis non fuit (falso enim diceretur liber homo, si motus proprios variare non posset); multo magis qualitas mala fieri non potuit, ut immutabilis et rationalis; ne illa ratio libertatis praeiudicium a mali parte sentiret, quod propter statum suum nec a boni portione pertulerat.

AUG. Ecce tu quoque invenisti, et quamvis serius, tamen aliquando tibi venit in mentem, unde tua temeraria sententia destruatur; dixisti quippe, naturale bonum, quod est innocentia, posse voluntatis vitio deperire; ac per hoc tam magnum bonum, quod ita pertinet ad naturam, non corporis, sed ipsius animi, ut cum ipso bono Deus hominem fecerit, amissibile esse monstrasti; quod si ante tibi venisset in mentem, non putares prodigialiter et nimium deformiter dici: Bene institutum est animal, in quo amissibilia fuerunt bona etiam naturalia; amissibilia enim tu putasti esse, sed voluntaria, vel bona, vel mala; naturalia vero soles inamissibilia praedicare. Tu enim et alibi dicis, quia naturalia ab initio substantiae usque ad terminum illius perseverant; ad hoc ut liberum arbitrium, quod homini Deus, cum eum crearet, dedit, amitti non posse contendas; praecipue asserens naturalia bona voluntariis malis perire non posse. Et ideo dicitis, quod in perversum omnia conemur asserere, tamquam dicamus non posse amitti voluntaria mala, posse autem naturalia bona; quod nos quidem non dicimus; utraque enim dicimus amitti posse; sed mala quae invehuntur per voluntatem liberam, per divinam indulgentiam posse amitti, vel per humanam voluntatem, sed a Deo liberatam, et a Domino praeparatam. Verum tu qui dicis, amitti posse per voluntatem malam, sed voluntaria bona, non naturalia, ecce invenisti, atque ipse dixisti innocentiam, quod est naturale bonum, amitti posse per voluntarium malum. Et innocentia, si bene attendas, maius bonum est, quam liberum arbitrium; quia innocentia res bonorum est, liberum vero arbitrium et bonorum est et malorum. Utrum autem mala voluntate sic pereat innocentia, ut possit bona voluntate reparari, non contemptibilis quaestio est. Sicut enim si voluntate amputentur corporis membra, non restituuntur itidem voluntate; ita videndum est, an in re quidem dissimili, id est, in animo tale aliquid de innocentiae perditione contingat, et voluntario motu perire possit, redire non possit. Nam et sacra virginitas, si per impudicam pereat voluntatem, ad pudicitiam rediri potest, ad virginitatem non potest. Sed adhuc respondetur et integritatem virginitatis in corpore, non utique animi esse, sed corporis; cum vero de innocentia disputatur, et tamen considerandum est, utrum ad iustitiam voluntate redeat qui peccaverit, non ad innocentiam; sicut illa ad pudicitiam, non ad virginitatem redit. Nam sicut iniustitia iustitiae, ita innocentiae velut eius contrarium, non iniustitia, sed reatus opponitur, qui hominis voluntate non tollitur, etsi eius voluntate sit factus. Non enim verum videt, qui putat reatum sibi ipsi tollere paenitentem; quamquam et ipsam paenitentiam Deus det, quod Apostolus confirmat dicens: Ne forte illis Deus det paenitentiam; sed reatum apertissime Deus tollit, homini dando indulgentiam; non sibi ipse homo, agendo paenitentiam. Debemus quippe illum recolere, qui locum paenitentiae non invenit, quamvis cum lacrymis quaesierit eam. Ac per hoc et paenitentiam egit, et reus remansit, quia veniam non accepit; et illi qui dicent inter se: Paenitentiam agentes, et per angustiam spiritus gementes: Quid nobis profuit superbia? etc., rei utique in aeternum, non accepta venia, permanebunt; sicut etiam ille de quo Dominus ait: Non remittetur ei, sed reus erit aeterni peccati. Ecce inventa est innocentia magnum hominis bonum, atque ita naturale, ut cum illa sit conditus primus homo, et, sicut vos dicitis, cum illa nascitur omnis homo, quae tamen hominis voluntate perdi potest, non potest reddi; et reatus magnum malum innocentiaeque contrarium, quod tamen potestas hominis, cum sit voluntarium, possit inferre, nec possit auferre. Videsne quemadmodum generalis tua regula illa frangatur, qua putabas naturale bonum, nos voluntate non perdere; quando inventum est quod non solum pereat, sed nec redeat voluntate, dumtaxat humana? Deus autem potest hominem reatu ablato ad innocentiam revocare. Cur ergo non credis libertatem bene agendi voluntate humana perire potuisse, nec redire posse, nisi divina voluntate, cum audias hominem dicentem: Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago; et post verba talia clamantem: Quis me liberabit? ac subicientem: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Sed falso, inquis, diceretur liber homo, si motus proprios variare non posset. Nec te vides ipsi Deo tollere libertatem, et nobis, quando cum illo in regno eius immortales vivere coeperimus, nec motus nostros nunc in bonum, nunc in malum nobis erit possibile variare; et tamen tunc felicius liberi erimus, quando non poterimus servire peccato, sicut nec ipse Deus: sed nos ipsius gratia, ille vero sua natura.

  1. IUL. Deinde quis parasitus ita militis gloriosi vires assentationibus extulit, ut Traducianus diaboli? Quod de ponderibus affectuum agnosci licet. Fecit siquidem Deus hominem, materiam ipsam limi venerabili dignatione contrectans, quae in formam hominis auctoris sui manum subacta sequeretur. Steterat iam absolutum, ceterum pallens frigensque simulacrum, spiritum quo niteret et vigeret opperiens. Tunc augustissimo auctoris afflatu creatus et inspiratus animus, viscera impleta commovit; tunc omnes sensus in apparatum propriorum munerum suscitati sunt. Dedit habitator ingressus visceribus colorem, sanguini calorem, membris vigorem, cuti nitorem. Vide quod negotium in formando et animando homine pietas divina suscepit. Verum nec perfectum eum reliquit familiaritas Conditoris; transfertur ad amoeniorem locum, et quem clementer fecerat, munifice locupletat. Nec hoc tamen praestitisse contentus, illustrat eum impertitione colloquii; dat ei praeceptum, ut libertatem suam intellegens, videret sibi suppetere per quod fieret amicior Conditori; quod praeceptum non in multa distenditur, ne quid oneris de multiplicata lege sentiret; sed interdictu unius pomuli, testimonium devotionis expetitur. Postea quoque ut haberet consortem, per quam pater fieret, denuo illius manus, qua conditus erat, nobilitatur attactu; divino quoque subinde colloquio fovetur atque honoratur. Haec ergo a Deo praestita tam longa, tam multa, tam grandia, instituta, munera, praecepta, colloquia, nullam fecerunt homini boni necessitatem; at e regione diabolus non minus timide, quam callide, exigua cum muliere verba commiscuit; et tantum virium habuisse dicuntur, ut continuo in conditionem naturalium verterentur; immo ingenita cuncta subruerent, facerent perpetuam mali necessitatem, et dominum ac possessorem imagini Dei diabolum imponerent. Quid ergo fortius, quid excellentius, quid magnificentius adversaria potestate, si tantum levi confabulatione fecit, quantum Deus nec operibus suis potuit, nec muneribus obtinere? Manifestum est itaque, in eius vos parte consistere, cuius tam immodice potentiam praedicatis; nec in cultum Dei nostri ullum habere consortium, quem nos ut aequissimum, ita omnipotentissimum confitemur, qui potens est, et veritas in circuitu eius, qui humiliat sicut vulneratum superbum, id est, diabolum et Manichaeum, vosque eius asseclas calumniantes naturam, ne vos sponte peccare fateamini. Ipse ergo Deus noster in virtute brachii sui disperdit inimicos suos, per quod nihil aut a vobis, aut a Manichaeis afferri potuit, quod non veritatis eius fulmine dissiliret.

AUG. Assentatores diaboli non sumus, nec eius potestatem, quae Dei subiecta est potestati, adulatorio, sicut nobis conviciamini, praeconio laudis extollimus. Sed utinam vos non eius milites essetis, sicut omnes haeretici; quorum ille dogmata in quos potuerit, per vestras linguas velut tela mortifera iaculatur. Dicit Apostolus: Gratias agentes Patri, idoneos facienti nos in partem sortis sanctorum in lumine; qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae; et vos istas gratias pro parvulis nos agere prohibetis, asserentes eos non esse sub potestate diaboli; utquid, nisi ut inde non eruantur, ne lucra diaboli minuantur? Dicit Iesus, qui secundum hoc nomen suum, salvum facit populum suum a peccatis eorum: Nemo intrat in domum fortis, ut vasa eius eripiat, nisi prius alligaverit fortem; et vos in hoc populo Christi, quem salvum facit a peccatis eorum, parvulos non esse contenditis, quos ut propriis, ita nec originalibus vultis obstrictos esse peccatis; et cum fallaci vestro sermone minuitis vires eius, quem dixit Veritas fortem, errore vestro eum facitis ad obtinendos parvulos fortiorem. Dicit Iesus: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat; et vos ei respondetis: Non opus est ut parvulos quaeras, quia non perierant; atque ita cum ab eis Salvatoris inquisitionem repellitis, potestatem contra eos vulneratoris augetis. Dicit Iesus: Non est necessarius sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare iustos, sed peccatores; et vos ei dicitis: Non es ergo parvulis necessarius, quia nec voluntate sunt propria, nec humana origine peccatores. Cum ergo non salvos venire salvandos vetatis ad medicum, diabolica in eis exercet pestis potentius principatum. Quanto ergo est tolerabilius, ut tamquam parasiti et assentatores diabolum falsis laudibus mulceatis, quam sicut milites vel satellites eum dogmatum falsitatibus adiuvetis? Copioso et ornato describis eloquio, quomodo Deus ex limo formaverit hominem, flando animaverit, paradiso locupletaverit, praecepto adminiculaverit, tantamque curam, ne in aliquo eum gravaret, habuerit, ut idem praeceptum non in multa distenderet ne quid oneris homo, quem tanta benignitate condiderat, de multiplicata lege sentiret. Cur ergo nunc corpus corruptibile aggravat animam? Cur ergo grave iugum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum? Quandoquidem ipsum Adam nec lege multiplicata voluit aggravare. Nempe cernitis, quod si in paradiso nemo peccasset, ita fecunditas coniugum genere humano locum illum tantae felicitatis impleret, ut nec animam corruptibile corpus gravaret, nec iugum grave natos homines premeret, nec labor et dolor miserandos parvulos erudiret. Unde ergo ista sunt, quae utique non sunt de nescio qua mala, quam Manichaeus fingit, aut credit, a nobis aliena, nobisque permixta, nisi de nostra vitiata primi hominis transgressione natura? Sed miraris, homo acutus ac prudens, et non existimas esse credendum, quod diaboli exigua verba cum muliere commixta tantum virium habuisse dicuntur, ut naturalia cuncta bona perverterent; quasi hoc loquentis verba fecerint, non consensus audientis. Non enim, ut dicis, pauca verba serpentis in conditionem versa sunt naturalium: sed hominis voluntas perdidit bonum, quod reddi non posset hominis voluntate, sed Dei, quando reddendum et quibus reddendum, iustissimus, potentissimus, et misericordissimus iudicabit; quemadmodum in corpore, sicut iam diximus, voluntate hominis potest eius visus auferri; quod si fit, sequitur caecitas, quam necessitas ferat, voluntas non auferat; et in animo potest hominis voluntas innocentiam eius perdere, et non potest reddere. Illud potius intuere, quod mala cum quibus nascuntur homines, quae congenerari hominibus in paradisi felicitate non possent, profecto nisi de paradiso exisset natura vitiata, nunc eis congenerata non essent. Ista, quae manifesta sunt, aspice. Non enim mortalium mala a die exitus de ventre matris filiorum Adam, in obscuro conicimus; sed in luce clarissima cernimus. Haec quia non sunt ex malae alienae commixtione naturae; procul dubio ex depravatione nostrae sunt. Nec tibi videatur indignum, quod subiecta est diabolo imago Dei; hoc enim non fieret, nisi iudicio Dei; nec removetur ista damnatio, nisi gratia Dei. Qui enim naturae excellentia, ut imago Dei esset, ad similitudinem Dei factus est, non est mirandum, quia naturae depravatione, vanitati similis factus est, unde dies eius velut umbra praetereunt. Tu dic, cur innumerabiles imagines Dei in parvula aetate nulla peccata facientes, non admittantur ad regnum Dei, si non renascantur. Habent enim aliquid unde mereantur iacere sub diabolo, propter quod non merentur regnare sub Deo; cuius si lumini cohaereres, non tanta arrogantia verba tua fulmini comparares.

  1. IUL. Liquet igitur absolutissime nullo Augustinum a praeceptore suo differre, sed disputationibus eius non minus Adae, quam ceterorum naturam pessimam definiri. Denique ut adhuc aliquid cum eodem de his, quae egimus, disseramus, apparet te etiam primi peccati non idem genus, quod aliarum putare culparum. Nam cum dicis flagitia temporum secutorum in naturam transire non posse, verbi gratia, ut de peculatore, de parricida, de incesto orti filii generantum peccatis nascantur obnoxii; nec ullum crimen esse quod seminibus misceatur, praeter illud unum, apertissime ostendis illam inobedientiam non te eiusdem generis arbitrari, cuius etiam ceterae sunt. Vide ergo interrogatio nostra quantae sit brevitatis et lucis. Si peccatum, quod Adam commisit, voluntate susceptum est, et potuit fieri naturale, cur non haec quae fiunt quotidie peccata, quae voluntas criminosa committit, in deformitatem et praeiudicia seminum congeruntur? Quod si ista non minus atrocia, quam plura, ingenerari nequeunt; qua lege, qua conditione, quo privilegio illud solum vindicatur ingenitum? Si unius generis peccata sunt, quae novimus, quae lex arguit, quae aequitas punit, et illud primi hominis, quod voluntate commissum et aequitate punitum est; cur non aut ista ex illo intellegimus, aut illud ex istis? Aut si mutuo sibi testimonio esse non possunt, qua impudentia denegatur illa praevaricatio alterius conditionis fuisse, id est, non de voluntate, sed naturali tabe prolata? Postremo, aude cum assertione traducis definire quodcumque peccatum, non dico illud primum, sed interim vel de his quae nunc fiunt, verbi gratia, sacrilegium, flagitium, vel malum quodpiam facinus; id est, haec peccata quam definitionem habeant, explicato. Dices sine dubio: Voluntas est appetens quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quia si voluntas mala non esset, peccatum esse non posset. Ad hoc quam rationabiliter assurgamus intende. O hebetudinem, o impudentiam non ferendam! Definis non esse peccatum nisi voluntatem liberam, et a iustitia prohibitam, cum mali naturalis opinio praescribat esse peccatum, cum quo nascitur homo, non voluntarium. Non est ergo verum, culpam non esse, nisi quae sponte committitur; quia est crimen, et maximum, quod non sponte, sed nascendo suscipitur. Remitte igitur definitionem peccati, quae Catholicis amica ad vos nec hospitii iure deflectit, atque ea remissa, proba te non esse illorum commilitonem, qui ipsam substantiam invidia pravitatis oppugnant. Et ut quod egimus colligatur: aut nullum docebitur voluntarium, si est aliquod naturale peccatum; aut nullum erit naturale, si omne peccatum voluntarium definitur; conficiturque ex his, ut aut neges nasci posse peccatum, et transeas in Catholicorum fidem; aut si perstiteris non aliquod, sed maximum crimen sine voluntate suscipi per naturam, reddas nomen tuum etiam Manichaeo, cui totum praestas obsequium.

AUG. Magnam te mihi putas invidiam comparare, cum dicis, nihil me a meo praeceptore differre; at ego in laudem meam tua sumo convicia; nec quod cogitas, sed quod verbis sonas, revocans ad fidem meam, sicut me intellegere oportet, intellego. Verum enim dicis et nescis; sicut Caiphas pontifex persecutor Christi, scelera cogitabat, et salubria nesciens verba dicebat. Gaudeo prorsus, in hac quae inter nos vertitur quaestione, me nihil a meo praeceptore differre; primo, quia ipse Dominus docuit me, mortuos esse parvulos, nisi ipse eos vivificet, qui pro omnibus mortuus est; quod exponens Apostolus dicit: Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est. Et tu contradicis, negans parvulos mortuos, ne vivificentur in Christo, cum fatearis mortuum etiam pro parvulis Christum. Hoc me docet etiam Ioannes omnium Praeceptoris Apostolus, qui dicit: Ideo venisse Filium Dei, ut solvat opera diaboli; quae vos negatis in parvulis solvi, quasi propter illos non venerit, qui ideo venit ut solvat opera diaboli. Praeceptores etiam meos negare non debeo, qui me ad hoc intellegendum suo litterario labore iuverunt. Meus praeceptor est Cyprianus, qui dicit: Infantem secundum Adam carnaliter natum, contagium mortis antiquae prima nativitate traxisse, et hoc ipso ad remissionem peccatorum accipiendam facilius accedere, quod ei remittuntur non propria, sed aliena peccata. Meus est praeceptor Ambrosius, cuius non solum libros legi, sed verba etiam loquentis audivi, et per eum lavacrum regenerationis accepi. Longe sum quidem impar meritis eius; sed confiteor et profiteor me in hac causa nihil ab hoc meo praeceptore differre. Cui absit ut audeas praeferre Pelagium praeceptorem tuum; quem tamen ego contra te de Ambrosio teneo testem meum. Pelagius enim dixit, quod eius fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Quem sic tu audes reprehendere, ut quod ait discordiam carnis per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam, et quidquid aliud de vitiata per Adam natura humana sensit et dixit, Manichaei affirmes esse commentum. Sane testimonium praeceptoris tui in hoc tanto viro ex parte custodis, quod eum non audes aperte reprehendere: sed cum mihi nominatim conviciaris lingua maledica et fronte proterva, profecto et illum et alios, qui eadem senserunt atque dixerunt, Ecclesiae catholicae magnos clarosque doctores tanto nequius, quanto obliquius criminaris. Ego itaque adversus te et meam defendo et illorum fidem, quos palam times habere inimicos, et invitus pateris iudices. Absit autem ut apud tales iudices valeant aliquid argumentationes tuae, in quibus peccato illi magno, hoc est, praevaricationi primi hominis, peccata consequentium temporum comparas, et putas si scelere primi hominis natura generis humani mutata est, etiam nunc parentum scelera naturam debuisse mutare filiorum. Haec enim dicens non respicis peccatores illos, posteaquam peccatum illud grande fecerunt, et de paradiso esse dimissos, et a ligno vitae tanta severitate prohibitos. Numquid scelerati temporum istorum in aliquas inferiores terras proiciuntur de hoc orbe terrarum, cum hic ipsa scelera quamlibet magna commiserint? Numquid a ligno vitae, quod in hac miseria nullum est, prohibentur? Sed persistit generis humani locus et vita, in quibus et homines impiissimi vivunt; cum videamus illorum impiorum locum et vitam, sicut erat ante peccatum, post peccatum non potuisse consistere. Debuerunt autem, secundum opinionem vestram, parvuli nullo reatu obligati, mox ut nascuntur, tamquam innocentes imagines Dei perferri ab Angelis in paradisum Dei, et illic sine ullo labore et dolore nutriri, ut si quis eorum peccasset, ipse inde merito proiceretur, ne crescerent imitatione peccata. Nunc vero cum solus audierit qui in paradisi felicitate peccavit: Spinas et tribulos terra pariet tibi, maledicta in omnibus operibus tuis; et in sudore vultus tui edes panem tuum; nullum hominum videmus a poena laboris alienum, qui utique labor beatos habitatores paradisi non erat gravaturus. Et cum sola mulier eius audierit: In tristitia paries filios, nullam parientium ab hoc supplicio scimus immunem. Numquid ergo ita estis absurdi, ut aut in paradiso existimetis homines istas aerumnas fuisse passuros si nemo peccasset, quas manifestissimum est, Deum nonnisi praevaricatoribus illis tunc hominibus intulisse; aut nunc eas negetis eorum posteros perpeti paradisi exsules, et ubique terrarum tot et tantas miserias perferentes; aut dicturi estis, quanto magis quisque est peccator et impius, tanto magis eius agros parere spinas et tribulos, et tanto magis eum sudare laboribus; et quanto est quaeque mulier iniquior, tanto eam parientem dolores perpeti graviores? Sicut ergo poenae humanarum miseriarum, quas communiter perferunt filii Adam a die exitus de ventre matris eorum, ideo sunt omnium, quia parentes communes sunt omnium, de quorum praevaricatione ista venerunt; ita ipsorum duorum praevaricatio tam magnum peccatum debet intellegi, ut posset omnium ex viro et muliere nascentium in deterius mutare naturam, et communi reatu tamquam hereditarii debiti obligare chirographum. Quisquis ergo dicit talem conditionem quorumlibet delictorum, quae nunc committuntur, esse debuisse, qualis fuit conditio delicti illius, quod in illius vitae tanta felicitate, et tanta non peccandi facilitate commissum est; etiam ipsas duas vitas debet aequare, eam scilicet quae nunc agitur, et eam quae in illis sanctis et beatis deliciis agebatur. Quod si esse stolidissimum cernis, desine de peccatis praesentis saeculi velle praescribere, ne illud magnum peccatum habeat suam vim et suum meritum singulare. Quamquam et in hac vita omnipotens et iustus ille qui dicit: Reddam peccata patrum in filios, parentum reatu etiam posteros irretiri satis evidenter ostendit, et quamvis mitiore nexu, tamen haereditarios debitores fieri, nisi eos, sicut iam in superioribus huius operis partibus disputavimus, a vinculo illius proverbii, quod dici solet: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt, non vestrum argumentum, sed Novum Testamentum, nec generationis natura, sed gratia regenerationis absolvat. Definitio vero illa peccati, ubi intellegitur voluntas appetens quod iustitia vetat, et unde liberum est abstinere, illius peccati definitio est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati; quod nescio quoties tibi iam ad ista responsum est. Qui enim dicit: Non quod volo, bonum facio; sed quod nolo malum, hoc ago, non illi ab hoc malo liberum est abstinere, et ideo invocat liberatorem, quia perdidit libertatem.

  1. IUL. Tempus admonet ut ad alia transeamus; sed in eodem loco restare aliquid indignatione compellor. Tune audeas dicere Adam voluntate peccasse? Unde tibi venit hoc somnium? Quia iniquum, inquis, erat, ut imputaret in peccatum Deus, nisi a quo abstinere liberum nosset. Quid ergo? Hanc iustitiam ille princeps tenebrarum quem colitis, ad momentum ei crediderat, et eam propediem reposcens hunc Deum omni aequitate destituit, ut qui intellexerat a primordio non esse imputandum in peccatum, nisi unde liberum fuerat abstinere, per omne reliquum tempus a cunctis nascentibus noverit abstinere liberum non fuisse? Postremo, unde tu nosti illud tantummodo iustum fuisse, ut in Adam nisi voluntarium crimen non possit ulcisci; si iniustum esse non nosti, imputari cuiquam in crimen, quod fatearis sine voluntate susceptum? Aut ergo opinionem traducis iustam putabis, ut Dei possit convenire sententiae, cum imputat peccatum parvulo, quod sit nulla eius voluntate commissum, et cogeris illud quoque iustum et Dei conveniens iudiciis profiteri, ut Adae imputaverit in peccatum, quod noverat ab eo non voluntate, sed substantiae suae deformitate prolatum; perque hoc ipsum nulla erit tradux, nec depravata operantis arbitrio, sed male instituta ab exordio natura reprehendetur, confiteberisque te esse Manichaeum. Aut si resipiscens iniustum esse dixeris, ut Adam teneretur reus pro naturae suae culpis; irrefutabiliter consequitur, scelestissimum esse, si Abel, Enoch, Noe et omne hominum genus obnoxium crimini originali censeatur. Quod facinus iudicii si admoveas Deo tuo, solus pro omnibus remanebit reus; apparebitque, quod semper, non ipsum esse, quem catholici aequissimum in Trinitate veneramur. Quod si a Dei accusatione destiteris, Manichaeae traducis, qua hactenus confossus es, vel redivivus dogma damnabis.

AUG. Hinc est quod vehementer erratis, hinc estis haeretici, hinc adversus catholicam fidem, quae evitans haereticos, eloquia divina sectatur, eisque munitur, novitias machinas humanis et vanis argumentationibus componere audetis; quoniam nescitis, et quod intellegere non potestis, credere recusatis, quid valeant in seriem generationis seminum nexus, et in creaturis quas Deus alias ex aliis secundum genus suum nasci voluit, quanta sint et quam sint ineffabilia, quamque etiam nullo penetrentur sensu, nulla cogitatione comprehendantur naturalia iura propaginis; unde iste sit insitus humano generi affectus, ut omnes, quantum ad ipsos attinet, certos filios velint habere; cui rei proficit in feminis castis foederis fides coniugalis; propter quod philosophus Plato iure displicuit, quia censuit permixte utendum feminis, in ea civitate, quam disputando velut optimam format, etiam ipse quid volens, nisi ut omnibus minoribus maiores eam redderent caritatem, quam videbat filiis ipsam debere naturam, cum quisque cogitaret esse posse filium suum, cuius eam videret aetatem, ut ex quacumque femina ignota qua indifferenter usus esset, suo natus semine non immerito crederetur. Quid? Illam vocem nonne de visceribus cunctorum patrum Cicero emisit ad filium, ad quem scribens ait: Solus es omnium, a quo me in omnibus vinci velim? Nonne ipsa quae occultissima esse diximus, et tamen plus quam credibile est valere cognoscimus, naturalia propaginis iura fecerunt, ut duo gemini non solum nondum gignentes, verum etiam nondum nascentes, adhuc in utero matris, duo populi dicerentur? Eadem propaginis naturalia iura fecerunt, ut Israel dicatur servisse in Aegypto, Israel profectus esse ex Aegypto, Israel in terram promissionis intrasse, Israel adeptus bona vel expertus mala, quae illi populo Deus vel praestitit vel inflixit. De quo etiam scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem a Iacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum; cum ille homo, qui haec duo nomina propria primus et solus accepit, longe ante defunctus, bona vel mala ista non viderit. Haec propaginis naturalia iura fecerunt, ut idem populus decimaretur in Abraham, non ob aliud, nisi quia in lumbis eius erat, quando decimatus est ipse propria voluntate, ille autem populus non propria voluntate, sed naturali propaginis iure. Quomodo autem idem populus fuerit in lumbis Abrahae, non solum ex illo usque ad tempus quod scriptum est in Epistola ad Hebraeos, verum etiam ex ipso usque ad hoc tempus, et ab hoc usque in finem saeculi, quousque filii Israel alii ex aliis generantur; quomodo ergo esse potuerit in lumbis unius hominis tam innumerabilis hominum multitudo, quis eloquendo explicet, quis saltem inveniat cogitando? Neque enim semina ipsa, quorum est quantitas corporalis, licet singula sint exigua, ex quibus singuli quique nascuntur, si congesta essent ex quibus tot homines nati sunt atque nascuntur, et in finem usque nascentur, potuissent lumbis unius hominis contineri. Vis ergo nescio quae invisibilis et incontrectabilis secretis naturalibus insita est, ubi iura propaginis naturalia delitescunt, propter quam vim tamen non utique mendaciter in lumbis illius patris fuisse dicuntur, quotquot ex illo uno potuerunt generationum successibus et multiplicationibus propagari. Non solum autem ibi fuerunt, verum etiam illo sciente et volente decimato, et ipsi sunt decimati neque scientes neque volentes, quoniam nondum exstiterant qui scire ac velle potuissent. Hoc porro ideo dixit illius sacrae auctor Epistolae, ut sacerdotium Christi, quod figurabat sacerdos Melchisedech, qui decimavit Abraham, praeponeret Levitico sacerdotio; docens etiam ipsum Levi, qui decimabat fratres suos, hoc est, decimas ab eis accipiebat, decimatum fuisse a Melchisedech in Abraham; quia et ipse in lumbis Abrahae erat, quando decimavit eum Melchisedech, id est, ab eo decimas accepit. Ac per hoc Christum, cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, non vult intellegi decimatum; ut Levitico sacerdotio merito praeferatur; Melchisedech enim decimavit Abraham, non decimatus est, sicut Levi in Abraham. Si autem quaeritur, quomodo Christus non fuerit decimatus, cum etiam ipse, quod manifestum est, secundum originem carnis fuerit in lumbis Abrahae, quando a Melchisedech pater ille decimatus est; nihil occurrit nisi quod Maria quidem mater eius, de qua carnem sumpsit, de carnali concupiscentia parentum nata est; non autem Christum sic ipsa concepit, quem non de virili semine, sed de Spiritu Sancto procreavit. Non ergo pertinuit ad rationem virilis seminis, per quam fuerunt in lumbis Abrahae, quos in illo decimatos esse sacra Scriptura testatur. Concupiscentia porro carnis, per quam iactus carnalium seminum provocatur, aut nulla in Adam fuit ante peccatum, aut in illo vitiata est per peccatum. Aut enim sine illa poterant et genitalia congruenter moveri, et coniugis gremio semen infundi, si nulla tunc fuit, aut ad nutum voluntatis etiam ipsa servire, si fuit. Nunc autem si talis esset, numquam caro contra spiritum concupisceret. Aut ergo ipsa vitium est, si nulla fuit ante peccatum; aut ipsa sine dubio est vitiata peccato; et ideo ex illa trahitur originale peccatum. Fuit ergo in Mariae corpore carnalis materia, unde carnem sumpsit Christus; sed non in ea Christum carnalis concupiscentia seminavit. Unde ille natus est ex carne cum carne, in similitudine tamen carnis peccati, non sicut alii homines in carne peccati; propterea originale peccatum in aliis regeneratione dissolvit, non ipse generatione contraxit. Ideo Adam primus ille, secundus iste; quia sine carnis concupiscentia factus ille, natus est iste; sed ille tantum homo, iste vero et Deus et homo; et ideo ille potuit non peccare, non sicut iste peccare non potuit. Frustra ergo peccato illius peccata filiorum eius quamlibet magna et horrenda, vel aequare, vel etiam praeferre conaris. Illius natura quanto magis sublimiter stabat, tanto magis graviter concidit. Natura illa talis fuit, ut nec mori posset, si peccare noluisset; natura illa talis fuit, ut in se discordiam carnis et spiritus non haberet; natura illa talis fuit, ut contra vitia sua nulla certaret; non quod ei cedebat, sed quod in eo nulla erant. Tunc ergo debes peccata posterorum eius peccato eius aequare, si talem; tunc vero et maiora ea dicere, si meliorem naturam potueris invenire. Natura quippe rationalis quanto est ipsa superior, tanto ruina eius peior, et peccatum eius quanto incredibilius, tanto est damnabilius. Ideo angelus irreparabiliter cecidit, quoniam cui plus datur, plus exigitur ab eo; tanto itaque plus debebat obedientiae voluntariae, quanto plus habebat in bonitate naturae; unde sic punitus est non faciendo quod debuit, ut nec velle iam possit, aeternis etiam cruciatibus destinatus. Adam vero in tam multis posteris suis, ut eos ullus numerare non possit, gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum a sempiterno supplicio liberatur, et in se ipso quamvis a sua morte post annorum aliquot millia, quando Christus pro nobis mortuus ad loca mortuorum, non necessitate, sed potestate descendit, et dolores solvit inferni. Sic enim eum intellegenda est a delicto suo eduxisse Sapientia, quia per carnem sanctam unici Filii Dei quam progeneravit, patrem generis humani, ac sic etiam patrem Christi, qui pro salute hominum factus est homo, ab illis vinculis tunc solutum, non merito suo, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, non inaniter credit Ecclesia. Hoc ergo imputavit in peccatum Deus primo Adae, unde abstinere illi liberum fuit; sed ipse primus Adam naturae tam excellentis fuit, quoniam vitiata non fuit, ut peccatum eius tam longe maius ceterorum peccatis esset, quam longe melior ipse ceteris fuit; unde et poena eius, quae peccatum eius continuo subsecuta est, tam grandis apparuit, ut continuo etiam teneretur necessitate moriendi, cuius erat in potestate non mori; et de loco tantae felicitatis foras continuo mitteretur, et a ligno vitae continuo vetaretur. Hoc autem quando factum est, in lumbis eius erat genus humanum. Unde secundum illa, quae praelocuti sumus, nimis occulta et multum valentia naturalia iura propaginis, consequens erat ut qui erant in lumbis eius per cuncupiscentiam carnis venturi in hoc saeculum, simul damnarentur; sicut consequens erat ut qui eo iure propaginis et ratione seminis erant in lumbis Abrahae, simul decimarentur. Omnes itaque filii Adae in illo aspersi sunt contagione peccati et mortis conditione devincti. Ac per hoc quamvis sint parvuli, et bonum quidquam vel malum non agant voluntate; tamen quia induti sunt illo, qui voluntate peccavit, trahunt ab illo peccati reatum, mortisque supplicium; sicut parvuli qui Christo induuntur, quamvis nihil boni fecerint sua voluntate, sumunt ab illo participationem iustitiae, et vitae praemium sempiternae. Ita forma futuri a contrario Christus ostenditur, propter quod ait idem Apostolus: Sicut induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de caelo est. Quae cum ita sint, ille dicat, peccato et morte primi Adam non indui qui nascuntur, quisquis dicere audet iustitia et vita Adam secundi non indui qui renascuntur; quamvis nec illi peccatum fecerint unde liberum est abstinere, nec isti iustitiam quam liberum est facere.

Chapter 28 of 31