Skip to the text

Liber I, Capita 134–141

  1. IUL. Ergo superbia illa, quae volebat otiari, et desidiam suam ob id colore necessitatis obnubere, ut in susceptione Gentium reclamaret Evangelio; audit quoniam etsi sic esset quomodo tu commentaris, tamen supplicare Deo, non seditionem excitare deberes; quibus verbis nequitiam retundit hominis, qui diversitatem meritorum ex voluntatis qualitate venientem, aucupans elocutionis ambiguum, ideo necessitati divinae conabatur adscribere, ut assereret necesse esse alterum de duobus, id est, aut Gentes ad promissionis non venire consortium aut, si hoc liceret Deo, exstingui officia liberae voluntatis. Verum quia id non sufficiebat negotio; neque enim a tali magistro, sicut commendabatur auctoritas Dei, ita erat indefensa relinquenda iustitia; subdit consequentissime vasa, quae in contumelia et quae in honore fiunt, habere hoc de propriae stipendio voluntatis. Si enim Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam in multa patientia, in vasis irae, consummatis in perditionem; et ut notas faceret, inquit, divitias gloriae suae in vasis misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit nos, non solum ex Iudaeis, sed etiam ex Gentibus. Certe hic absolvit, quod superior conflictus operuerat, non inferri a Deo iram nisi his vasis, quae ad perditionem consummata fuerint; gloriam autem dari his, quae ad hoc fuerint praeparata. A quo autem vasa huiusmodi in susceptionem horum quae diximus praeparentur, ipsius Apostoli sermo patefecit. In magna, inquit, domo, non sunt tantummodo vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; alia quidem in honorem, alia in contumeliam. Si ergo mundaverit quis semetipsum ab his, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.

AUG. Ergo ipsa vasa ita se praeparant, ut frustra de Deo dictum sit: Quae praeparavit in gloriam? Hoc enim apertissime dicis; nec intellegis ita dictum esse: Si quis mundaverit semetipsum, ut ostenderetur et opus hominis per voluntatem; sed, ingrate homo, praeparatur voluntas a Domino; ideo utrumque verum est, et quia Deus praeparat vasa in gloriam, et quia ipsa se praeparant. Ut enim faciat homo, Deus facit; quia ut diligat homo, Deus prior diligit. Lege Ezechielem prophetam, unde quod satis visum est supra commemoravi; ista etiam verba reperies, id est, Deum facere ut praecepta eius homines faciant, quorum miseretur, non propter merita eorum, quae mala ibi esse commemorat, sed propter nomen suum; ut Deo sine meritis eorum faciente ut faciant praecepta eius, incipiant merita bonorum habere factorum. Haec est gratia quam negatis, non ex operibus quae fiunt, sed ut fiant.

  1. IUL. Ecce officium liberae voluntatis: Si, inquit, mundaverit quis semetipsum a societate vasorum vilium (quo nomine vitia denotantur), erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Haec igitur vasa, studiis propriis, aut ad iram, aut ad gloriam praeparantur; Deus autem notam facit potentiam suam in utroque, vel severitatem in impios exserendo, vel benedictionem fidelibus largiendo. Apparuit itaque hanc sententiam egregii praeceptoris, nec Manichaeis opem sensibus attulisse, et e diverso nos consequenter armasse.

AUG. Quid calumniaris, quid falso crimineris, nec quos et quales Ecclesiae doctores crimineris attendis? Non cuiusquam Manichaei, sed sancti Ambrosii verbis tibi respondeo: Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit. Hoc in veritate facit, hoc in veritate Scripturarum divinarum intellexit Ambrosius; sed iudicium, cum alios facit, et alios non facit, occultum est. Propter quod dicitur homini per hominem, sed non ab homine: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? Aufer tuas nebulas ab istorum serenitate verborum, quibus Dei quidem iudicium significatur occultum; sed ipsa tam clara sunt, ut se tua caligine obumbrari obscurarique non sinant.

  1. IUL. Ac per hoc et tibi vehementer obnixa est, dicens, non omnes fingi in condemnationem, in quam tu omnes ire pronuntias. Absurdissime autem argumentari soles, ut dicas: Sed hi non finguntur in condemnationem, qui postea liberantur; cum nec sic possit sermonis apostolici tibi vel superficies convenire. Nam cum dicis tu: Omnes in condemnationem creantur lege nascendi, sed aliqui inde, licet perexigui, mysteriis liberantur; non hoc asseris quod ille, qui non solum de condemnatis liberari praedicat, verum non omnes in condemnationem fingi, sed alios in contumeliam, alios in honorem.

AUG. Ubi dixit Apostolus: Ex uno omnes in condemnationem; ipsam massam demonstravit, quae tota vitiata ex Adam fluxit; ubi autem dicit, ex illa fieri vasa in honorem, gratiam commendat, qua homines quos creat, etiam liberat; ubi vero, ex illa fieri vasa in contumeliam, iudicium ostendit, quo homines, quamvis creet, non tamen liberat. Quod etiam vos de parvulis cogimini confiteri, quorum certe omnium unam esse massam non potestis negare, qualemlibet eam putetis; ex qua tamen alios in Dei regnum adoptari fatemini, quos procul dubio vasa in honorem facta conceditis; alios vero non adoptari, quos facta vasa in contumeliam, nisi intellegenter consentiatis, impudenter negatis. Neque enim, si non est ista poena damnationis, sicut vultis, non erit saltem contumelia imaginis Dei, separari a regno Dei. Sed vos si illam perseveranter negabitis gratiam, ad hoc iudicium vos pertinere monstrabitis; quod utique in parvulis iniustum esset, si peccatum originale non esset.

  1. IUL. Quod ut claruit Apostolum dixisse de moribus, ita apparet quanta testimoniorum Legis inopia labores, qui ab his sententiis contra fulmina rationis opem petis, quae tibi dedignantur, immo natura sui subvenire non possunt.

AUG. Contra Apostolum dicentem, ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in contumeliam Deum facere; nec dicentem, aliud nec in honorem, nec in contumeliam, quod utique diceret, si hoc quod vos de parvulis crederet; contra hunc ergo divinitus intonantem non est fulminea ratio vestra, sed fumea.

  1. IUL. Et haec quidem quantum spectat ad testimonium Apostoli disputata sunt. Ceterum in Isaia, unde ipsam sententiam Paulus assumpsit, in tantum non deterret Deus rationabilem creaturam a sui consideratione iudicii, ut sicut per eumdem Prophetam dixerat: Quiescite agere perverse, discite bene facere, subvenite oppresso; et venite, arguite me, dicit Dominus; ita etiam hic, ne quid potestate sola, non iustitia videretur fecisse, dispensationum suarum dignatur aperire rationem. Afflicto enim in captivitate populo Iudaeorum redemptionis appropiare tempus, quo ad terram suam reverterentur, annuntiat; et causam vel praecedentium angorum reserat, vel instantium gaudiorum. Epuletur, inquit, caelum desuper, et nubes spargant iustitiam; oriatur ex terra misericordia, et iustitia oriatur simul. Ego sum Dominus Deus qui creavi te, faciens meliorem, praeparavi te sicut lutum figuli. Numquid qui arat, arabit terram per omnem diem? Numquid dicit lutum figulo: Quid facis, quia non operaris, quia non habes manus? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Sapienter me finxisti? Vel qui dicit patri: Quid generabis? Et matri: Quid parturies? Quia sic dicit Dominus Deus Israel sanctus, qui fecit futura: Interrogate me pro filiis meis et filiabus, et pro operibus manuum mearum mandate mihi. Ego feci terram et hominem super eam; ego manu mea firmavi caelum; ego omnibus sideribus mandavi; ego levavi cum iustitia regem, et omnes viae eius rectae; hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei reducet, non cum praemio, nec cum muneribus, dixit Dominus Sabaoth.

AUG. Si intellegeres verba Prophetae, intellegeres ibi regem, de quo dictum est: Ego levavi cum iustitia regem, et omnes viae eius rectae, hunc esse Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Iesum; sed intellegeres ut intellegendus est. Neque enim audebis eum dire praecedentibus operum meritis Filium Dei factum ab initio, id est, a Virginis utero. Qua ergo gratia homo ille ab initio factus est bonus, eadem gratia homines qui sunt membra eius ex malis fiunt boni. Quid enim dicatis de Christo secundum hominem, non invenitis, id est, secundum id quod Verbum caro factum est; quod ille qui Deus erat, et Deus mansit et homo factus est; quod ipse homo numquam ita fuit homo, ut non esset unigenitus Dei Filius, propter unigenitum Verbum. Neque enim ut hoc esset, morum suorum de propria voluntate venientium meritis comparavit; sed, sicut verum dixit Ambrosius, quasi de Spiritu natus abstinuit a delicto. Alioquin secundum vos, multi essent tales, si esse voluissent; atque ut ille talis nonnisi unus esset, in potestate hominum fuit, qui tales esse noluerunt; quae si attenditis quanta impietate dicantur, vel tacita cogitatione credantur; sicut agnoscitis Unigeniti naturam, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; agnoscite et gratiam, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ille igitur quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit, qui hominem quem voluit, unum sine ullis humanae voluntatis praecedentibus meritis Mediatorem Dei et hominum fecit.

  1. IUL. In hoc igitur loco hic sensus, quantum spectat ad historiam continetur, ut Deus loquatur ad populum: Quia nec odio vos in captivitatem tradidi, nec nunc oblivione iudicii de vinculis Babylonicae captivitatis exemi; sed ego, quantum in me est, paratus iugi vos benevolentia confovere, iustitiae meae tamen debui, ut et delinquentes hostibus traderem, et recrearem liberaremque vexatos. Sicut enim rusticandi gnarus non semper uno imminet operi, ut solis findat arva dentalibus; sed diverso genere votivae fertilitati rura componit; ita etiam ego dispensationum vices vario, ut tum pressuris, tum consolationibus voluntatem vestram frugibus possim aptare iustitiae. Denique, ut intellegatis quanta aequitate agam vobiscum, possem mussitationes vestras pro potestate despicere, ut sicut figulo figmentum suum dicere non potest: Quid fecisti? Ita etiam vobis silentii pondus imponerem; tamen contra haec exempla provoco vos, ut pro filiis meis et filiabus, id est, pro vobis et operibus manuum mearum me interrogetis, et discatis, totum me iuste, nec quidquam umquam fecisse crudeliter.

AUG. Quod vis dicis, non quod dixit Isaias; ille gratiam loquitur, contra quam tu loqueris.

  1. IUL. Et a Propheta ergo, et ab Apostolo, in exemplum adductus est figulus, nihil aliud praebiturus, quam comparationis officium; non tamen ut tam viles apud Deum esse homines indicentur, quam argilla est in fornace et orbe figulorum. Absoluta hac expositione quam praemisimus, admonemus secundum interpretationem recentem in eodem loco aliud relucere. Rorate, inquit, caeli, desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et iustitia oriatur simul; ego Dominus creavi eum. Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae; numquid dicit lutum figulo suo: Quid facis? Et opus tuum absque manibus est? Quibus verbis etsi secundum historiam Cyrus rex, secundum prophetiam tamen incarnatio Salvatoris exprimitur; qui quoniam erat de Virgine nasciturus, Iudaeorum et omnium infidelium obstinatio convenitur, ne sint signis fidelibus perduelles. Cum enim praemisisset: Aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et iustitia oriatur simul. Ego Dominus, inquit, creavi eum.

AUG. Dic mihi quibus operibus hoc meruit homo Christus Iesus; et qua iustitia Dei solus hoc meruerit, aude garrire; aut si non audes, tandem gratiam sine meritis confitere, non solum remittentem peccata homini, verum etiam in natura humana iustitiam Sancto Spiritu facientem. Non enim et homini Christo gratia peccata dimisit, aut non eum gratia talem fecit, ut ab initio semper esset bonus, sicut ab initio semper Dei Filius? Prorsus, sicut admoniti sunt, qui in eremo serpentum morsibus lethaliter vexabantur, ut illum qui in signo exaltatus fuerat, attenderent, ne perirent; ita sunt admonendi, qui vestris disputationibus venenantur, ut Christum attendant, et in illius hominis mediatoris iustitia gratiam sine meritis videant, unde a se vestri oris virus excludant. Denique in verbis Prophetae, etiam secundum recentem interpretationem quam commemorasti ubi evidentius prophetatus est Christus, non inde assumpsisti unde disputares, nisi quod ex Virgine natus est, quia dictum est: Aperiatur terra, et germinet Salvatorem; de iustitia vero eius, quae hic pariter praenuntiata est, nihil dicere voluisti; cum tu verba ipsa prophetica proposueris, ubi ait: Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et iustitia oriatur simul. Dic mihi quem iustum nubes pluerunt, nisi quia Prophetae et Apostoli Christum praedicaverunt, qui ex ipso Virginis utero cum iustitia natus est? Unde cum dictum esset: Aperiatur terra, et germinet Salvatorem; mox additum est: et iustitia oriatur simul. Ac per hoc, ea gratia fiunt iusti homines, qui renascuntur in Christo, qua gratia iustus homo natus est Christus. Sicut ergo exemplum est vitae, ut eum imitando iuste agamus; ita est etiam exemplum gratiae, ut in eum credendo inde nos fieri speremus iustos per ipsum, unde factus est ipse, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia et sanctificatio et redemptio; ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Quoscumque itaque dente mortifero momordistis, hunc iustum intueantur, et sanabuntur; hoc est, inde se credant accipere iustitiam, unde Christo est innata iustitia; et ideo non in suo arbitrio, nec in suo merito, sed in Domino glorientur.

  1. IUL. Ante terra aperitur in germen, quam opera colentis semen accipiat; quod in puerperio virginis approbatur, quae munere matris officium praevenit et exclusit uxoris. Quod ergo in usu non erat, id facturum se Deus omnipotens pollicetur; et addit, praevidens infidelium multitudinem: Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae. Id est: Vae his qui, Deo promittente, fetam fieri virginem non potuisse contendunt; cumque ipsi totidem licet de seminibus a Deo institutis, tamen interveniente Dei potentia, in visceribus fingantur maternis, obstipo studio affirmant, nequivisse carnem sine ministerio viri ex carne virginis fabricari. Tale est igitur quod vos, o pervicaces, non putatis me id facere potuisse, ac mihi de rei difficultate praescribitis, cum vos ipsos manibus meis constet effectos; quale, si lutum figulo suo, cum ab eo tractatur, diceret: Non habes manus; quibus tunc in vas aliquod formabatur. Ita ergo et vos, qui inquiritis quis filium virgini dederit sine viri semine, cognoscite eumdem esse qui vos fecit ex semine. Sed iam quoniam Scripturis sanctis expositio varia licet, utraque tamen pia et religiosa concinuit, primus terminetur liber; suo tamen fine commonens, ut opifex nascentium Deus credatur, innocentium tutor, Catholicorum remunerator, Manichaeorumque damnator.

AUG. Ut sciant, qui intellegenter legunt, quemadmodum conatus fueris verba apostolica obnubilare clara, et recta pervertere, huic disputationi tuae ex eadem oportet Apostoli disputatione respondeam. Volens igitur beatus Paulus ostendere, quod ea quae promisit Deus, potens est et facere; ubi maxime gratia commendatur, cuius estis inimici; neque enim in potestate hominum est, ut Deus impleat quae promisit, et non in ipsius qui promisit; volens ergo id ostendere: Non potest, inquit, excidere verbum Dei; non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israel; neque quia sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen; hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen. Promissionis enim verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarrae filius. Tene in mente filios promissionis, quoniam qui promisit potens est et facere. Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac, patris nostri. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est: Quia maior serviet minori. Et hic tene in mente electionem non ex operibus, quam quodam modo exposuit Propheta posterior; quod subiungens Apostolus ait: Sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Hic occurrit quaestio, quae perturbare posset non intellegentes altitudinem gratiae; eamque sibi ipse proponens, ait: Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas est apud Deum? Absit! Et ut doceret quod dixit: Absit! Moyses, enim, inquit, dicit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Hoc si attenderes, non extolleres contra gratiam merita voluntatis; ubi audis: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Non ergo ideo misertus est Deus, quia voluit et cucurrit Iacob; sed ideo voluit et cucurrit Iacob, quia misertus est Deus. Paratur enim voluntas a Domino; et a Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet. Deinde, quia propter Iacob dicta est ista sententia generalis: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; datur etiam exemplum de Pharaone, propter id quod dictum est: Esau autem odio habui; et subicitur: Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Post haec ad utrumque concluditur: Ergo cuius vult miseretur, et quem vult obdurat; sed miseretur utique secundum gratiam, quae gratis datur, non meritis redditur; obdurat autem secundum iudicium, quod meritis redditur. De massa quippe damnata facere vas in honorem, manifesta est gratia; facere autem inde vas in contumeliam, iustum iudicium est. Hinc iam subiciens verba eorum, quibus hoc displicet, ait: Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur? Nam voluntati eius quis resistit? Eosque cohibens: O homo, inquit, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Vide si non consonat superioribus suis, et dissentit a tuis; qui putas hoc dictum secundum merita voluntatum, contra id quod ipse ait: Cum enim nondum nati essent, nec aliquid egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est: Quia maior serviet minori; et contra id quod ipse ait: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Nec solum contra haec quae praecesserunt, verum etiam contra illa quae subsequuntur. Vasa quippe irae dicit, quae sunt perfecta in perditionem; quod iniustum esset, nisi omnibus ex uno in condemnationem venientibus iam damnata massa esset; et vasa dicit misericordiae, quae praeparavit in gloriam; ad misericordiam quippe gratuitam, non debitam, pertinet de massa damnata vasa in gloriam praeparare: Non solum ex Iudaeis, sicut dicit, sed etiam ex Gentibus, propter quod ponit testimonium de Osee propheta: Vocavi non plebem meam, plebem meam; et de Isaia: Propter Israel reliquiae salvae fient. Ut autem essent istae reliquiae, gratia Dei factum esse testimonio sequente docet, per eumdem Prophetam dicentem: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen. Deinde ostendit Gentes ex fide apprehendisse iustitiam; Israel autem ideo non apprehendisse, quia non ex fide, sed tamquam ex operibus. Fides enim habet, quod aliquando post dicit: Quoniam omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Ad quam salutem pertinet, ut opera bona sint et iustitia nobis ex Deo sit, non ex nobis. Propter quod de illis, qui non ex fide, sed tamquam ex operibus offenderunt in lapidem offensionis, sequitur, et dicit: Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum pro illis in salutem; testimonium enim perhibeo illis quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Quod omnino et vos facitis; iustitiam quippe vestram vultis constituere, cui Deus secundum merita retribuat gratiam; nec vultis gratiam Dei praecedere, quae vos faciat habere iustitiam. Deinde connexa sibimet serie disputationis, ad illud pervenit, ubi ait: Dico ergo: Numquid repulit Deus plebem suam? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, ex tribu Beniamin; non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? Domine, prophetas tuos occiderunt, et altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal. Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Deinde vide quid adiungat. Quid ergo? inquit, quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est. Sed superius respice qualis electio, ubi ait: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt; si autem gratia, iam non ex operibus. Et hoc refert ad illud, unde disputatio ista profecta est: Cum enim nondum nati essent, neque aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret; non ex operibus. Haec est electio gratiae, non ex operibus, qua fiunt vasa in honorem, ut bona opera faciant; quia bona opera subsequuntur gratiam, non praecedunt; quoniam gratia Dei facit ut ea faciamus; nec constituamus iustitiam nostram, sed Dei iustitia sit in nobis, id est, quam donat Deus nobis. Ceteri vero excaecati sunt; hoc est iudicium, quo fiunt vasa in contumeliam; ex quo iudicio dictum est: Esau autem odio habui. Ex quo iudicio dictum est etiam Pharaoni: Ad hoc te excitavi. Unde apparet vos sic intellegentes, vel potius non intellegentes Apostolum, ex operibus contra gratiam velle gloriari, et vestram iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei non esse subiectos. Nos vero Deum quidem parvulorum opificem praedicamus; sed ex eadem massa medium locum vasis, ubi nec in honorem fiant, nec in contumeliam, quem non dedit Apostolus, non damus; quod vos faciendo evaderetis iudicium Dei, si eum tantummodo Manichaeorum, et non omnium haereticorum damnatorem demonstrare possetis.

Chapter 6 of 31