Liber IV, Capita 38–65
- IUL. Res ineptae sunt, et quae stilo nostro convicium magis faciant quam laborem; sed fidem tuam necessario consequuntur. Verumtamen adhuc, ut sit intentus lector, admoneo. Conatus es nempe asserere, quod Dei opus probetur pudendum non esse; sed ut hoc efficere nequivisti, ita spopondisti illud absolutissime, demere te a libidine verecundiam, si opus Dei esse doceatur; quod in primo opere ita approbavi, ut nec te inde putem dubitaturum esse, cum legeris; tamen quoniam hoc commentum tuum significat, necdum ad manus tuas illos venisse libros, id ipsum in praesenti quoque ostendere non pigebit. Irrationabiles igitur animantes, a quo conditas putas, quae certis temporibus ardentissima libidine commoventur, ita ut etiam feritates acuat singularum? Tunc saevus aper, tunc pessima tigris. Ante omnes furor est insignis equarum. Vere tument herbae. Vere abundantia teneri humoris exuberat. Et coitum certis repetunt armenta diebus. Longum est ire per singula: omnia genera, quae suspendit volatus, quae demersit natatus, quae sparsit vagatus, per aera, per freta, per nemora, nec tamen aut sublimavit ratio, aut culpa depressit, nota commiscendorum corporum voluptate flammantur. Illum ergo sexuum quem patiuntur ardorem, Dei an diaboli opere susceperunt? Clamabis sine dubio, Dei. Deus ergo sexum naturali voluptate succendit; quod certe consequentius quam tu, Manichaeus negat. Ille enim, a quo concupiscentiam carnis damnare didicisti, quid sibi dicendum esset expendens, rem quam diabolicam definiverat, atque a Dei operibus removerat, quaquaversum eam potuit invenire persequitur; et ideo ut per concupiscentiam corpora hominum, ita per homines, omnes animantes diabolo deputavit auctori. Tu autem, cum in Manichaei castris hactenus manens, maximum eius feras draconem, de quo infelicibus mentibus per naturale malum et crimina nuptiarum lethale inspiras venenum; non vis tamen in omnes naturas suggesta a magistro tela iaculari; et brutis familiarior (quibus tamen ob hoc parcis, ut rationabilium statum auctoratius crimineris), consentis in illorum corporibus Deum fecisse, quod in nostris diabolum; cum tamen id ipsum, sed mitius in hominibus, quam in pecoribus esse fateare. Ut ergo quid sit effectum, prudens lector accipiat, libidinem corporum in animalibus factam a Deo non negas. Non est ergo Dei operibus indigna illa affectio, quae in his substantiis acrior invenitur, quae nihil de diaboli malo, vel tenui voluntate rapuerunt. Ergo quia concupiscentia defensa est exemplo animalium, defensa etiam dignitate auctoris sui, nec mala, nec diabolica est, quam fecit Deus formator corporum, et quam tenet ea quae est expers natura peccati; cum hoc ergo claruit, inquiro utrum istam libidinem, quam corpora humana persentiunt, Deum fecisse consentias? Si annueris, sublata contentio est, tu emendatus, et Manichaeus permanebit attritus. Si autem dixeris: In corporibus hominum a Deo non potuit fieri; refero, illam voluptatem et concupiscentiam carnis, hominis te, non Dei operibus indignam putare. Ambigi quippe non potest, quoniam si quod confiteris a Deo ubicumque factum, hoc dicas in homines fieri nequivisse, non concupiscentiae testimonia aufers debita, sed humano corpori conquiris indebita. Vide ergo cuius profanitatis sit sectae tuae finis. Dicis esse indignum carne mortalis, quod indignum non fuit opere Conditoris. Igitur hoc sensu non libidinem vituperasti; sed hominem, quem accusare volueras, extulisti. Talem habet constantiam talemque mercedem, qui veritati indicit bellum, ut contrariis semper conatui suo feriatur effectibus. Ego ergo nunc tuis verbis consequentius, sicut omnis prudentia cognoscit, insurgo. Itane in taxandis et exprimendis operibus Dei, non auditur ratio, non omnium naturarum considerantur exempla; sed in tantum hominis effertur insania, ut putet inconveniens suis esse visceribus, quod per Dei operam in naturae suae cernit vigere consortibus? Neque enim alia nostrorum corporum est, vel origo, vel ratio, quam mutuorum.
AUG. Dic ergo resurrectionem atque incorruptionem sempiternam humanis corporibus non deberi; quia sicut belluina, etiam terrena ipsa sunt; dic finem non esse posse diversum, ubi non est origo diversa: dic ista, si placet; et contra evangelicas Litteras, quantum saecularibus litteris profeceris, impetu vanae loquacitatis ostenta. Si autem hoc dicere non audebis; fatere secundum christianam fidem, etiam istam esse hominis poenam, quod comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis. Huic ergo ista miseria est, cum misera esse pecora non possint; sic et carnis concupiscentia, homini est poena, non bestiae, in qua numquam caro adversus spiritum concupiscit. An placet tibi, sic aequare mortales naturas, ut in bestiis quoque asseras carnem contra spiritum concupiscere? Quod si non facis, ne sicut equus et mulus non habeas intellectum; agnosce libidinem, qualem dicimus, in paradiso futuram non fuisse, si nemo peccasset, qua caro concupiscit adversus spiritum. Talis quippe in pecoribus non est, ex quibus tuae susceptae tale patrocinium providisti, ubi mutis illis tu posses esse verbosus. Nam si humana libidine caro non concupisceret adversus spiritum, sed libido talis in hominibus esset, ut ad nutum voluntatis, cum opus esset, exsurgeret, cum autem non opus esset, nulla incitamenta suggereret, cum quibus cohibendis atque frenandis voluntas nostra pugnaret; nihil vos argueremus, quod in paradiso eam, hoc est, in habitatione tantae felicitatis, tam infeliciter locare velletis.
- IUL. Ut enim imaginem Dei mentis ratione suscepimus; ita communionem pecudum carnis affinitate sentimus; cuius licet sit forma diversa, est tamen de materia elementorum una substantia; pro rationabilis sane animi meritis aeternitatem visura, vel aerumnis miseram, vel praemiis gloriosam.
AUG. Si pro rationalis animi meritis, ut fateris, caro terrena, et sicut pecoris corruptibilis, tamen aeternitatem longe diverso fine visura est; cur non accipis, pro imaginis Dei meritis, quae nullo fuerat deformata peccato, sic prius fuisse conditam carnem, quamvis de materie terrena, ut si nemo peccasset, esset in aeternitate atque in incorruptione mansura; nec esset corruptibile corpus aggravans animam, hoc est, imaginem Dei; sed ita illi subditum, ut propter filios generandos, sicut cetera quibus aliquid operamur, ad nutum voluntatis etiam membra genitalia moverentur; aut talis esset carnis concupiscentia, quae nisi anima, hoc est Dei imagine, volente non surgeret, nec demergeret cogitationem mentis exundantia voluptatis? Si enim etiam talis nunc esset, non de illa diceretur, quod a Patre non esset; sed ex mundo esset, id est, ex hominibus, qui per illam, et cum illa nascuntur mundo, et procul dubio perituri sunt nisi renascantur Deo. Materiei ergo corporalis, nobis pecoribusque communis, convenienter creditur, merito imaginis Dei, nondum peccato coepto diversum fuisse initium, sicut peccato assumpto diversus est finis.
- IUL. Qua ergo ratione indignum esset, non imagine Dei, quia animae quam carnis diversa substantia est, sed mancipio dissolubili imaginis Dei, quod indignum non fuerat conditu ipsius Dei? Fecit ergo corpora Deus, distinxit sexum corporum Deus, fecit membra genitalia Deus, indidit affectum quo sibi haec corpora miscerentur Deus, dedit etiam vim seminum Deus, operatur in secretis naturae de materia seminum Deus: nihil autem malum, nihil reum facit Deus.
AUG. Nihil malum, nihil reum facit Deus, sed in quantum Deus facit, non in quantum massa vitiata atque damnata est, de qua facit.
- IUL. Libidinem ut pecorum, ita hominum fecit Deus; sed in pecoribus incoercitos dimisit affectus, in homine autem rationabili modum Deus instituit. Amictum ei prudentia et honestas comparat, quam dedit Deus. Igitur non modum, non genus; sed excessum eius culpat Deus, qui de insolentia liberae voluntatis exoriens, haud statum naturae, sed meritum agentis accusat.
AUG. Cur ergo libido spiritui resistit in homine, quod non facit in pecore; nisi quia pertinet ad naturam pecoris, ad poenam vero hominis, sive quia est, quae nulla esset, sive quia resistit, quae subiecta esset, si peccato facta vel vitiata non esset? Nam si in pecoribus Deus incoercitos dimisit affectus; profecto libidines, quandoquidem hos dicis affectus, fateris ab homine coerceri; nulla autem ratione coercerentur, nisi vitiose moverentur. Ecce enim Deum dicis in homine modum instituisse libidini; cur in eo modo non stat, in quo est divinitus instituta, sed eum, nisi coerceatur, egreditur? Quomodo ergo bonum dicitur, quae urget et compellit hominem facere malum, si ei non resistatur? Videsne eximiam susceptam tuam in natura hominis aut ex peccato natam, aut peccato esse vitiatam; et hinc esse illud, quod primi homines post peccatum pudenda texerunt, qui nudi erant ante peccatum, et non confundebantur? Quid est enim quod dicis: Amictum homini prudentia et honestas comparat, quam dedit Deus? Stulti ergo erant et inhonesti, et imprudentes atque impudentes homines ante peccatum, quando eos nuditatis non pudebat? Gratias peccato: nam sic remansissent. Quod si absurdissime dicitur, profecto prudentia naturalis et honestas pudenda texerunt; sed quae ante peccatum pudenda non fuerunt. Excessus proinde libidinis in peccato est; sed etiam impulsus in vitio. De quo impulsu erubuerunt illi, qui membra quae contra eorum voluntatem suscepta tua sollicitabat, nuda relinquere noluerunt.
- IUL. Attende sane nunc quale sit, quod de tua opinione colligitur; videlicet operiendum pudore non esse, quidquid bonum creditur. Nos autem docuimus voluntatem illam naturaliter sexibus inditam, tam malam non esse, quam ad Dei operam pertinentem. Ac per hoc tu aut impietatem tuam deseres, aut pudorem. Sed quid nos haec autem? Si mutabit Aethiops pellem suam, aut pardus varietatem; ita et tu a Manichaeorum mysteriis elueris.
AUG. Immo tu Manichaeos adiuvare non desines, nisi istam susceptam tuam, quam etiam Manichaei malam esse convincunt, cum Ambrosio et cum omnibus Catholicis dixeris, ex praevaricatione primi hominis in nostram vertisse naturam; ne secundum illos, quos nesciens adiuvas nefandos haereticos, Deo coaeternum credatur habere principium, tam manifestum hominis vitium.
- IUL. Sequitur ergo ut verecundiam deponas, ac manente amicitia cum magistro, Cynicis foedereris; quos tamen aliquorum, ut Cicero in Officiis refert, etiam Stoicorum argumenta comitantur. Arguunt quippe communem honestatem, quod ea quae re turpia non sint, verbo flagitiosa ducamus; illa autem quae re turpia sint, nominibus appellemus suis. Latrocinium perpetrare, fraudem facere, adulterium committere, re turpe est, sed dicitur non obscene; liberis operam dare, honestum est re, nomine obscenum. Pluraque in eam sententiam, ab eisdem - inquit - contra verecundiam disputantur. Nos autem naturam sequamur, et omne quod abhorret ab oculorum auriumque approbatione fugiamus. Et tu ergo, cui displicet ista ratio naturalis germana honestatis, aut dic, et latrocinio, et sacrilegio, et parricidio, quae omnia in re habent turpitudinem maximam, in nominibus nulla obscenitatem, tetrius esse et profanius operam dare liberis, quam verecundiae reposcit officium; aut si erubescis eo usque nuptias accusare, ut etiam sceleribus collatae praeponderent; adhortare coniuges tam secure appellare illam commixtionem, tamque libere, quam solemus parricidium et latrocinium nominare. Iamvero si addideris coniunctionem corporum fetibus destinatam, ob illudendum, ut soles, auribus christianis, nulla iniquitate maculari, sed pro suo modo bonam posse censeri, amplexare factum illud Cratae Thebani, hominis locupletis et nobilis, cui adeo fuit cordi secta Cynicorum, ut relinquens paternas opes, Athenas cum uxore migraverit Hyparcide, pari animo istius philosophiae sectatrice, cum qua cum concumbere in publico vellet, ut refert Cornelius Nepos, et illa occultandi gratia, pallii velamen obduceret, verberata est a marito: Tuis sensibus nimirum - inquit - parum adhuc docta es, quae quod te recte facere noveris, id aliis praesentibus exercere non audeas. Debetur omnino talis habitus vestris gregibus, ut naturalia, quia per hoc bona quod a Deo condita in multiplicationem corporum comprobantur, sine ullo pudoris usurpentur obiectu. Restituite igitur quadrupedibus gratiam, ut quia illa sensum corporum vestrorum a possessione diaboli et ore Manichaei suis tuentur exemplis, vos quoque illorum in coeundo libertatem pro rei bonae attestatione sectemini. Congruit quippe ut praestent morum magisterium, quibus patrocinium praestiterunt membrorum. Et ut quod egimus repetitione assignetur; dixisti libidinem, si eam Deus fecisset, nullo amiciendam pudore; nos licet in quattuor prioris operis libris id plene egerimus, tamen in praesenti quoque omnium animalium testimonio, quae a Deo condita interim confiteris, libidinem sexuum a Deo creatam esse monstravimus, quam tamen in hominibus pudore obumbrandam fatemur; tuum ergo dogma consequitur, ut longo postliminio Cynicorum nobis repraesentes decorem, et ea quae naturalia sunt, quia a Deo facta sunt, in oculis civitatis exerceas. Sentisne quam involutis luminibus insiliveris in sententiam meam, qua dixi: Ut exprimeret fidem operum propheta, prope periculum pudoris accessit? Haec enim ut consequenter iuxta suas fabulas praeceptor tuus arguit, cuius in libro posui superiore commenta, qui omnia corpora facta a Deo pernegat; ita tu impudenter contrectare ausus es, qui creatorem Deum fateris (timendo licet) corporum, quorum sensum adscribis principi tenebrarum; quod certe tanta veritatis potestate detritum est, quanta fide dictum ab Evangelista: Quia per Deum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil.
AUG. Numquid posses in carnis concupiscentia vel libidine bestias hominibus comparare, nisi etiam illos primos parentes generis humani tamquam corruptibilia gerentes corpora, etiamsi non peccassent, crederes fuisse morituros? Ac hoc in haeresis vestrae errore novitio sic catholica damnat Ecclesia, ut Pelagius princeps vester id sibi inter cetera obiectum apud quattuordecim episcopos orientales, a quibus iudicibus audiebatur, damnationis suae timore damnaret. In quo iudicio profecto etiam tu ipse damnatus es, qui dicis Adam ita factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset; contradicens Apostolo dicenti: Corpus mortuum est propter peccatum. Porro, si non praecedente peccato moritura illa non erant corpora, utique nec corruptibilia erant, ne beatas animas illas aggravarent: Corpus enim corruptibile, sicut scriptum est, aggravat animam. Ac per hoc, quemadmodum mors atque corruptio belluinis humanisque corporibus potuit non esse communis, quamvis communis eis esset terrena materies; ita potuit nec in propagandis filiis eis esse libido communis; sed aut nulla in hominibus, ut quemadmodum aliis membris ad opera congrua, sic ad opus generandi voluntate motis etiam genitalibus uterentur; aut non talis qualis in bestiis, sed ad nutum serviens, et numquam mentem a cogitationis vigilia, nec ipsa postremo voluptate deponens. Nunc autem praecedente peccato, quo humana in deterius natura mutata est, facta sunt ei poenalia, quae sunt naturae pecoris congrua; sed in hoc malo, quo caro concupiscit adversus spiritum, maior pudoris est causa, quod inter duo, quorum ad nostram pertinet utrumque naturam, et quorum imperare unum, servire alterum debet, exorta est non dolenda tantum, verum etiam multum erubescenda discordia. Quid igitur tibi profuerunt ad rem non pertinentia convocata auxilia Cynicorum; quandoquidem te in hac tui erroris via de via deficientem, nec ea quae hominibus comparasti, iumenta iuvare potuerunt?
- IUL. Tempus admonet ut ad alia transeamus; sed quoniam certum est, nihil te habere quod vendites imperitis auribus praeter verecundiam naturalium; quam brevissime potero, quod putatur superesse, contingam. Quis ergo neget, honestatem hanc, qua genitalia nostra contegimus, pro personis, locis, officiis moribusque variari? Sic in conventiculis publicis obscenior nuditas, nihil habet turpitudinis in lavacris. Sic alter est cubicularis habitus, seminudus et securus; alter vero forensis, sollicitior et profusior. Quid, quod ad testimonium crebro familiaritatis, respicit negligentia cautionis, et quanto persona aut ignotior aut honoratior adfuerit, tanto diligentior habitus comparatur? Quid, quod nautis et opificibus plerisque nemo vitio nuditatem dedit? Ac ne ista simplicitas personis magis quam negotiis imputetur, more omnium etiam Petrus apostolus, et post resurrectionem Domini nudus in navigio piscabatur. Dirige hinc oculos ad medicantum munera; ducunt artem studio salutis in locos pudoris. Athletis nuditas etiam decora est. Iam vero non solum adolescentulis, et petulanti sibi societate coniunctis, sed etiam totis quibusdam gentibus uterque sexus retectus, et sine secreti est electione commixtio. Quid tamen mirum, si id Scotus vicinarumque gentium barbaries agat; cum et philosophia, cuius supra commemorationem fecimus idem censuerit, et Traducianorum huc dogma pervenerit? Quae ergo pudoris tenebitur quantitas, quive limes inter tot eius diversitates, atque inter coeptus partim necessarios, partim societate defensos, per quem possit doceri, diabolum naturalem ardorem sexibus miscuisse? Ac per hoc, ut praesidium opinionis tuae constat, officiis, locis, moribus, artibus et totis simul gentibus dissolutum; ita remansit invictum, quod nos ipsa ratione et apostolo Paulo docente defendimus, omnia corpora, omnia membra corporum, omnesque sensus corporum, Deum auctorem universorum creasse; sed ita ordinasse, ut quaedam in membris nostris pro opportunitatibus temporum amiciret pudor, quaedam honestas naturalis offerret, quibus tam indecorum esset tegimen adhiberi, quam importune genitalium vulgare secretum.
AUG. Tu potius importune culpa importunitatis aspergis eos, de quibus ait Scriptura divina: Nudi erant, et non confundebantur. Et certe tunc ita recti erant, ut recti facti erant: Fecit enim Deus, sicut legimus, hominem rectum. Illo ergo tempore tantae rectitudinis suae, numquid tam pravi erant, ut imprudenter, impudenter, inhoneste, importune, genitalium secreta vulgarent? Agnosce igitur nondum fuisse causam pudendi, quando nondum pudenda erant illa membra, quae nunc proprie pudenda dicuntur. Non enim habitabat in membris lex repugnans legi mentis, sine qua nunc nascitur nemo. Nondum fuerat iusto iudicio Dei, qui merito deseruit desertorem, inoboedienti homini suae carnis inoboedientia retributa. Neque enim non est carnis inoboedientia contra spiritum concupiscere, quamvis etiam spiritu contra eam concupiscente non sinatur quod conatur implere. Hoc ergo nondum erat, quando nudi erant, et non confundebantur. Non itaque illi vera nuditate importune genitalium secreta vulgabant: sed adhuc importunum nihil in genitalibus senserant. Quid colligis verba inania, tamquam folia levia, quibus et tu contegas carnalem contentionem tuam contra spiritalem auctoritatem, quasi concupiscentem contra spiritum carnem? Quid quaeris quae pudoris tenenda sit quantitas, sive limes, inter tot eius diversitates, quae fiunt diversis necessitatibus, artibus, opinionibus, moribus, sive rectis, sive perversis? Ecce habes homines, non alicuius gentis, sicut Scotos, sed parentes omnium gentium; non aliqua prava opinione depravatos, sicut Cynicos, et quoslibet alios similis irreverentiae deformitate foedatos, sed a Deo conditos rectos; non opere alicuius necessitatis obstrictos, sicut Petri nuditas fuit, qua te putasti esse velandum, sed in deliciarum paradiso liberos; ipsos aspice, ante peccatum ostentatores libertatis, post peccatum doctores pudoris. Ante peccatum nudi erant, et non confundebantur; post peccatum de nuditate confusi sunt. Ante peccatum genitalia nondum pudenda sine tegimine reliquerunt; post peccatum genitalia iam pudenda texerunt. Hi ergo testes satis idonei, et Pelagianorum pervicaciam, et quarumdam gentium Cynicorumque impudentiam, prius non pudenda, et postea pudenda nuditate sua convincunt.
- IUL. Hoc igitur in praesenti opere, quantum res acta pertulit, absoluto, venio ad illud quod dixisti, in Christo hanc naturalem concupiscentiam non fuisse. Sic enim obloqueris mihi: Sed iste in his omnibus noluit nominare concupiscentiam carnis, quae non est a Patre, sed ex mundo est; cuius mundi princeps dictus est diabolus; qui eam in Domino non invenit, quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit. Pronuntiasti ergo Christum, quem verum per omnia hominem fides catholica confitetur, hanc concupiscentiam, quam dicit Ioannes apostolus, in sua non habuisse carne. Sed Ioannes, ut eius dicta docuerunt, concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, cum omni mundo ex Patre non esse pronuntiat; quod nos quemadmodum intellegi deberet ostendimus.
AUG. Ostendisti quidem, sed quemadmodum tu intellegeres, vel potius non intellegeres, non quemadmodum deberet intellegi; de qua re tibi in ipsa tua non veraci, sed loquaci disputatione, certans pro veritate respondi.
- IUL. Tu vero nomen ipsum concupiscentiae amplexatus, vis a Christi corpore tam oculorum sensum abfuisse, quam viscerum.
AUG. Ista non diceres, si tu sanum sensum, non corporis, sed animi haberes.
- IUL. Hic igitur ut adsit toto animo lector, admoneo; videbit enim Apollinaristarum haeresim, sed cum Manichaei per te adiectione reparari. Apollinaris quippe primo talem incarnationem Christi induxisse fertur, ut diceret solum corpus de humana substantia assumptum videri, pro anima vero ipsam fuisse deitatem; Christusque non hominem, sed cadaver videretur hominis suscepisse. Quod posteaquam coepit tam rationis quam Evangelii attestatione convelli, videlicet quia hoc ipso necesse erat totum illud falsitatis argui, quod hominem se Christus dixerat, quem veritatem locutum persequebantur Iudaei, si erat ab eo caro sola suscepta, cum homo nisi anima simul et corpus esse non posset; vel quod in Evangelio dixerat: In potestate habeo ponere animam meam, et in potestate habeo iterum sumere eam. Quae enim anima poneretur, si assumpta non fuerat? Cum ergo auctoritate talium testimoniorum et perspicuae rationis eversus fuisset, excogitavit aliud unde eius haeresis, quae perdurat hactenus, nasceretur; et dixit, animam quidem humanam in Christo fuisse, sed sensus in eo corporis non fuisse, atque impassibilem eum pronuntiavit universis exstitisse peccatis.
AUG. Sanctae memoriae Cyprius episcopus Epiphanius in opusculo quod de haeresibus edidit, dixit Apollinaristarum quosdam in Domino Iesu Christo divinitati corpus consubstantiale dixisse; alios autem negasse quod animam sumpserit; alios propter quod dictum est: Verbum caro factum est, contendisse, non eum carnem sumpsisse de creata carne, id est, Mariae, sed Verbum carnem factum; postea vero nescio quid cogitantes dixisse quod non sumpserit mentem. Quod ergo affirmas Apollinaristas asseverasse in Christo sensus corporis non fuisse, eumque illos pronuntiasse impassibilem; nec uspiam legi, nisi in hoc libro tuo, nec aliquando ab aliquo audivi. Sed quoniam video te quaerere ubi expandas vaniloquia tua, ut cum sis verbosus, videaris esse copiosus, cito respondeo: Quisquis credit vel illa quae Apollinaristas dicere supra commemoravi, vel non habuisse Christum corporis sensus, atque impassibilem fuisse, anathema sit. Ut vero te quoque possis agnoscere: Quisquis credit carnem Christi contra spiritum concupisse, anathema sit.
- IUL. Non qui virtute iudicii delicta vitasset; sed qui felicitate carnis a nostris sensibus sequestratae, cupiditatem vitiorum sentire nequivisset.
AUG. Non dicimus nos: Christum felicitate carnis a nostris sensibus sequestratae, cupiditatem vitiorum sentire non potuisse, sed dicimus, eum perfectione virtutis, et non per carnis concupiscentiam procreata carne, cupiditatem non habuisse vitiorum. Aliud est enim non habuisse cupiditatem malam; aliud non eam potuisse sentire; sensisset enim si habuisset; non enim sensus ei defuit quo eam sentiret, sed voluntas adfuit qua non haberet. Nec mireris Christum, quamvis hominem verum, tamen per omnia bonum, noluisse habere cupiditatem malam. Nam quis praeter vos cupiditatem negat esse malam, qua cupiuntur mala? quis, inquam, praeter vos persuadere conatur non esse vitium, quam cupiditatem confitetur esse vitiorum; et non esse malum, cui suadenti si consentiatur fit opus malum? Hanc cupiditatem Christus et sentire posset, si haberet; et habere, si vellet; sed absit ut vellet. Verumtamen si haberet cupiditatem malam, atque ut tuo verbo utar, cupiditatem vitiorum ab ipsius voluntate in illo esse coepisset; quia non cum illa est natus, ut nos. Ac per hoc, illius virtus haec erat, eam non habere; nostra virtus est, ei non consentire; et in hoc illum imitari, ut quemadmodum ipse peccatum non fecit, eam non habendo, ita nec nos faciamus, non ei consentiendo; et quemadmodum ipse eam voluit et potuit non habere, sic ea nos velimus, quia poterimus, carere. Eius quippe gratia nos liberabit de corpore mortis huius, hoc est, de carne peccati, qui venit ad nos in similitudinem carnis peccati, non in carne peccati.
- IUL. Tam gravi, ut res indicat, in fidem Catholicorum adulatione, non solum nihil necessaria, verum etiam profana. Cum enim vult ostendere plus aliquid fuisse in Christi corpore, ne carnis nostrae communione vilesceret, naturalium eum sensuum integritate fraudavit; non videns in quantum iret exitium damnum veritatis vel adulatione corruptae. Infremuit quippe a Catholicis excitata praescriptio; quia apud talem fidem maius damnum mysteria Christi, quam membra perferrent. Si enim propter hoc, inquiunt, factus est Christus ex semine David, factus ex muliere, factusque sub lege, ut nobis daret exemplum, et sequeremur vestigia eius, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius; nec tamen per omnia substantiae nostrae induit proprietatem, si vel carnem sine anima, vel hominem sine sensibus, quibus nos imbuit natura, gestavit, exempli formam et legis non docetur implesse. Quid enim fuit laude dignum, contemnere illecebras sensuum, quarum incapax erat beneficio naturae? Quid mirum, cohibere oculos carnis suae auxilio non vagantes? Quid magnum, abducere ab illecebrosis odoribus nares, quibus nescirent patere? Quid stupendum, tenere arduam quotidie in epulis parcitatem, quarum nequibat irritamenta sentire? Quid postremo ardui haberent in quadragesimum diem prolata ieiunia, si esuries molesta esse non poterat? Quid venerationis disciplina aurium mereretur, numquam nisi honestarum vocum receptrix, si nativam patiebatur in indebitas surditatem? Quae autem gloria castitatis, si virilitas magis aberat quam voluntas, et quod putabatur fieri de vigore animi, veniebat de debilitate membrorum?
AUG. Merito dicuntur haec, non contra Apollinarem vel Apollinaristarum aliquem, quos dixisse non arbitror Christi carnem non habuisse humani corporis sensus, sed contra quemlibet quisquis hoc dicit. Nos autem illum et pulchra ac deformia per oculos sensisse dicimus, et suaveolentia et graveolentia sensisse per nares, et sensu aurium percepisse canora et absurda, et a dulcibus amara discrevisse gustando, et aspera ac lenia, dura ac mollia, frigida et calida diiudicasse tangendo; et quidquid aliud corporis sensu sentiri et percipi potest, sentire ac percipere potuisse; nec ei possibilitatem, si voluisset, defuisse generandi; et tamen eius carnem numquam contra spiritum concupisse. Quod si propterea magnum honum est, ut putas, abstinere a delictis, quia non desunt libidines quae vincantur, non autem magnum esset, si defuissent; tanto quisque erit in virtute laudabilior, quanto fuerit in carne libidinosior. Ac per hoc Christus, secundum istam vestram horribilem et detestabilem pravitatem, sicut in virtute omnium hominum maximus, ita esse in carne libidinosissimus debuit. Quod quanta sentiatur impietate, si sentis, sententiam mutare ne differas; et libidines discernere a sensibus, quae sentiuntur potius in quibusque, quam sentiunt; ne tanto quisque videatur sensu esse vivacior, quanto fuerit libidine ardentior; et tanto Christus arsisse credatur libidinibus acrioribus, quanto viguit purioribus sensibus.
- IUL. Quae postremo palma tolerantiae, si dolor vulnerum et verberum, intercepto itinere sensuum, pertingere ad animum non valebat? Quo ergo profecit Apollinaris adulatio? Videlicet ut omnis virtutum pulchritudo, quam in se Christus expresserat, indebitis naturae eius laudibus vacuata flaccesceret, cunctoque veritatis suae splendore nudata sacrum magisterium Mediatoris offerret irrisui. Huc accedebat quoniam non solum operum suorum perdebat insignia, nativitate, non virtute felicior; sed etiam fraudis criminibus urgebatur, si indiceret mortalibus: Extendimini ad patientiam hominis nihil sentientis, et venite per veras cruces ad virtutes corporis falsi nihil dolentis; vel: Imitamini castitatem, certa naturae vestrae irritamenta vincentes, illius quem debilitas fecit pudicum videri. Certe nihil profanius, nihil scelestius talibus excogitari commentis potest. Et Apollinaris omnia ista non dixerat; per illud unum quod pronuntiarat, homini Christo defuisse eos sensus, qui a natura inditi, non usu, sed excessu ad vitia labuntur; haec omnia quae a Catholicis relata sunt, praeiudicio opinionis suae mutus excepit. Horum quippe cunctorum affirmatione construitur catholica fides, quorum negatione vel consecutione Apollinaris haeresis compacta est atque damnata. Tu igitur conice quid de te debeat iudicari, qui commixtionem sexuum damnas, ut Manichaeus; naturam carnis Christi a communione hominum sequestras, secundum Manichaeos; concupiscentiam carnis accusas, iuxta praeceptoris tui dicta Manichaei; dicis concupiscentiam sensuum in Christi corpore non fuisse, vel secundum Manichaeos vel secundum Apollinaristas; et tamen vis a nobis nec Apollinarista, nec Manichaeus vocari. Quamquam do manus, praestoque beneficium; nec nos liberalitatis poenitet; per me ut Apollinaris sectator non videaris licebit; minoris quippe est ille impietatis inventor; per te autem non licet ut voceris aliud quam Manichaeus.
AUG. Nec Apollinarista, nec Manichaeus fuit, sed haereticorum expugnator Ambrosius, qui per tuam susceptam quidquid hominum nasceretur, sine delicto dixit esse non posse, apostolum Paulum, sicut oportuit, et intellegens et exponens. Tu autem tanto magis adiuvas Manichaeos, quod saepissime ostendi, quanto magis ab eis te esse arbitraris alienum; es autem novus haereticus Pelagianus, in disputatione loquacissimus, in contentione calumniosissimus, in professione fallacissimus. Nihil enim quod dicas inveniens, inania multa dicis, falsum crimen Catholicis obicis, catholicum te esse mentiris.
- IUL. Ostendi quidem in tertio libello primi operis mei, irrefutabiliter necesse esse dici etiam Christum reatum de Mariae carne traxisse, si crederetur naturale peccatum; eumque a te sub potestate diaboli collocari, qui affirmares ad ius diaboli hominum universam pertinere substantiam.
AUG. Quod in tertio tuo libro te ostendisse commemoras, quinto meo te non ostendisse convici.
- IUL. Et ideo hoc in praesentiarum relicto, illud efflagito, ubi tu legeris Christum eunuchum fuisse naturaliter.
AUG.Tu enim ubi me hoc dixisse legisti, nisi quia calumniaris, ut soles? Aliud est possibilitas seminandorum filiorum, quam Christi carni defuisse non dicimus, sicut deesse carni novimus eunuchorum; et aliud est cupiditas vitiorum, quam tu persuadere conaris habuisse Christum, et iactas te esse christianum; quia videlicet, sicut paulo ante dixisti: Christus etiam fraudis criminibus urgeretur, si diceret mortalibus: Extendimini ad patientiam hominis nihil sentientis; quasi sequatur, ut non sentiat inflictos dolores, qui vult et potest non habere malas cupiditates; vel si diceret, ut tua verba ipse componis: Imitamini castitatem, certa naturae vestrae irritamenta vincentes, illius quem debilitas fecit pudicum videri. Sic enim es amator egregius castitatis, ut tibi castior videatur, qui concubitus illicitos cupit, sed ut non perpetret, suae cupiditati resistit; quam qui talia mala nec saltem cupit, non per impossibilitatem carnis, sed per summitatem perfectionemque virtutis; immo ille sit castus, iste autem omnino nec sit, sed esse tantummodo videatur; quoniam, secundum te, si castus esset, mala ista cuperet per naturam, sed eamdem naturalem cupiditatem virtute animi coerceret. Ita fit, ut te illa horribilis, sicut iam superius ostendi, sequatur absurditas, tanto esse quemque voluntate castiorem, quanto maiorem naturae suae libidinem vicerit, nec in aliquos excessus luxuriae, quamlibet illa magna sit, exire permiserit; qui autem minorem flagitiorum libidinem cohibet, minus esse castum; quoniam quem non libet quod non licet, secundum tuam sapientiam, vel potius amentiam, omnino nec castus est. Ecce quod Christo importare conaris insane, ut natura fuerit omnium libidinosissimus, quia ita posset voluntatis virtute omnium esse castissimus. Tanto quippe in eo, sicut disputas, continentiae spiritus maior esset, quanto maiorem carnis concupiscentiam coerceret. Ad hunc te interitum tua suscepta nimium dilecta perduxit.
- IUL. Qui etsi propter signum natus ex Virgine est, et tamen ita aversatus non est sexum virilem, ut eius susciperet veritatem, integer per omnia viscerum, integer corporis, homo verus, vir perfectus, si Petro apostolo creditur in Actibus disserenti; intacta castitate conspicuus, et animum et oculos numquam remisso cordis vigore custodiens; sed quod hoc totum virtute mentis, non carnis infirmitate perfecerit, concupiscentiam carnis totius corporis immixtam sensibus, et veritatem ac sanitatem conditionemque membrorum fuisse in eo, et somnus eius, et cibus, et barba, et sudor, et labor, et crux testatur, et lancea. Non ergo sensus corporis non habuit ille, sed rexit. Hoc est unde Gentibus, unde Manichaeis insultat Catholicorum fides, quia verbum ut crucis, ita carnis eius, pereuntibus stultitia est, salvis autem futuris virtus Dei. Hoc est quod commendavit caritatem suam in nobis; quoniam quae lacerat impietas Manichaei, ea omnia pietas Mediatoris assumpsit. Nihil ergo me pudet in Domino meo; in quae propter salutem meam venit, teneo veritatem membrorum, ut exempli eius soliditatem arcemque suscipiam.
AUG. Aliud est veritas membrorum, quam christianus omnis agnoscit in Christo, aliud cupiditas peccatorum, quam tu importare vis Christo. Dicis enim concupiscentiam carnis, hoc est libidinem, quam libentius vocas concupiscentiam naturalem, bonum esse; et sic arguis eius excessum, ut quisquis eam concessos fines transgredi siverit, tamquam male utens bono, culpam contrahat; quisquis autem illam usque ad licita et concessa ingredi, nec ultra permiserit progredi, tamquam bono bene utens laude sit dignus. Proinde quoniam videmus alios ita esse natos, ut maiore libidine urgeantur, alios ut minore, si ei resistentes utrique sint casti, cogeris dicere illos maiore, istos minore bono bene uti. Erit igitur, te doctore, bono isto tuo quisque tanto copiosior, quanto libidinosior; et tanto laboriosior contra suam libidinem pro castitate certando, quanto abundantior naturali isto bono; et ideo etiam tanto laudabilior in hac virtute, quanto fortius reluctatur maiori bono, quam si minori reluctaretur. Quia ergo Christus in carne mortali omnium procul dubio castissimus vixit, tanto ei maiorem libidinem dabis naturalem, quanto in libidine cohibenda non potes invenire fortiorem. Sic enim sine fraudis crimine suis dicet: Imitamini castitatem meam, certa naturae vestrae irritamenta vincentes; haec quippe irritamenta bona sunt, sed tamen cohibenda atque vincenda; sicut ego habui, sed cohibui vicique maiora; ne diceretis mihi: Ideo vicisti, ideo castissimus in tua mortali carne vixisti, quoniam naturae felicitate minimas libidines, quas facillimas vinceres, habuisti. Estote ergo casti, quia ut vobis ad me imitandum obstacula excusationis auferrem, libidinosior vobis nasci volui, et tamen maximam libidinem meam concessos fines numquam transire permisi. Haec horribilia monstra peperit haeresis vestra.
- IUL. Praedico omnem in eo sanctitatem beneficio animi, non carnis stetisse praeiudicio. Sic enim et natura tam conditione eius quam susceptione de fenditur, et vita hominum virtutum illius imitatione dirigitur. De his duobus non potest alterum sine alterius veritate laudari; tantum aderit dignitatis operi sacro, quantum humani corporis adfuerit veritati; et tantum aderit defensioni carnis, quantum sanctitas conversationis exegerit. Atque e regione, vituperatio unius utrique participat; quoniam tantum de virtutibus eius, quantum de artubus auferetur; ac si quid de substantiae solido radatur, universa morum ornamenta depereunt, atque ad tolerantis iniuriam recurrunt damna nascentis; postremo si carnis eius substantia aliqua naturalium ereptione tenuetur, universa evanescit pompa virtutum. Nihil ergo in membris Mediatoris facti ex muliere, quod naturale constat, negabo. Et vide quam diversi sint rationis termini, quam pudoris; non erubescit fides Christianorum, dicere Christum habuisse genitalia; cum tamen ea in nobis, quam honestissime possumus, occulamus.
AUG. Non quidem erubescit fides Christianorum, dicere Christum habuisse genitalia; sed tu erubescere debuisti, vel potius contremiscere, ne diceres Christi genitalia aliquando, et nolente ipso (non enim hoc umquam velle debuisset qui vitam caelibem duxit), tamen libidine fuisse commota, et in nonnullos illicitos usus contra eius sanctum propositum se illam partem sancti eius corporis erexisse. Talem quippe libidinem patitur etiam omne genus sanctorum, qualem Sancto sanctorum conaris inferre. Si vero genitalia Christi ipso invito commoveri et erigi solere libidine, non audes dicere; cur audes credere, infelix, cur audes talem libidinem naturae Christi tribuere, ut quod non audes dicere, compellas homines cogitare?
- IUL. Ita natura praescripsit esse quaedam, quae ut ratio, ita fides cum religione pronuntiet; et tamen pudor et decentia conversationis oculis non permittat exponi. Hoc modo Magister etiam Gentium veritatem carni eius assignat, et spiritui sanctitatem. Magnum, inquit, pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in Gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria. Quod sicut commendavit cum veritate credendum, ita impugnatores eius in fine denuntiavit saeculi nascituros; nam statim sequitur: In novissimis autem temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendacia loquentium, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem; quoniam omnis creatura Dei bona. Hanc ergo Ecclesiarum contaminationem, quam de Manichaei consectatione vomuisti, et hanc a fide recedentium praevaricationem, quae in naturalis mali praedicatione et in commixtionis coniugalis damnatione consistit, et Apostolus praevidit et punivit, non solum quid diceretur, sed etiam quid consequeretur ostendens.
AUG. Et tamen tu, qui non potes nisi ructare calumnias, et vomere contumelias, verbis catholici hominis Dei, quem Manichaeum non potes dicere, non ausus es contradicere, suffocantis te, atque dicentis, ex commixtione maris et feminae nasci expertem delicti neminem posse. Namque ista verba eius et in primo ad Valerium libro commemoravi, quem libris quattuor redarguere conatus, quidquam inde attingere timuisti; et in isto, cui nunc respondes, eadem ipsa non tacui, et adversus illa adhuc mutus, quamvis eius nomine tacito, cui adversari palam non audes, hunc in me non metuis criminari.
- IUL. Nam hoc quod ait, abstinere a cibis docendum fore, non utique apud prudentem arguit Christianorum parcitatem, aut denuntiat posse existere homines qui inediae discrimen indicant; sed ostendit, quoniam cum exorirentur, qui dicerent animalia omnia victibus a Deo creata mortalium, quia de concupiscentia et commixtione sexus nascerentur, diabolico malo esse polluta, quid consequeretur expressit, videlicet renuntiandum esse alimentis, si eorum propagatio diabolica crederetur. Unde et tu hanc infamationem commixtionis corporum ab animalibus removes, ut subsistat ratio simulandi. Homines tamen qui ad imaginem Dei facti sunt, propter hanc ipsam concupiscentiam generantium, dicis ad ius daemonis pertinere. Ambo igitur, tu et Manichaeus unam habetis causam substantiarum vituperandarum et transcribendarum diabolo; sed ille propter hanc affectionem quae sentitur in naturali opere, universas damnat animantes; tu autem non omnes, sed quod est foedius, meliores. Absolvis enim sues, canes, et asinos, ut Manichaeos vitare videaris; sed damnas, propter hoc idem quod Manichaeus, omnes homines qui ad imaginem Dei facti sunt; ac nusquam malum naturale constituens nisi in imagine Dei, concionaris contra nos, accusator sanctorum et patronus asinorum.
AUG. Quid est quod dicis, calumniator Catholicorum et adiutor Manichaeorum? Quid est quod dicis? Quem tantae stoliditatis pudere deberet, etiamsi tibi asinina frons esset. Nonne accusator sanctorum et patronus asinorum, ab homine huius cordis cuius et ipse es, appellari posset, qui diceret, ignorantia veritatis homines fieri miseros posse, asinos vero nesciendo veritatem miseros esse non posse? Et tamen verissime diceret. Cur ergo non intellegis, asine, similiter esse verum, ex commixtione maris et feminae expertes delicti homines nasci non posse, et asinos posse? An ideo te arbitraris effugere insequentes plagas auctoritatis atque rationis, quia in societate libidinis, ad currum tui erroris, homines et asinos iungis? Non de pecoribus, sed de hominibus loquebatur Ambrosius, ubi ait: Servatum est igitur, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti. Itane iste, iste doctor Ecclesiae accusator erat sanctorum, et patronus asinorum? Nempe corruptibile corpus est et asini et hominis; et tamen non asini aggravat, sed hominis animam; de homine quippe Scriptura dicit: Corpus corruptibile aggravat animam. Sic ergo et in libidine agnosce, et pecoris naturam, et hominis poenam, si animam non habes asininam.
- IUL. Christus igitur non minus homo verus, quam verus Deus, nihil de naturalibus minus habuit; sed iustum erat ut qui dabat perfectionis exemplum, omnibus virtutum studiis antecelleret, castitasque eius continua integritate celsa, nullo permota libidinis appetitu, quae virgo sanctae mentis exstiterat, et omnium sensuum domitrix animi magnitudo, et superatrix dolorum, cunctis fidelibus, et humanitate imitabilis fieret, et sublimitate mirabilis.
AUG. Dicis castitatem Christi continua integritate celsam; sed homo es, cui non videtur castitas integra, ubi magnitudine et perfectione voluntatis bonae non solum non committuntur, sed nec cupiuntur illicita. Nam qui concupiscit mala, etsi resistens concupiscentiae suae non ea perpetrat, implet quidem quod scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas; sed non implet quod ait lex: Non concupisces. Christus ergo qui legem perfectissime implevit, nulla illicita concupivit; quia discordiam carnis et spiritus, quae in hominum naturam ex praevaricatione primi hominis vertit, prorsus ille non habuit, qui de Spiritu et Virgine non per concupiscentiam carnis est natus. In nobis autem caro concupiscit contra spiritum illicita, ita ut omnino perficiat, nisi et contra carnem spiritus ita concupiscat, ut vincat. Dicis mentem Christi omnium sensuum domitricem: sed hoc domandum est, quod resistit; caro autem Christi nihil habebat indomitum, nec in aliquo spiritui resistebat, ut ab illo eam domari oporteret. Quo proposito perfectionis exemplo, ad hoc se debet omnis imitator extendere, ut concupiscentias carnis, quas vetat Apostolus perfici, nitatur atque optet penitus non habere: sic enim eas potest provectu quotidiano minuere, quas nullas habeat salute perfecta.
- IUL. Tu igitur, ut omnia, profanissime effatus es, in Christi carne non fuisse quod humanae naturae est; quod certe de nulla Scripturae rationabilis vena, sed de solo Manichaeorum coeno deceptus hausisti. Verum ut maior copia defendendae veritatis appareat, concedamus te somniasse, in Christo carnis quam dicis concupiscentiam non fuisse; quod certe in Manichaei prius, postea in Apollinaris furore damnatum est; tuo tamen quid possit dogmati suffragari; cum non continuo sequeretur malum esse, si quid ille assumere noluisset? Quoniam gradatim crescentibus meritis bonorum, diceretur isse per optima, nec bona tamen infra se locata superiorum electione damnasse. Quomodo enim nuptias non infamavit, integritatem secutus; ita nec sensum carnis genitalis damnasset, si eius possibilitatem nec in substantia sua habere voluisset.
AUG. Iam superius dixi, quod Christus non solum non perpetravit, sed nec concupivit illicita, ut impleret legem dicentem: Non concupisces. Hoc certe de sanctae Scripturae vena, non de coeno Manichaeorum manat in corda fidelium, quod vestrum dogma exstinguit haereticum. Somniasse me dicis, non fuisse in Christo carnis concupiscentiam spiritui resistentem; cuius tu etiam ipsis somniis non pepercisti. Dormisse quippe novimus Christum, in quo si erat ista tua suscepta, profecto sopitos eius sensus aliquando per talia somnia deludebat, ut sibi etiam concumbere videretur, atque ita caro eius isto tuo bono stimulante commota, et in irritum extenderet genitalia et irrita effunderet semina. Si autem hoc de Christi carne credere contremiscis (non enim sic es lapideus, ut non contremiscas, quod ego, quamvis ut te redarguerem, sine cordis tamen tremore non dixi); profecto fateri debes, naturae Christi non solum sine dispendio defuisse talem carnis concupiscentiam, verum etiam cum perfectarum laude virtutum, qualem concupiscentiam novimus carni ceterorum hominum et ipsorum non deesse sanctorum. Quod autem dicis, non esse consequens ut hoc malum sit, etiamsi concedas id Christum noluisse suscipere; sicut non ideo damnavit nuptias, quia noluit habere coniugium; hoc de libidine pecorum dici potest, quibus ideo non est malum, quia non habent rationis bonum, unde caro eorum non concupiscat adversus spiritum; quod vero resistit spiritui hominis volentis facere bonum, quantalibet loquacitate abs te defendatur, non est bonum. Sic igitur Christus abstinuit a peccato, ut abstineret etiam ab omni cupiditate peccati; non ut ei existenti resisteret, sed ut illa numquam prorsus existeret; non quod eam non posset habere si vellet, sed non recte vellet, quod eum caro peccati quam non gerebat, etiam invitum habere non cogeret. Proinde ille vir perfectus, non per concupiscentiam natus, quae indifferenter appetit et illicita et licita, sed de Spiritu Sancto et Virgine Maria, quidquid concupivit, licuit; quidquid non licuit, non concupivit. Natus enim de carne per Sanctum concipiente Spiritum, absit ut in se haberet discordiam carnis et spiritus.
- IUL. Et ut res plana aliquo confirmetur exemplo, melius est habere rationem, quam non habere; homines autem rationabiles facti sunt, pecora vero irrationabilia; non tamen ideo quia humana natura quadrupedibus antestat, quadrupedia aut malum aliquod, aut diaboli opus esse dicenda sunt. Fac ergo, quoniam Christus, cum sua membra formaret, noluerit eis sensum admiscere genitalium, quo usurus non erat; num ideo cum Isaac, Iacob, et omnium membra fingebat, eisque et sexum dabat et sensum, malum aliquid faciebat? Aut ad haec veniens, in adiutorium advocabat diabolum, ut membris quae ipse compegerat, necessaria oblectamenta misceret? Nec exiguum quidquam igitur omnino (sicut et in hoc, et in priore opere, Deo adiuvante monstravimus) per Christi personam contra divina opera obtinere potuisti. Claruit enim nihil minus de natura hominum, Salvatoris corpus habuisse.
AUG. Immo claruit hominum naturam, ad illam integritatem, rectitudinem, salutem, in qua primitus condita est, minus haec habere nunc omnia. Hanc venit Christus redintegrare, corrigere, atque sanare, integer sine ulla corruptione, rectus sine ulla pravitate, salvus sine ulla cupiditate peccati.
- IUL. Ac per hoc, in ea natura non potest esse peccatum, cum in illo in quo tota est, nihil iniquitatis inventum est.
AUG. Immaniter, Iuliane, blasphemas, coaequans carnem Christi ceterorum hominum carni; nec videns illum venisse non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, quod nullo modo verum esset, nisi ceterorum esset caro peccati.
- IUL. Concupiscentia itaque sexuum, sive in Christi carne fuit, sive non fuit, mala et diabolica non docetur.
AUG. Concupiscentia carnis mala est, et quando ei non consentitur ad malum; ipsa est enim, qua caro concupiscit adversus spiritum; etiamsi adversus eam concupiscente spiritu, non perficiat quod conatur, id est, opus malum.
- IUL. Ad alia ire festino, sed multum hic rerum admiratione defigor. Qui in alium tantus furor est, ut si Scripturas non intellegis, vel tua dicta non ponderes? Sed ita argumentaris iugiter, ut quidquid ieceris, recurrat in te impetu grandiore. Dixisti nempe, nullam esse causam pudoris, praeter concupiscentiam carnis in genitalibus motibus apparentem.
AUG. Non hoc dixi. Sunt enim et aliae causae pudoris, sive ne fiat aliquid quod non decet, sive quia factum est. Sed huius pudoris de quo nunc agimus, cum quaeritur causa, illa verissima reperitur, qua factum est ut haec membra pudenda proprie vocarentur, quae prius pudenda non fuerunt, quando illi homines recti atque perfecti nudi erant, et non pudebat eos. Quod si prudenter cogitare voluisses, non ipse impudenter veritati manifestissimae restitisses.
- IUL. Esse autem sacrilegium, pudendum aliquid quod Deus fecisse credatur, praeter hanc carnis concupiscentiam iudicare; Christum vero non habuisse hanc concupiscentiam carnis, quae mortalibus facit causam pudoris. Quid igitur ad haec occurreret, non vidisti, videlicet nudum eum, id est Christum, convencticulis debuisse misceri; nec aliquem verecundiae habere respectum, ne sacrilegium quod commentaris incurreret, in carne videlicet sua, quae concupiscentiam non habebat, de suis et Patris operibus erubescens. Si autem ei et concupiscentia non fuit, et tamen ille est pudoris functus officio; irrefutabiliter etiam secundum te approbatur, verecundiam corpori humano debitam, non calori.
AUG. Ista tua ratione tam acuta et exquisita, debet negari baptismus Ioannis datus fuisse in poenitentiam peccatorum, quia eo baptizatus est Christus, qui nullum habebat omnino peccatum. Si autem potuit alia causa, non ea qua ceteri, baptizari, id est, non propter carnem peccati, quam non habebat; sed propter similitudinem carnis peccati, quam pro liberanda peccati carne susceperat: potuit etiam membra tegere, non ea causa qua ceteri; sed ut sic congrueret pudenda tegentibus, nihil habens pudendum; quemadmodum baptizatus congruit poenitentibus, nihil abluens poenitendum. Decebant quippe similitudinem carnis peccati, ea quibus indigebat caro peccati. Quamquam et ipsa species humani corporis nudi, ubicumque insolita est, humanum offendit aspectum. Unde et Angeli qui hominum similes hominibus apparuerunt, vestiti apparere voluerunt, sicut humana consuetudo poscebat. Sed haec consuetudo si unde originem sumpserit recordemur, occurrit primi causa peccati, in illis hominibus, qui priusquam peccarent, decenter et honeste erant in loco tantae beatitudinis nudi, nondum scilicet de sua carne, quae inobediens inobedientibus reddita est, contra spiritum concupiscente confusi. Nihil ergo te adiuvat Christi vestis, ut concupiscentiae carnis defensor impudens non sis.
- IUL. Vides igitur frustra te peccatum vocasse, si in his operibus, quae Deus fecit, velamen fateamur adhibendum, quod Dominus noster et hominis formator instituit, et homo factus exercuit. Det sane veniam reverentia Redemptoris, quia ad asserendam veritatem mysterii, Manichaeorumque flagitia destruenda, loquimur de carne eius audacter; quod nisi fides exigeret, reverentia modesta non tangeret.
AUG. Non audacter de carne Christi loqueris vera, sed infeliciter falsa; non ad Manichaeorum, sicut tibi blandiris, flagitia destruenda, sed potius adiuvanda. Si Manichaeum cogitas vincere, noli dicere bonum esse quod est malum; sed dic unde sit malum, quod ostendere non potes bonum. Hoc enim esse de praevaricatione primi hominis dum non vis cum Ambrosio dicere, profecto efficis, ut de aliena natura Manichaeus verum se iactitet dicere.
- IUL. Sed iste, inquis, noluit nominare concupiscentiam carnis; tacet quia pudet, ac mira, si dici potest, pudoris impudentia nominare pudet, quod laudare non pudet. Displicet igitur tibi, quia novimus verecundiora nostra, secundum Apostolum, necessaria honestate velanda; quia in hoc consilium sequitur Conditoris, ut quod ille in secreta corporis parte constituit, nos totidem verecundo operiamus obtectu.
AUG. Res dicis mirabiles, tunc Adam et Evam Conditoris esse secutos consilium, quando eius deseruere praeceptum, sequendo consilium deceptoris. Prius enim quam hoc malum perpetrassent, cum adhuc essent recti atque perfecti, non sequebantur consilium Conditoris, ut quod ille in secreta corporis parte constituit, nudum relinquerent, nec verecundo obtectu operire curarent? Homo impudentissime, quod senserunt quando erubuerunt, laudare peius est quam nudare.
Chapter 19 of 31