Skip to the text

Liber IV, Capita 98–120

  1. IUL. Apparet certe furtum detestabile, quod quidem confestim ea, quae peccatis adhaeret, ultione punitum est, videlicet ut antequam in pestem procederet audientium, suum circumveniret auctorem. Ecce enim non abnuitur primum hominem aliquod incurrisse peccatum; sed quaeritur quomodo hoc peccatum posset in nascentibus inveniri. Defini tu peccati primi qualem putes conditionem fuisse; dicis: Voluntas fuit libera, non enim potest esse sine voluntate peccatum; nos hoc probamus. Tu vero subdis: Sed hoc peccatum, quod sine voluntate esse non potest, haeret sine voluntate nascentibus.

AUG. Haeret per contagium, non per arbitrium.

  1. IUL. Falsum est ergo quod concesseras, non esse sine voluntate peccatum; si licet commissum sit per voluntatem, tamen ad alios potuit sine voluntate transire.

AUG. Non est falsum quod concesseram, quia sine voluntate illius, a quo est origo nascentium, non est factum originale peccatum; potuit autem ad alios per contagium sine voluntate transire, quod non potuit ab illo sine voluntate committi. Ac per hoc, sine voluntate esse non posset, ut esset quod in alios sine voluntate transiret; sicut frumenta sine radicibus esse non possent, ut essent quae in alia loca transire sine radicibus possent.

  1. IUL. Est ergo iam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem.

AUG. Est omnino sine voluntate peccatum, id est, manet. Non enim maneret, nisi esset utique quod maneret; sed ut esset quod maneret sine voluntate, non est factum nisi voluntate; si tamen peccatum tantummodo peccatum sit, non etiam poena; hac enim quisque peccat invitus. Sic ergo utrumque verum est, et esse non posse sine voluntate peccatum, et esse posse sine voluntate peccatum; quomodo utrumque verum est, et esse non posse sine parentum sexibus fetum, et esse posse sine parentum sexibus fetum. Illud enim dictum est, quia sine his non potest existere; hoc autem, quia sine his potest manere. Bene quidem ipse uno loco, et de peccato et de fetu locutus es, dicens: Ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum. Sicut ergo intellegimus fetum ideo sine parentum sexibus esse non posse, quia sine his non potest existere, ut sit; et ideo sine parentum esse sexibus posse, quia sine his potest manere, cum iam sit; cur non ita intellegimus, etiam peccatum et sine voluntate esse non posse, quia sine illa non potest existere, ut sit; et sine voluntate esse posse, quia sine illa potest manere, cum iam sit?

  1. IUL. Vide ergo quo tua acumina pervehantur; persuadere conaris, rem aliquam per hoc non esse, per quod potest esse.

AUG. Quid enim tu, o magne ille, etiam contra gratiam Dei, defensor liberi arbitrii? Negabisne peccatum aliquod per liberum arbitrium non esse, quod per liberum arbitrium potest esse? Fit enim ut sit peccatum per liberum arbitrium, cum homo peccat si velit; et fit ut non sit peccatum per liberum arbitrium, cum homo non peccat si nolit. Ecce invenimus aliquid, et hoc ipsum de quo disputamus, id est, peccatum per hoc non esse, per quod potest esse, id est, per liberum arbitrium. Quid est, contentiose? Huccine mea acumina pervehentur? An hic tua lumina aciem perdiderunt? Noli esse praeceps: melius est attendere quid dicas, quam contendere ut contradicas.

  1. IUL. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.

AUG. Non sane peccatum per hoc est sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate, sed diversis quidem causis; tamen potest utrumque; nam sine voluntate non potest esse, quia sine voluntate non potest existere ut sit; sine autem voluntate potest esse, quia sine voluntate potest manere quod existit.

  1. IUL. Ut conditionem suam conditione sua perdat, et sit absque hoc, sine quo non posse esse definitum est. Hoc est inficiari rebus. Quid tale Anaxagoras, qui nivem nigram esse dicebat? Commentaris rei alicuius naturam suis fructibus negari; cumque sit contrarium necessitas et voluntas, ita ut, sicut supra ostendimus, mutua se impugnatione consumant; tu novo impossibilique foedere ac necessitudine monstruosa alterum alterius subdis effectui, et dicis necessitatem de fructibus voluntatis exortam, ut voluntas sua se multiplicatione deleverit, et statum proprium operata mutaverit; atque, ut rem ipsam suis vocabulis exprimamus, postquam coepit voluntas esse, voluntas esse desierit. Quo quid potest, non dico obtusius, sed furiosius cogitari? Cum ergo haec duo simul esse non possint, id est, necessitas et voluntas, tuque confirmaveris quod diximus, non posse esse sine voluntate delictum, assentiaris quo ⁄ que non esse in parvulis voluntatem; contorto gutture cogeris annuere nullum in his esse peccatum quod sine voluntate non posse esse professus es.

AUG. Necessitatem et voluntatem simul esse non posse non diceres, si tibi daretur nosse quod diceres. Cum enim sit moriendi necessitas, quis neget quod possit esse et voluntas? Unde ait Apostolus, concupiscentiam se habere dissolvi, et esse cum Christo. Cum ergo vult mori, quem necesse est mori, simul sunt necessitas et voluntas; quod tu fieri posse vana voluntate, nulla necessitate negaveras. Quod autem fiat etiam ex voluntate necessitas plerumque contraria voluntati, prorsus insipienter abnuitur. Qui enim se volens mori lethaliter percutit, moritur etsi nolit. Item qui volens fecit peccatum, nolens habet peccatum; volens impudicus, nolens reus; eo quippe nolente peccatum manet, quo nolente non fieret. Ac per hoc, et non potest esse sine voluntate peccatum, quia non fit nisi voluntate; et potest esse sine voluntate peccatum, quia manet etiam sine voluntate, quod factum est voluntate; et est iam necessitas etiam sine voluntate, quam fecit voluntas sine necessitate. Nam et ille qui dicit: Non quod volo ago, certe secundum vos necessitate consuetudinis premitur; hanc autem necessitatem, ne liberum auferatis arbitrium, eum sibi voluntate fecisse contenditis; et tale aliquid in natura humana factum esse non creditis, ut ex voluntate primi hominis, de quo est origo humani generis, fieret necessitas peccati originalis in posteris. Ecce illa quae impossibilia proponebas, in vi consuetudinis facta sunt possibilia, quae non frustra dicta est a quibusdam secunda natura. Dixeras, nos absurdius aliquid dicere, quam qui nivem nigram esse dicebat: ut peccatum conditionem suam sua conditione perdat, et sit absque hoc, sine quo non posse esse definitum est. Nonne conditionem suam sua conditione perdit, ut per vim consuetudinis fiat sine voluntate, cum consuetudo non facta sit nisi voluntate? Nonne rei huius natura fructibus suis negatur? Quandoquidem consuetudo fructus est voluntatis, quoniam ex voluntate gignitur; quae tamen id quod agit, negat se agere voluntate. Dicis, quod: contrarium sit necessitas et voluntas, ita ut se mutua impugnatione consumant; inde nos arguens, quod: alterum alterius subdamus effectui, dicentes necessitatem de fructibus voluntatis exortam; cum videas necessitatem consuetudinis fructum esse manifestissimum voluntatis. Nonne, quod tibi impossibile visum est, sua se voluntas multiplicatione delevit, et statum proprium operata mutavit, quae multiplicata necessitatem consuetudinis fecit; si voluntatem necessitas, te auctore, consumit? Si autem non consumit, profecto in homine mole consuetudinis presso simul esse possunt et iustitiae voluntas et peccati necessitas. Quoniam: Velle adiacet mihi, professio est voluntatis; Perficere autem bonum, non invenio, confessio est necessitatis. Tu vero dixisti voluntatem et necessitatem simul esse non posse; cum cernas simul eas esse cum concordant, simul esse cum pugnant. Illud porro ridiculum est, quod pro impossibili posuisti: Nihil, dicens, obtusius, immo furiosius cogitari, ut postquam coepit voluntas esse, voluntas esse desierit; quasi non hoc fiat, cum homo quando coeperit male aliquid velle, mox eum poenitet et desinit velle. Verumtamen talia loquens: contorto, ut dicis, gutture me cogis annuere nullum in parvulis esse peccatum; cum tu nec contorto gutture abrumpas vinculum catholicae veritatis, quo nisi ei consentias, miserrime strangularis.

  1. IUL. Quod vero addidisti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, ut hic ostensum est inconvenientissime collocatum, ita in secundo libro quemadmodum intellegatur expositum est. Sed iam, praesenti disputatione suppleta, libet acutissimam retractare sententiam; sic enim inquis: " Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt ". Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli originale peccatum traxerunt. Tunc, inquis, peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt. Hoc autem iam ad Marcellinum te scripsisse signaveram; quo testimonio convinceris, animarum traducem de Manichaei specialiter visceribus acceptum (cuius in tertio libro sententias inserui) credere atque complecti. Quod certe tam deforme est, ut tu illud cum significes, nequaquam tamen audeas profiteri. Sed hoc nos in praesenti interim differamus, quod et prioris assertoris sui obscenitate, et sequentis, id est, tuo pavore iugulatur. Illud autem in praesenti dispicere iuvat, quanta in disputando perturbatione iacteris. Ais quippe: Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt. Si omnes ille unus fuerunt, quomodo per voluntatem illius malam omnes peccaverunt; cum isti omnes, quos in illo fuisse dicis, sua potuerint voluntate peccare? Immo, ut retorqueamus, ille infelicior cunctis, qui solus portat invidiam, cum omnes in illo secundum tuum dogma deliquerint. Habuerunt ergo parvuli voluntatem, non solum antequam nascerentur, verum antequam proavi eorum generarentur; et usi sunt electionis arbitrio, priusquam substantiae eorum semina conderentur. Cur itaque metuis dicere, in eis tempore conceptuum suorum esse liberam voluntatem, qua peccatum non trahant naturaliter, sed sponte committant; si credis eos hodie conceptos, ante tot saecula habuisse sensum, iudicium, efficientiam voluntatis? Quod quidem in libris quos ad Marcellini nomen edidisti, non dubitasti ponere; plane ad ostendendum qua amentia teneantur inimici Dei. Ibi enim ita ais: Qui parvuli in Adam peccaverunt, ut ei similes crearentur. Quo quid mendacius, amentius, et spurcius potuit insonare, quam ante peccaverunt, ut crearentur? Id est, faciendo meruerunt, ut possent esse qui aliquid operarentur; et antiquior eorum fuit actio, quam substantia. Quae commenta, Orgiis et Thyrsis aptiora quam litteris, indicasse sufficiat. Inde ergo manavit ista responsio, qua dicis: Omnes in eo peccaverunt, quando ille unus omnes fuerunt, de quo singuli peccatum originale traxerunt. Hic enim laborandum non est, ut doceamus, cum voluntas opus personae sit, voluntatem ante personam, cuius voluntas est, esse non posse; sed illud potissimum intellegi volo, quia nec secundum hanc opinionem est originale peccatum. Nam si omnes ibi fuerunt, qui peccaverunt, nihil traxerunt de originali malo, quia id universi suis studiis perpetrarunt. Tradux ergo peccati non solum catholica veritate destruitur, verum etiam patroni sui argumentis omnibus; quod quidem habet mendaciorum natura, ut non servet simulandi concinentiam, sed verecundiae prodiga, et alieni appetens, in universis quae usurpaverit detegatur.

AUG. Per unum hominem, in quo omnes peccaverunt, in mundum intrasse peccatum, dixit Apostolus, intellexit Ambrosius; sed eadem verba apostolica in suum perversum sensum conatur pervertere Iulianus. Cur ei non ipse potius respondet Ambrosius? Audi ergo, Iuliane: Omnes, inquit, in Adam moriuntur; quia " per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt "; illius ergo culpa mors omnium est. Audi adhuc aliud: Fuit, inquit, Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et omnes in illo perierunt. Huic dic, si audes, quod una anima propria voluntate peccante, non potuerunt perire tot animae nondum habentes proprias voluntates. Argue de origine animarum cunctationem meam, quia non audeo docere vel affirmare quod nescio; profer tu de huius rei tam profunda obscuritate quod placet; dum tamen fixa et inconcussa sit ista sententia, quia illius unius culpa mors omnium est, et in illo omnes perierunt; unde venit novissimus Adam quaerere et salvare quod perierat. Huic dic: Et isti ergo sua voluntate peccaverunt, quos in illo periisse dicis, qui sua voluntate peccavit. Sed poterat Ambrosius hoc intellegere, quod tu non potes, non hoc dici propter arbitrium singulorum, sed propter originem seminis, unde omnes futuri erant; secundum quam originem omnes in illo uno erant, et hi omnes unus ille erant, qui in se ipsis nulli adhuc erant. Secundum hanc originem seminalem, etiam Levi in lumbis patris sui Abraham fuisse dicitur, quando a Melchisedech decimatus est Abraham; unde et ipse Levi tunc decimatus ostenditur, non in se ipso, sed in illo in cuius fuit lumbis; nec voluit, nec noluit decimari; quoniam nulla eius voluntas erat, quando secundum substantiam suam nec ipse adhuc erat; et tamen secundum rationem seminis, non mendaciter, nec inaniter dictum est, quod ibi fuit, et decimatus est. Unde ab hac decimatione filiorum Abrahae, qui erant in lumbis eius, quando Melchisedech sacerdoti decimas dedit, ille solus sacerdos exceptus est, cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui licet sit etiam ipse secundum carnem semen Abrahae, eo quod virgo Maria, de qua carnem sumpsit, ex ipso semine, propagata est; non tamen est obnoxius eidem semini, qui virili non est conceptus ex semine, liber a nexu seminatricis concupiscentiae. Non iam ergo Ambrosio, sicut dicebam, sed illi dic qui scripsit ad Hebraeos, atque ait: Et sicut oportet dicere, propter Abraham et Levi accipiens decimam decimatus est; adhuc enim in lumbis patris sui fuit, cum ei occurrit Melchisedech. Huic calumniare caeca loquacitate, et dic, si audes: Cum pater Abraham voluntate sua fuerit decimatus, quomodo potuit per illius voluntatem decimari, hoc est decimas dare Levi, cuius voluntas nulla erat, quia omnino ipse nondum erat? Ea ratione quippe, vel potius hoc errore dicis et nobis: Cum primus homo voluntate peccaverit, quomodo potuerunt per eius voluntatem simul in illo peccare, qui suam nondum habebant, quia per substantiam suam nulli adhuc erant? Immo desine vana garrire, et omnes qui nondum nati nihil per proprias voluntates agere poterant boni vel mali, in uno potuisse peccare, in quo per rationem seminis erant, quando ille propria voluntate peccatum illud grande peccavit, naturamque in se vitiavit, mutavit, obnoxiavit humanam; excepto uno homine, qui ex ipso quidem semine, non tamen seminali ratione procreatus est, si potes, intellege; si non potes, crede.

  1. IUL. Post hanc vero responsionem aliud ubi a me pulsatus fuerat, deluere conatur. Ego quippe postquam de parvulorum voluntate requisiveram, secutus sum: Sed negas hoc, id est voluntatem peccatricem inesse nascentibus, et dicis tamen esse sub diabolo parvulos, nec dissimulas per quid eos degere sub potestate illius arbitreris; ais quippe: Quia de sexus utriusque commixtione nascuntur, sub adversaria sunt potestate. Dictorum eius itaque testimonio patuit, ob hoc illum parvulos daemoni vindicare, quia de sexus utriusque fuerant commixtione prognati; per quod docui, illum nuptias quae a Deo institutae sunt, quae sine commixtione esse non possunt, diabolo mancipasse.

AUG. Hoc nulla ratione docere potuisti, quamvis fueris multa contentione conatus; quod possunt videre, qui legunt et tuas calumnias, et refutationes meas.

  1. IUL. Hoc ergo nunc sibi proposuit, et praemittit interrogationem meam. Dicis ergo, inquit, ideo illos esse sub diabolo, quia de sexus utriusque commixtione nascuntur? Ad quod qualem satisfactionem referat, audiamus. Dico, inquit, plane propter delictum illos esse sub diabolo; ideo autem expertes non esse delicti, quia de illa commixtione sunt nati, quae sine pudenda libidine non potest etiam quod honestum est operari. Dixit hoc etiam beatissimae memoriae Ambrosius. O calamitosam hominis pravitatem! O intentionem nefandam! O falsitatem erubescendam!

AUG. Exclama, exclama quantum potes; adde exclamationibus tuis: O bia! Homo quippe innocens, vim pateris, ut Manichaeum dicere cogaris Ambrosium. Absit, inquis, ut dicam. Cur, quaeso? An hic ostendis quanta sit fortitudo liberi arbitrii, quando tantam vim pateris ut dicas, nec tamen dicis? Cur ergo me dicis, quod illum esse non dicis, cum hoc ille tanto ante dixerit, quod ego nunc dico, atque in hac sententia propter quam Manichaeum me dicis, mihi et illi sit causa communis? An, quoniam non invenis qua exeas, iram quidem simulas, non tamen iratus, sed turbatus exclamas? Verum in ipsis exclamationibus tuis audio: O calamitosam hominis pravitatem! Quia videlicet homo sum calamitosus et pravus, qui consentire eligo Ambrosio; essem vero beatus et rectus, si eligerem consentire Iuliano. Audio: O intentionem nefandam! Intentio quippe nostra nefanda est, quia opponimus Ambrosium Iuliano; esset autem fanda, si Iulianum praeponeremus Ambrosio. Sed quid est quod audio tertiam exclamationem tuam: O falsitatem erubescendam! Falsamne dicis esse Ambrosii sententiam, id est, quod falsum ipse senserit? An eam nos illi falso tribuere, cum hoc ipse non senserit, neque id omnino quod eum nos dixisse dicimus dixerit? An eam nos non intellegendo, falsum opinari de illa, cum ipsa sit vera? Sed non tam contumeliose de Ambrosio loqueris, ut illi viro erubescendam tribueres falsitatem. Nos vero eam composuisse, et quod ab illo prolata fuerit finxisse, non ausus es dicere; tam multis enim doctoris illius nota sunt scripta, ut in hoc abruptum te praecipitare timueris. Tam vero aperta est ista sententia, ut non acutus qui hanc intellexerit, sed superfluus videri possit qui exponendam putaverit. Denique ut quod dico possit attendi, verba ipsa beatissimi catholici antistitis et hic ponam. Ait ergo ille, ille cuius fidem et purissimum in Scripturis sensum, Pelagius vester dicit, ne inimicum quidem ausum fuisse reprehendere; cum de nativitate Domini loqueretur: Ideo et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit; sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato. Omnis enim homo mendax, et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur, inquit, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti; qui autem expers delicti, expers etiam huiusmodi conceptionis. Cum igitur hoc et Ambrosium dixisse non neges, et planum atque apertum esse perspicias; quid est quod clamas: O falsitatem erubescendam! Cui quaeso, erubescendam? Illine an mihi? Si illi, vide cui sis contumeliosus; si mihi, vide quam sis calumniosus. Sed hoc, inquis, etiam tu dicis. Dico plane, quia verum est: quod si tu verum esse non putas, cur in una eademque sententia, quam dicit ille, dico ego, non est Manichaeus ille, sed ego? Quanto iustius hic nos exclamamus: O erubescendam personarum acceptionem! Quae te procul dubio erubescere cogeret, nisi in tua persona frons ori tuo similis esset.

  1. IUL. Hunccine audere dicere se damnatorem non esse coniugii, et tanto scelere illudere auribus imperitis, et a Manichaei se dicat recessisse consortio, qui commixtionem sexuum, qui operam nuptiarum, qui affectionem et sensum parentum in regno diaboli multiplici professione constituit; atque ad haec inventa Manichaei adiutorium sui acuminis iungens, pronuntiat quidem diabolicam commixtionem, eamque esse et opere et carne coniugum, ac propter eam deputat regno diaboli, absolutis tamen operatoribus, innocentes. Ita utique Deo semper infestus, diabolo, sicut dicit, per libidinem servientes tuetur.

AUG. Erras, et tibi consentientes mittis alios in errorem; non serviunt diabolo per libidinem, qui filiorum procreandorum causa utuntur coniugum corpore, ut generentur regenerandi. Nec ideo tamen defenditur libidinis malum; sed defenduntur qui bene utuntur malo. Est enim et mali usus bonus. Nam et ipsius satanae in Scripturis sanctis reperiuntur utilitates, manente eius scilicet vituperatione, laude vero utentis malo bene.

  1. AUG. Parvulos vero, quos a Deo fieri dicit, dominio addicit inimici, sicque non opus daemonis arguit, cuius ministros absolvit a culpa; sed opus Dei, ad quod diabolici muneris conscia voluptas non potuit pervenire. Coniugalis ergo operis criminator, sed libidinum expiator, impugnator innocentiae, et divinae aequitatis infamator non timuit scribere: Dico plane, ideo illos esse sub diabolo, quia de illa commixtione sunt nati. Quod sententiae facinus cum nudatum videret, conatus illud aliqua auctoritate defendere, quam Scripturis proferre non poterat, subdidit etiam episcopum Ambrosium sensisse similiter. Non quidem mirum est quod criminatur et mortuos, cum criminatur innocuos.

AUG. Quisquis haec audit, quid te putat obicere nobis, nisi quod haec sententia beatissimi Ambrosii quam posuimus non sit ipsius, sed eam nos tamquam sit ipsius finxerimus? Nam et ego, cum haec legerem, nihil te agere existimavi; sed posteaquam veni ad illa quae adiungis, et hoc Ambrosium dixisse non abnuis, te potius horrendum criminatorem tanti illius doctoris inveni. Nam quidquid dicis in me, quoniam per commixtionem virilem mulierisque conceptum dico neminem expertem esse delicti, profecto etiam in illum dicis, qui hoc ante me dixit et scripsit. Ego autem cum te refellens et tibi resistens, assero parvulos propter originale delictum esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, non utique me solum, verum et Ambrosium, et alios socios eius, ac fidei huius participes atque doctores, universamque Christi Ecclesiam, quae se hoc accepisse, hoc tenere, hoc fideliter credere, parvulorum baptizatorum exorcismo et exsufflatione testatur, a tua nefaria criminatione defendo.

  1. IUL. Quanto rectius diceres: Dixit hoc idem et Manichaeus in epistola ad Patricium; dixit et in epistola quam scripsit ad filiam Menoch, dixit et in aliis multis scriptis, quae tu penitus imbibisti? Sed in consortium tuum episcopum Mediolanensem conaris attrahere, et quia non potes habere praesidium, vis invenire solatium.

AUG. Valde contra Manichaeum est quod dixit Ambrosius. Nam Manichaeus alienam mali naturam nobis dicit esse commixtam; Ambrosius autem praevaricatione primi hominis nostram dicit esse vitiatam; in hac vero sententia de qua nunc agimus, nativitatem carnis Christi a ceterorum peccati carne discernens defendit Ambrosius, quam negat penitus Manichaeus. Quod ergo credit Ambrosius, hoc et ego; quod autem Manichaeus, nec ille, nec ego. Quid est quod tu niteris me separare ab Ambrosio, et coniungere Manichaeo? Nam si originale peccatum, non ex alienae commixtione, sed ex nostrae depravatione naturae dicere a nascentibus trahi, dogma est Manichaeorum; hoc mecum dicit Ambrosius; cur non ambos Manichaeis conaris adiungere? Si autem hoc Manichaeorum dogma non est, sicut non est: hoc dico cum Ambrosio; cur non ambos a Manichaeis dignaris abiungere? Cur ergo, ut dicis: Episcopum Mediolanensem in consortium meum conor attrahere; cum me ab eius consortio tu frustra coneris abstrahere? Quid est quod dicis: Quia non possum habere praesidium, velle me invenire solatium? Mihi cum Ambrosio, velis nolis, in fide catholica Christus commune praesidium est. Ideo plane est Ambrosius solatium meum, quia cum illo accipio convicium tuum; nec solum ipse me in hac causa plurimum consolatur, sed et Cyprianus, et Hilarius, aliique consimiles, quorum in me laceras catholicam fidem. Noli ergo invidere, quod Ambrosius, Cyprianus et Hilarius solatia sunt iniuriae meae; invitus enim videre compelleris, quantum intersit, quod Pelagius et Caelestius, et si quis est alius, solatia sunt damnationis tuae. Quid, quod ostendo debellantem Manichaeos pro catholica fide Ambrosium, et te in hoc certamine contra Ambrosium praebere Manichaeis vel victis solatium, vel etiam resistentibus, quod est peius, auxilium? Manichaei enim dicunt propriam mali esse substantiam atque naturam, bonae Dei substantiae naturaeque coaeternam. Impossibile enim est, aiunt, ut oriri possint mala de bonis; Ambrosius contradicit, et dicit: Ex bonis mala orta sunt; non enim sunt mala, nisi quae privantur bonis; per mala tamen factum est ut bona eminerent; ergo indigentia boni, radix malitiae est. Tu inter haec quid dicis? Rerum ratio non sinit, inquis, ut de bono malum, et de iusto iniquum aliquid proferatur. Haec verba tua pro Manichaeis adversus Ambrosium, ex illo praeclaro opere, in quo libris quattuor uni meo voluisti respondere, posuimus. Si in hac controversia iudex esses, profecto tua sententia victus a Manichaeis diceretur Ambrosius. Et non erubescis, cum sis calumniator eorum quos apertissime criminaris, adulator eorum quos ex obliquo pariter criminaris, adiutor eorum de quibus alios criminaris?

  1. IUL. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praeiudicant?

AUG. Hic iam incipis confiteri, hanc a nobis non esse confictam velut Ambrosii, sed vere esse sententiam; quandoquidem sic te ab illo liberare conaris, ut dicas: Numquid legi Dei aut operi Dei disputatorum scripta praeiudicant? Sed perge, dic cetera quibus impudentior inimicus fidei catholicae iudiceris.

  1. IUL. Mihi interim abunde sufficit, etiam per hoc ipsum probare, nusquam te in sacris Litteris legisse quod credis, quod tu in tali causa nihil praeter episcopi, quas dicis, dictiunculas protulisti; quibus si aliquid auctoratius potuisses offendere, ab his procul dubio temperasses.

AUG. Qui legunt, videant utrum ego divina testimonia non protulerim; an a me prolata depravare, frustra ipse conatus sis.

  1. IUL. Sed bene quod nos onere talium personarum prior levasti. Nam in libro quem ad Timasium contra liberum arbitrium texuisti, cum sanctus Pelagius venerabilium virorum tam Ambrosii quam Cypriani recordatus fuisset, qui liberum arbitrium in libris suis commendaverant, respondisti nulla te gravari auctoritate talium; ita ut diceres, eos processu vitae melioris, si quid male senserant, expiasse. Tua tibi ad hoc relata sint, ut excitare de solis nominibus erubescas invidiam. Ceterum vel Ambrosii dicta, vel aliorum, quorum famam vestrorum nitimini maculare consortio, clara benignaque possunt ratione defendi.

AUG. Tantam caecitatem cordis tibi potuisse contingere, quis credit, nisi qui haec legit? Tu dicis quod si aliquid auctoratius offendere, id est, invenire potuissem, a disputatorum dictis, vel, sicut tu loqueris, dictiunculis, temperassem; et continuo tu ipse dicis, Pelagium, quem vocas sanctum, in defensione liberi arbitrii venerabiles viros Cyprianum et Ambrosium testes adhibuisse; nec attendis quemadmodum hoc dicendo redarguas magistrum tuum ipsamque haeresim vestram. Secundum tuam quippe sententiam, si aliquid Pelagius pro eo quod defendebat, auctoratius, in scriptis canonicis invenisset, a disputatorum testimoniis temperasset. Quando ista diceres, nisi te ita perturbaret Ambrosius, ut adversarium subito Pelagius reperiret? Sed prior vos levavi, ut dicis, onere talium personarum, Ambrosii videlicet, eiusque sociorum. Plane hoc onere ita premeris, ut non solum opprimaris, verum etiam conteraris, et fias pulvis quem proicit ventus a facie terrae. Neque enim illi tot ac tanti et tam sancti clarique antistites Dei, Ecclesiae catholicae filii discendo, patres docendo, de peccato primi hominis eique obnoxia successione mortalium ita locuti sunt, ut alii ab aliis discreparent, aut eorum quisque a semetipso; sed ita prorsus, ut eorum consensione atque constantia, nec aliter esse de hac re sanctam Scripturam intellegendam, nec aliam putandam catholicam fidem, quisquis eos non haeretico animo legit, dubitare non possit. Quorum pondere iam ipse sic frangeris, ut eorum dicta quibus contradicis: clara benignaque ratione defendenda susceperis. Audiamus ergo claram benignamque rationem; qua tua ratione si defenduntur ea dicta, cur mihi ex eis ingeruntur tua maledicta? Nam omnino, quae in me detestaris et arguis, ipsa sunt, quae in illorum disputatione defendis. Si autem non defenduntur, sed sub nomine defensionis astutius arguuntur; absit ut ista clara et benigna sit ratio; sed irrisoria potius adulatio, quae ideo defensio vocatur, ne populorum catholicorum, a quibus iidem viri venerantur, tolerari non possit offensio.

  1. IUL. Quia videlicet et simplicius quaepiam dixerint, et quodcumque aliud speculantes, non habuerint necessitatem a latere surgentibus quaestionibus obviandi. Cum enim crebro laudaverint coniugia, et nullam in corporibus affectionem a diabolo insertam putarint, nec regno diaboli divina opera, id est naturae membra, subiecerint, sed et a Deo instituta coniugia ac benedictione donata, liberumque arbitrium, prout opportunitas attulit, explicarint; humanum est ut non stare in societate vestri sceleris iudicentur, si in scripturis illorum aut ambigue, aut negligenter quaepiam locata deprehenditis. Quomodo enim non praeiudicat Scripturis sanctis, quod omnes haereses aliquibus se earum testimoniis occulunt ac nituntur tueri; ita etiam catholicorum virorum famam propter quaepiam incautius fusa, non patiemur addici. Neque enim habuerunt intentionem illi, aut damnandi nuptias, aut liberum arbitrium denegandi, vel innocentiam sauciandi; quam si habuissent, non vestrum dogma firmassent, sed honorem officii perdidissent.

AUG. O clara et benigna ratio defensionis! Simplicius videlicet dixit Ambrosius, ex commixtione maris et feminae expertem neminem esse delicti; et quodcumque aliud speculando, nec habendo necessitatem a latere surgentibus quaestionibus obviandi, negligenter et incaute scriptis et disputationibus suis Manichaeum, quod dicis, virus infudit. Homo loquacissime, homines timens homini parcis, non illa dicta defendis. Nam si vera ratione defenduntur haec dicta, procul dubio veraciter defenduntur, et vera sunt; et si hoc ita est, recte asseritur originale peccatum, et dogma interimitur vestrum. Si autem falsa ratione defenduntur haec dicta clara tua illa et benigna ratio non est ratio, sed deceptio. At enim coniugia crebro laudavit Ambrosius; hoc et nos facimus. Nullam, inquis, in corporibus affectionem a diabolo ille putavit insertam; si affectionem bonam, nec nos; si malam, sicut ille, ita et nos. Nec regno, inquis, diaboli divina opera, hoc est naturae membra, ille subiecit; quasi adulterorum membra non sint divina opera et membra naturae, quae tamen vitio, et per hoc diabolo constat esse subiecta. Illi, inquis, a Deo instituta coniugia ac benedictione donata, liberumque arbitrium, prout opportunitas attulit, explicarunt. Sic et nos. Humanum est, inquis, ut non stare in societate vestri sceleris iudicentur; immo insanum est ut non stare in societate illorum vestro scelere iudicemur. Dicis: Non praeiudicare Scripturis sanctis, quod omnes haereses aliquibus earum testimoniis se occulunt ac nituntur tueri; et sic vis: disputatoribus non praeiudicare catholicis nonnulla, quae ab eis, sicut putas, incautius fusa vobis obiciamus. Quid est hoc, nisi dicere etiam in Scripturis sanctis, ea quae pro se usurpant haeretici, incautius fusa esse, et ideo vera non esse? Quo sceleratius quid potest dici? Aut si illa vera sunt, sed ab haereticis non ita intelleguntur ut sunt; nihil simile habet haec comparatio; quoniam dicta vel Ambrosii, vel Cypriani, vel aliorum catholicorum, quae contra vos ponimus, si vera esse concesseris, peccatum originale firmabis. Proinde, quemadmodum nos cum illis et laudamus nuptias, et liberum confitemur arbitrium, et defendimus innocentiam; sic tu cum illis dic parvulos non esse expertes delicti; alioquin nos sumus cum eis, tu adversus eos. Illorum enim dicta non defendis, ut promiseras, sed reprehendis. Tuo quippe dogmate, cum cogaris illa culpare et falsa esse contendere, nullo modo sineris auctoritatibus eorum defensionem quam spoponderas, exhibere; quia et in accusatione adulator esse conaris, et in adulatione deprehenderis accusator.

  1. IUL. Libere itaque coniecto et pronuntio, quoniam si eorum aliquis his superesset diebus, videretque exstinctum disciplinae christianae decus, otiantem in omnibus liberam voluntatem, atque affectantem imputare necessitati quidquid sponte committit, vituperationem quoque operum Dei, eversionemque legis eius sub nomine inefficacis gratiae populorum auribus intimari; toto contra vos felle moveretur; perpendens etiam peccatum naturale a Manichaea non posse impietate discerni, fidem catholicam aut emendatis aut condemnatis vobis, et planius tueretur et cautius.

AUG. Cur ergo emendatis nobis, et non etiam se ipsis? Ubi est quod te libere coniectare et pronuntiare promiseras? Ecce nec libera est tua vanitas, et falsa libertas; timuisti enim dicere, quod si his diebus superesset Ambrosius, vobis auditis, primum se ipsum, deinde nos emendaret; sed quasi homo liber hoc mutire formidans, tamen intellegi voluisti. En quo devenerunt hi dies, ut in eis Ambrosius, si hic viveret, disceret se fuisse Manichaeum, et audito Iuliano, vel Caelestio, vel ipso Pelagio, esse ulterius non debere, sed ex illa nefaria pestilentia vobis praecipientibus curantibusque sanari. Quale spectaculum animo cogitantis occurrit? Quale esset, videre Ambrosium stantem, vel si ille permitteret, sedentem ante Pelagium, atque discentem paradisum novum saeculi huius calamitatibus plenum, quas videmus parvulos perpeti, ubi necesse esset, etiamsi nemo peccasset, carnem concupiscere adversus spiritum; et ne ad illicita ac flagitiosa pertraheret, concupiscere etiam spiritum adversus carnem; quam dissensionem dicere soleret Ambrosius, per praevaricationem primi hominis in hominum vertisse naturam; sed iam sub vobis magistris dicere non auderet? Necesse quoque esset in tali paradiso pallere praegnantes, tolerare longa fastidia, gemere atque ululare parientes; cum diversis vitiis ingeniorum et corporum homines nasci, paucosque cordatos, minore quidem, nec tamen sine labore litteras discere, ceteros tardiusculos sive tardos, et tanto magis quanto quisque esset tardior, aut concidi ferulis magistrorum, aut indoctos imperitosque manere; fatuos vero nec magistris dari, sed dolendos ridendosve nutriri; infantes, antequam quidquam mali possent velle vel agere, agitari morbis, torqueri doloribus, medicamentis curari cruciantibus, a daemonibus vexari, expirare superantibus cladibus. Si vero haec exhorrens credere nollet Ambrosius, et responderet haec omnia, si nemo peccasset, nullo modo futura fuisse in tantae beatitudinis loco, ubi nec post peccatum esse potuerunt, eiectis inde illis, quorum praevaricatione mala ista secuta sunt; ac per hoc de miseria venire mortalium, quae nulla esset, nisi gravissimo peccato primi hominis natura humana vitiata atque mutata hoc saeculum tot tantisque calamitatibus plenum propagare meruisset; ubi nec redempti, iam sempiternae salutis pignore accepto, malis huiusmodi carent; sed cum de hoc saeculo exierint, tunc carebunt; si ergo talia responderet Ambrosius, praeclaris syllogismis vestris prohiberetur haec dicere, ne scilicet concupiscentia carnis vituperata, et originali peccato credito, nuptiae damnarentur, liberum auferretur arbitrium, vituperarentur opera Dei, et sub nomine gratiae legis eversio sequeretur. Non sic plane, non sic. Erubescite, vel potius expavescite talia cogitare. Immo vero si vir ille superesset, multo vehementius quam nos et auctoratius vobis pro catholica fide et pro Dei gratia vel aequitate resisteret, quam non sint consequentia, quae consequentia putatis, ostendens; quia et recte vivi potest, non pulsa nec laudata mala concupiscentia, sed frenata; nec culpatur naturae Conditor, quando ab illo sananda monstratur, quae ab inimico vitiari potuit, non creari; nec damnantur nuptiae, quae bene utuntur pudenda libidine; nec liberum aufertur arbitrium, sed cuius beneficio sit in bono liberum ostenditur; nec lex evacuatur per gratiam, sed impletur. Haec ille doctor egregius egregie disputaret, et in vestras facies impudentes, illa quae superius de paradiso vestro diximus, et vestrum errorem vere consequuntur, et ab omnibus hominibus tamquam vesana atque furiosa vel ridentur, vel exhorrentur, illideret.

  1. IUL. Neque enim in iure cuiusquam est definita suscipere, et quae consequuntur excludere. Qui ergo dicit propter hoc parvulos ad ius diaboli pertinere, quoniam de sexus commixtione generantur; sine dubio ipsam commixtionem, in qua naturae opus est, cum naturae ipsius institutione condemnat.

AUG. Tibi quidem hoc videtur: sed verum non esse (quod tu non vides) vidit Ambrosius, qui dixit expertes non esse delicti ex viro et muliere, id est, per illam commixtionem corporum natos; nec tamen ipsam commixtionem cum ipsius naturae institutione condemnat. Commixtio quippe coniugum procreandi causa, bonum est nuptiarum; sed ita fiunt nonnulla opera bona non sine malo vitiorum, sicut opera mala non sine bono membrorum. Quantislibet autem vitiis turpetur quaecumque natura, institutio eius semper est bona. Nam sicut institutio corporis bona est, etiam quando nascitur morbidus; et institutio animi bona est, etiam quando nascitur fatuus; sic institutio hominis ipsius bona est, quando nascitur contagioni peccati originalis obnoxius.

  1. IUL. Quod aut utrumque simul negatur, aut simul utrumque suscipitur; et cum sit in potestate utriusque reiectio, non est tamen in arbitrio alterius electio; nisi quod facilius potest illicita commixtione gravari vitio voluntatis, seminum tamen fructificatione defensa, quam fructibus eius accusatis, sexuum negotium vindicari. Non ergo fluctuatio tua, quam inter formidinem impietatemque perpeteris, novas disputandi regulas condere valebit, ut de duobus connexis unum suscipias, et quod ei adhaeret excludas. Ante leves pascentur in aethere cervi, quam post praeiudicium sumpti negetur effectio. Exercet hoc genus apostolus Paulus, cum dicit: Si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra. Nunc autem Christus resurrexit; constat ergo functorum diem resurrectionem futuram. Et ut hoc ipsum breviore propter legentem inculcemus exemplo; dubitetur utrum iustum bonum sit; peto, an omne iustum, honestum esse fatearis. Quo concesso, addo aliud, utrum omne honestum, bonum quoque esse pronunties. Hoc quoque dato, te volente nolente, concludo: Si omne iustum honestum, omne honestum bonum; omne igitur iustum bonum est. Huic effecto quicumque post prima sumpta voluerit obniti, non aedificium rationis quatit, sed ipse se exponit irrisui. Ut ergo ad causam comparatio recurrat, quaeritur utrum sit in natura peccatum; petivi, concederesne nullum esse sine voluntate peccatum; assensus es, sicut tua dicta testantur. Addidi, an in parvulo putares esse voluntatem; hoc etiam denegasti. Quid sequitur tertium, si non est sine voluntate peccatum? Hoc tam certum est ut nec ab Academicis venire possit in dubium, quorum divitiae sunt nihil certum tenere. Tu ergo cum post duo prima sumpta, tertium negas, in quo est effectus duorum, non rationis fundamenta convellis, sed tuum prodis furorem.

AUG. Itane es insipiens, ut putes in natura non esse peccatum, cum omnino peccatum nisi in natura esse non possit? Nam vel in angelo est, vel in homine, quae sine dubitatione naturae sunt; si ergo peccatum in nulla istarum natura esset, profecto nusquam esset. Ac per hoc, proposita quaestione utrum sit in natura peccatum, docere intenderas in natura non esse peccatum; vanam ergo fuisse intentionem tuam, et in vanus te istam proposuisse quaestionem, si non es nimium vanus, intellegis. Ecce rationis tuae, quoniam ratio vera non est, fundamenta convello; nec tamen, sicut conviciaris, prodo meum furorem, sed tuum errorem. Concessis enim duobus quae sumis, ideo tertium nego, quia non est in eo, sicut esse putas, duorum effectus illorum. Ideo quippe concedo non esse sine voluntate peccatum, quia sine voluntate non potest fieri. Sed alia ratione rursus recte dicitur, esse sine voluntate peccatum, quia manet, quamdiu non remittitur, etiam desistente voluntate qua factum est. Item concedo non esse sine voluntate peccatum, quia et originale peccatum sine voluntate non factum est eius, a quo ipsa origo sumpsit exordium. Proinde cum etiam illud concedo, quod peccandi voluntas non sit in parvulo, non ex his duobus conficitur tertium, quod peccatum non sit in parvulo. Conficeretur autem, si quemadmodum concedo non esse peccatum sine voluntate, ita concederem non esse cuiusque peccatum sine ipsius propria voluntate. Proinde peccati quidem voluntatem parvulus non habet, sed peccatum non haberet, nisi ille, de quo id attraxit, voluntate peccasset. Nam de ipsa hominis quoque nativitate tale aliquid dici potest; si enim diceres: Nemo nascitur nisi ex voluntate; non sine ratione concederem: si autem diceres: Nemo nascitur nisi ex propria sua voluntate, non concederem. Isto itaque modo, quia de peccato agimus parvuli, ita originale peccatum eius, sicut ipse ortus eius, sine voluntate esse non potuit, sed non eius.

  1. IUL. Ergo si audirent illi sacerdotes, quorum nunc dicta deluimus, dubitari utrum commixtio coniugalis bona esset, atque ab eis peterem corporane a Deo informata, faterentur. Hocque concesso, adderem utrum coniugia a Deo annuerent ordinata. Quo similiter confirmato, peterem denuo, utrum esset sine commixtione fetura. Hocque denegato, quid sequebatur? Videlicet, si nonnisi per Deum corpus, nonnisi per corpus commixtio, nonnisi per commixtionem fetus, ad eumdem auctorem pertinere et fetum et commixtionem, ad quem corpora pertinerent.

AUG. Numquid haec inter nos vertitur quaestio, utrum bona sit commixtio coniugalis, cum eam bonam utrique dicamus? Quid est ergo quod tam male sentis de illis sacerdotibus, quorum non, ut mentiris, deluis dicta, sed polluis, ut eis quasi dubitantibus velis persuadere, unde nec illos, nec nos dubitare convincis? Bona est commixtio coniugalis, quae fit causa procreandi. Sed Ambrosius, qui dixit ex commixtione utriusque sexus neminem esse expertem delicti, non commixtionem redarguit coniugalem; sed vidit malum, cuius bono usu fit illud, quod nemo catholicus dubitat esse opus bonum. Inania loqueris, superfluis tempus impendis; quod agitur deseris, et unde non dubitatur, tamquam dubitetur, vel etiam negetur, docere moliris. Quid ergo mirum est, quod tam multos libros tamque vanos facis?

  1. IUL. Huic effecto sine dubio prudentes viri catholici annuerent sacerdotes, videntesque nihil in sensibus carnis, nihil in fetibus sexuum, alterum quempiam praeter Deum verum fecisse; nihil autem Deum fecisse quod malum esset; malumque nihil esse aliud quam voluntatem malam, sine aliquo coactu naturalium delinquentem; pronuntiarent profecto Manichaeos et Traducianos splendentibus catholicae rationis dissiluisse fulminibus.

AUG. Cur ergo eorum, quos prudentes viros dicis et catholicos sacerdotes, te dicta defendere atque deluere sine ullo pudore mentiris, si et ipsa dissiliunt fulminibus tuis? Si autem defenduntur atque deluuntur, et ob hoc manent integra, ipsis tu potius fulminaris. Nam quod ait Ambrosius, ex commixtione sexus utriusque conceptum expertem neminem esse delicti, aut falsum est, aut verum. Si falsum esse dicis, oppugnas ergo prudentium virorum et catholicorum, sicut tu fateris, sacerdotum dicta, non defendis ac deluis. Si autem ut merito defendantur atque deluantur, hoc verum esse concedis; tu potius dictis catholicorum antistitum fulminaris. Quid est ergo quod te iactas et dicis illos beatissimos et doctissimos viros, si audissent syllogismos tuos, pronuntiaturos fuisse, nos, quos appellas Manichaeos et Traducianos, splendentibus catholicae rationis dissiluisse fulminibus? Pronuntiarent igitur contra se ipsos, et se ipsos nobiscum dissiluisse te fulminante monstrarent. Cur directe non audes dicere, quod oblique convinceris dicere? Originale peccatum cum Ambrosio confitemur, et tu tanta potentia fulmina iacularis, ut propter haec dicta nobis illique communia, nos eis dissiliamus, ille deluatur? Vanus es: non eum distinguis a nobis; et nos prorsus accusas et ipsum; nec tamen fulminas aut nos, aut ipsum, si violare non vis testimonium Pelagii doctoris tui, qui dixit Ambrosii fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicum quidem ausum fuisse reprehendere. Unde et tu cum fidei eius et purissimo in Scripturis sensui satis intellegaris inimicus, non eum tamen audes reprehendere; sed quid mali dicat, me reprehendendo, te arbitraris ostendere. Homo confosse, et non confesse, magna vi cogeris caliginosas anhelare fallacias; frustra fingis impetus fulminantis, cum spires fumum potius fulminati. Ista sunt certe, per quae docere conaris Ambrosium, aliosque doctores socios eius, non esse originale peccatum, quod Deus formaverit corpora, ordinaveritque coniugia, quod non esset sine commixtione fetura. Conceduntur haec; conceduntur etiam illa quae adiungis: fetum scilicet et commixtionem ad eum pertinere auctorem, ad quem pertinent corpora; si tamen commixtionem coniugalem voluisti intellegi, cum hoc diceres. Quamvis id per se ipsum verum esse noscatur, non tua ratiocinatione sit consequens; alioquin te dicente: Si nonnisi per Deum corpus, nonnisi per corpus commixtio; et hoc volente conficere, ad eum auctorem pertinere commixtionem, ad quem corpora pertinent; potest alius dicere: Si nonnisi per Deum corpus, nonnisi per corpus adulterium, ad eum auctorem pertinet adulterium, ad quem pertinet corpus; quod vides quanta dicatur iniuria Dei, et quantum mali doceant syllogismi tui. Sicut ergo non sequitur, ut ideo tribuatur adulterium Deo, quia non fit nisi per corpus, cuius auctor est Deus, ita non sequitur, ut ideo commixtio tribuatur Deo, quia non fit nisi per corpus, cuius auctor est Deus. Sed tamen concedimus commixtionem dumtaxat coniugalem, quae fit causa procreandi, Deo auctori esse tribuendam; non quia hoc tua sumpta sequitur, sed quia ratione alia consideratum, verum esse perspicitur. Quod vero ex hoc quaeris efficere, nec sequitur illa superiora, nec verum est. Neque enim, quia Deus fecit corpus, Deus instituit coniugia, quorum commixtione fetus oriatur, Deus creat ipsos fetus animantium, ideo verum est quod adiungis: Nihil in sensibus carnis, nihil in fetibus sexuum, alterum quempiam praeter Deum verum fecisse. Ubi enim fecit diabolus, quod mali fecit cum hominibus primis, nisi et in sensibus carnis illorum? Mala quippe suasione corruptus est sensus, quando est ad peccandum factus assensus. Et ubi fecit, quidquid mali postmodum generi humano fecit, nisi in fetibus sexuum, id est, filiis hominum? Quomodo autem dicis: Deum nihil fecisse quod malum est? Annon est malum gehenna damnatis? Iam vero qui tibi dicenti credit, malum nihil esse aliud quam voluntatem malam, sine aliquo coactu naturalium delinquentem; ut innumerabilia mala taceam, quae mali angeli et homines patiuntur inviti; ipsum aeternum supplicium non timebitur, quod et maximum malum est, et non est voluntas mala, sed poena voluntatis malae. Hae sunt ratiocinationes tuae quibus putas fulmen esse verbum tuum, cum sit cinis cor tuum.

  1. IUL. Desine itaque viros sani capitis et Ecclesiarum antistites criminari; non subiciantur iudicio negligentiora commenta; neque enim iram cunctatio brevis, sed pertinax meretur intentio. Imitemur sane eorum illud studium, quo populos aedificaverunt exhortando, obsecrando, coarguendo; quorum num quidquam fecissent, si vestro more peccata non voluntaria, sed naturalia credidissent?

AUG. Et nos pro modulo nostro populos aedificamus, hortando, obsecrando, arguendo, quod fecit Ambrosius; et tamen de originali peccato hoc sentimus et dicimus, quod sensit et dixit Ambrosius, nec solus, sed cum aliis magnis consortibus suis. Quos antistites Ecclesiarum cum viros sani capitis dicas; tu quali capite ista, quae illi notissima consensione didicerunt atque docuerunt, reprehendis atrociter, defendisque fallaciter; et me arguis dicens eorum esse criminatorem, cum videas eorum contra tua crimina, quae ex obliquo illis obicis, defensorem? Dicis eorum: negligentiora commenta non esse subicienda iudicio; siccine illorum dicta defendis ac deluis? An potius nomine negligentiae reprobas et accusas, et nullo dubitante condemnas, quae negligenter effusa, et ideo falsa esse pronuntias? Rogamus te, si falsa esse asseris dicta quae defendis, vera esse assere quae reprehendis. Iram non cunctatio brevis, inquis, sed pertinax meretur intentio; quasi aliquid proferas, unde possis ostendere illos, non dico post brevem, sed saltem post longam intentionem, vel in fine vitae suae de peccato originali mutasse sententiam. Vana loqueris, insana loqueris, perversa et tuae saluti adversa loqueris; quiesce, obsecro, quid tantum loqueris?

  1. IUL. Verum pergamus ad reliqua. Nihil prorsus valet, quod te ais diabolo reputare, non corpora, sed delicta; inficiaris omnino, sicut frequenter ostendimus, nullo alio studio, nisi ut Manichaei vites invidiam, cuius inspiras venenum. Corpora enim, prorsus corpora reputas principi tenebrarum, quorum commixtionem diabolicam profiteris, quorum genitalia, quorum motus, quorum fructus accusas. Arguis palam ex primo magisterio membra, non vitia; illud enim dicis diabolicum, quod etiam Manichaeus, sicut in scripturis eius docui, in sexibus indignatur vigere. Et ut repetitione brevi lector noster, quod tenere possit, accipiat; aut ostende esse in parvulis voluntatem, aut ab eis crimen amoveto. Quod cum non facis, sed asseris eos propter hoc a diabolo possideri, quia de corporum sunt commixtione generati; ostendis te non peccata, quae sine voluntate non sunt, sed ipsa corpora adversariae potestati deputare. Ut ergo ea libido, quae et in hominibus et in pecoribus invenitur, naturalis et a Deo instituta est; ita ista libido, quam in disputationis tuae varietate perpeteris, per quam inter varia dogmata contrariaque versaris, non minus a stultitia quam a profanitate concepta est. Haud iniuria ergo Ambrosium a vestra cohorte distinguimus; nec illum, sicut petis, Manichaeum vocamus.

AUG. Inaniter laborasti, ut ad istam conclusionem falsam atque ridiculam, longis et tortuosis, fallacibus et fugacibus anfractibus pervenires, ubi diceres: Non iniuria vos Ambrosium a nostra cohorte distinguere, nec eum dicere manichaeum. Prorsus si illum non dicis, nec me debes dicere; si autem me dicendum putas, et illum cogeris dicere, et illos omnes magnos Ecclesiae clarosque doctores, qui de peccato originali, propter quod me Manichaeum dicis, ea dicunt sine ulla obscuritate vel ambiguitate, quae dico, ut in primo et secundo sex librorum meorum, quos contra quattuor tuos edidi, satis evidenter ostendi. Sed per tuam scilicet dialecticam terreretur, si his diebus superesset Ambrosius, ut ex consequentibus falsis inveniens falsum esse quod senserat, dicere non auderet ulterius, de sexuum commixtione parvulos natos expertes non esse delicti, ne per hoc eos sub potestate diaboli constitueret; tunc ergo te doctore Manichaeus esse desisteret. O quid perdidit, qui te audire non potuit! Proinde quia propter hunc sensum manichaeum me esse dicis, profecto in hoc sensu perseverans, Manichaeus, te auctore, Ambrosius hac excessit e vita. Non ergo illum defendere, quod nullo modo potes, sed dolere debes, quia docere iam non potes; quod si facere potuisses, magisterio tuo ille correptus atque correctus prohiberet utique in Ecclesia quam regebat, exorcizari et exsufflari baptizandos parvulos; ne in tot innocentibus, neque ulla ratione, ut asseris, sub potestate diaboli constitutis imaginibus Dei, ipsi Deo fieret tam gravis atque insignis iniuria; quod tamen si fieri prohiberet Ambrosius, vobiscum de Ecclesia catholica pelleretur. Absit enim ut haec correctio potius, quam deceptio nominetur. Absit ergo ut ille vir vobiscum contra matrem Catholicam consisteret; sed vobis invictus pro illa resisteret. Quid est igitur, quo me ab illo in hac causa separandum putas? Per commixtionem corporum maris et feminae, delicti expertem nasci dico neminem, sicut ille; nec tamen corpora diabolo conditori tribuo, quia nec ille; quemadmodum naturae vitium ambo culpamus, ita naturae auctorem ambo veneramur. Si quoniam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse dico, ideo arguo membra, non vitia: hoc fecit et ille; si vero aliunde est origo vitiorum, aliunde membrorum; nec ego, nec ille. Voluntatem propriam inesse nascentibus, nec Ambrosius dicit, nec ego; per primi hominis tamen praevaricatricem voluntatem factum esse concupiscentiae vitium, unde per commixtionem sexuum nascentes trahunt originale peccatum, et Ambrosius dicit, et ego. Ambo igitur natos homines, antequam renascantur, non propter eorum substantiam, cuius creator est Deus, sed propter peccatum quod per unum intravit, et per omnes homines pertransiit, cuius peccati auctor est diabolus, potestati adversariae deputamus. Quid est quod te impudentissima fronte mentiris, Ambrosii et aliorum similium dicta defendere atque deluere? Quis ita caecus est, ut non videat quod ea tu reprehendas, ego defendam; tu polluas, ego deluam? Ambrosii dicta sunt de Christo loquentis: Ideo, inquit, et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit; sed quasi de Spiritu natus, abstinuit a peccato; omnis enim homo mendax, et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur, inquit, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti; qui autem expers delicti, expers etiam huiusmodi conceptionis. Ista dicta dicis esse falsissima, eisque Manichaeum dogma nefarium contineri; ac per hoc Ambrosii dicta tu reprehendis et polluis. Ego vero illa et verissima praedico, et Manichaeo non solum non amica, verum et inimica, sicut iam feci, esse demonstro; ego igitur ea potius defendo, et a tuis nefandis criminationibus deluo. Utrum ergo ille noster an vester sit, et vos videtis; sed quia homines a quibus diligitur, formidatis; profecto eum, quem atrociter accusare convincimini, fallacia excusare conamini.

Chapter 21 of 31