Skip to the text

Liber II, Capita 50–102

  1. Iul. Nam cum utrumque ex more dicatur, aliquando quod diabolum quis imitatus, invideat; aliquando quod hominem aemulatus, aut invidia, aut flagitiosorum sordibus oblinatur; hoc quoque imitationis nomen utrique possit convenire personae, id est, et cum de homine, et cum de diabolo dicitur; tu perridicule ineptire voluisti, per imitationis intellectum Adam non potuisse monstrari.

Aug. Numquid per quemcumque hominem, quem peccando alius imitatur, peccatum intravit in mundum? Dic, si potes, quid sit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, sive mors, sive peccatum, sive potius cum morte peccatum. Nam peccatum, cuius imitatione peccatur, nonnisi per diabolum intravit in mundum, qui primus non imitando fecit, quod alii facerent imitando.

  1. Iul. Ad reliqua festinat oratio, sed premendus adhuc locus est, ut divisionibus quam possumus brevibus, lectori et intellegentia rei et memoria suggeratur. In omnibus quidem pene rebus homonymorum, quae aequivoca appellamus, conditio reperitur.

Aug. Promiseras te intellegentiam suggesturum esse lectori, et loqueris de homonymis et aequivocis; quomodo ergo te ipsi saltem Pelagiani intellecturi sunt, nisi prius ad scholas dialecticorum, ubicumque terrarum potuerint inveniri, propter haec discenda mittantur? An forte et categorias Aristotelis, antequam tuos libros legant, eis exponens ipse lecturus es? Cur non et hoc facias, homo ingeniosissimus, quandoquidem a deceptis miseris pasceris otiosus?

  1. Iul. Sed ut nunc nobis sermo de praesentibus sit, generatio proprie sexibus imputatur, imitatio autem semper animorum est. Hic ergo affectus animi, quod possibiliter voluerit imitantis, hominem pro diversitate causarum aut accusat, aut provehit; ita fit ut in bono et Deum, et Angelos, et Apostolos dicatur imitari; Deum: Estote perfecti, sicut Pater vester perfectus est; Angelos: Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra; Apostolos: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. In malo vero imitatur diabolum, sicut dicitur: Imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius; imitantur homines: Nolite esse tristes sicut hypocritae, exterminantes facies suas, imitantur animalia, cum mandatur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. His ergo verbis, tam adhortantibus quam deterrentibus, ostenditur imitationis affectus, qui utique si esse non posset, non indiceretur cavendus.

Aug. Sed peccatum imitationis, id est, quod imitatione fieret, non intravit in mundum, nisi per eum, qui ut imitatione peccaretur, sine imitatione peccavit; et non est Adam certe iste, sed diabolus. Qui enim dixit: Intravit in mundum, initium peccati huius ostendit; quod initium manifestum est, non esse factum per hominem, sed per diabolum; si peccatum quod imitarentur peccantes, velimus attendere. Restat igitur ut peccatum quod per unum hominem intravit in mundum, non imitationi, sed generationi recte possit attribui. Agimus sane Deo gratias, quoniam contra vestrum locutus errorem, voluntatem bonam, qua imitamur bonos, non viribus nostri liberi arbitrii, sed auxilio Dei esse tribuendam, velut coruscante tibi veritate confessus es; quandoquidem ut Angelos imitemur, non praesumendum a nobis, sed a Domino demonstrasti esse poscendum, sic exponens quod oramus et dicimus: Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.

  1. Iul. Sed ut imitationis vocabulum rebus diversis manifestum est communiter convenire; ita generatio vere et proprie generantem substantiam indicat; non proprie autem, sed abusive studiis applicatur. Et tamen quia hic est iam usus loquendi et quod indicarit agnoscitur, et proprietatibus praeiudicium afferre non sinitur. Dicitur ergo diabolus generare peccantes, secundum quod Dominus in Evangelio: Vos, ait, ex patre diabolo estis. Quo sermone, eum dixit criminosorum patrem, cuius malignitatem convincebantur imitari; et tamen in absoluto est intellegentia, quia per hoc nomen, videlicet patris, nec diabolo sexus, nec hominibus illis aeria sit adscripta substantia. Iam igitur quid confici hinc voluerimus appareat. Si proprie numquam hominem homo iudicaretur imitari, et Apostolus per Adam omnes peccasse dixisset; ego libere praescriberem usu Scripturarum esse Apostolum vindicandum, ut quomodo Dominus diabolum dixerat patrem, qui substantia generare non poterat; ita Apostolus hominem scripsisset imitabilem, ne quid docuisse contra rationem perspicuam crederetur.

Aug. Numquid Adam prior in peccato imitabilis fuit, ut merito per illum hoc peccati genus intrasse diceretur in mundum? Nonne diabolus prior imitabilis in peccato exstitit? Per illum ergo intrasse in mundum peccatum, Apostolus diceret, si peccatum, quod imitando alii facerent, eo loco vellet intellegi.

  1. Iul. Nunc vero si colligam, quae sunt in Evangelio abusive prolata, non sustinent; multo magis apostolus Paulus nullam errori occasionem praebuit, qui nihil dixit improprium, si pronuntiavit, peccatorem primum hominem sequentibus peccantibus exemplum fuisse.

Aug. Non ergo debuit istos duos proponere, unum ad peccatum, alterum ad iustitiam, Adam scilicet, et Christum. Si enim primum peccatorem, propter peccatum quod imitati sunt ceteri, posuisset Adam; profecto primum iustum, propter iustitiam ceteris imitandum, non Christum poneret, sed Abel; primus quippe Abel, nullum hominum imitans, sed ceteris imitandus, iustus fuit. Sciens autem quod loqueretur, Apostolus Adam posuit ad peccatum, Christum ad iustitiam; quia illum noverat generationis, istum regenerationis auctorem.

  1. Iul. Ac per hoc bardissime argumentatus es, quod si apostolus Paulus per imitationem transisse peccatum voluisset intellegi, diabolum magis quam Adam nominasset; cum clareat, et hominis et diaboli malum non nisi imitatione transire potuisse. Verum disiecto quod tu exstruxeras, non tam meis quam ipsius rationis manibus, quid nunc a nobis afferatur attende.

Aug. Non te disiecisse quod struxeram, nec sanae rationis, sed vanae tuae opinionis manus te frustra intulisse structurae nostrae, utriusque nostrum verba qui legerint iudicabunt.

  1. Iul. Ostendit Apostolus non a se dictum esse, peccatum generatione transisse, quando nominans hominem, adiecit: unum; unus enim numeri principium est; et ille explicans per quem diceret intrasse peccatum, non solum eum nominavit, verum etiam numeravit: Per unum, inquit, hominem peccatum in hunc mundum intravit. Hic autem unus praebendae imitationi sufficit, generationi implendae non sufficit. Peccatum autem transiit, sed per unum. Manifestum est, imitationem hic, non generationem coargui, quae nisi per duos fieri non potest. Aut igitur ostende, per Adam solum sine muliere generationem exstitisse; nec hoc enim ab elegantia tui abhorret ingenii; aut certe quoniam vides generationem nisi per duos constare non posse, assentire vel sero, accusatum non esse per unum numerum opus duorum. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, qui dixit: per unum, intellegi per duos noluit. Quid rogo, quaerebat inter haec dogmata numerus, ut Apostolus tanta cura, non solum hominem, sed unum hominem nominaret? Verum apparet cautus augusti sermo consilii, qui revelante Spiritu Sancto, temporum nostrorum praecavit et exarmavit errores; ne in infamationem quippe aliquid instituti a Deo coniugii vel benedictae fecunditatis dixisse putaretur; cum causa posceret ut peccati replicaret exordia, per eum dixit numerum transisse peccatum, qui fetibus non poterat convenire. Et certe primi homines ambo deliquerant, qui ambo merito vocantur forma posteris fuisse peccati; cur non igitur Apostolus per duos ait transisse peccatum; quod et ad fidem magis historiae congruebat? Verum nihil potuit ab eo prudentius fieri; vidit enim, si duos nominasset, qui praevaricationi initium exemplumque praestiterant, et per eos affirmasset transisse peccatum, errori occasionem patere, ut putaretur per duorum nomina coniunctionem fecunditatemque damnasse. Ideoque prudentissime unum maluit nominare, qui non sufficiens ad generationis indicium, ad signum abundaret exempli; atque imitationem accusatus gravaret, nec fecunditatem numeratus argueret. Et ut breviter quod egimus colligatur, fecunditas in primis hominibus instituta, nisi per duos agi non potest; peccatum autem Apostolus intrasse pronuntiat, sed per unum.

Aug. Praedixeram te nihil esse dicturum; et ita esse, cuivis tardissimo clarum est. Numquid enim Evam non imitantur peccantes, aut peccatum generis humani non magis ex ipsa sumpsit initium? A muliere initium factum est peccati, et propter illam, sicut scriptum est, morimur omnes. Cur ergo non vis attendere, propterea potius Apostolum unum dixisse hominem, per quem peccatum intravit in mundum, quia non imitationem, sed generationem volebat intellegi? Sicut enim a muliere initium peccati fuit, sic initium generationis a viro est; prior enim vir seminat, ut femina pariat; ideo per unum hominem peccatum intravit in mundum, quia per semen generationis intravit, quod a viro excipiens concepit femina; quo more nasci noluit, qui solus sine peccato est natus ex femina.

  1. Iul. Irrefutabiliter confectum est, peccatum illud ostendi ab Apostolo moribus ad posteros, non seminibus fuisse devectum. Quanta ergo de ore tuo effluxerit falsitas, intuere: Sed ideo " per unum hominem " Apostolus dixit, a quo generatio utique hominum coepit, ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum; cum ideo Apostolus per unum hominem dixerit, ne putaretur isse per omnes originale peccatum. Ineptis ita, ut vix teneam cachinnum, qui dicis generationem ab uno homine coepisse; cum et diversitas sexuum, et lectio divina testetur, generationem non esse potuisse, nisi duo prius homines, id est vir et mulier, exstitissent.

Aug. Qui hoc legunt, legant iterum superiorem responsionem meam; aut, si eius bene meminerunt, deliramenta huius irrideant. Quamvis possem dicere, ideo non duos, sed unum hominem dixisse Apostolum, per quem peccatum intravit in mundum, quia scriptum est: Erunt duo in carne una; unde Dominus ait: Igitur iam non sunt duo, sed una caro; maxime quando vir adhaeret uxori, et initur concubitus. De concubitu autem proles gignitur, trahens originale peccatum, vitio propagante vitium, Deo creante naturam; quam naturam coniuges, etiam bene utentes vitio, non possunt tamen ita generare, ut possit esse sine vitio; quod ille qui sine ipso natus est vitio, evacuat in parvulis, etiam nolente Iuliano.

  1. Iul. Aut si forte (quoniam aliter dogma tuum stare non potest) Adam ex se concepisse et peperisse responderis; Apostolum quidem non hoc sensisse nulli dubium; tu vero, quid sexui tuo volueris evenire, monstrabis.

Aug. Non expavescis quod scriptum est: Neque maledici regnum Dei possidebunt? Neque enim tam foeda convicia nihil te adiuvantia, nisi maledicendi libidine loquereris.

  1. Iul. Verum haec omissa faciamus, et illud, quod a vobis apparet posse in hoc loco referri, rationis viribus deteramus. Si ergo dixeris, scriptum esse de hac commixtione, quod fiant duo in carne una, et secundum hunc modum, Apostolum per unum hominem dixisse, ut adhaerentia sibi generantium membra signaret; respondebo hoc quoque contra vestram impietatem valere. Non enim dictum est: Erunt duo homines in uno homine; sed: Erunt duo in carne una; quo unitionis nomine voluptas illa coeuntium et libido, quae sensum afficiens membra consternat ac, sicut ille prudens intellexit, unam carnem gestit efficere, a Deo instituta et corporibus ante peccatum doceretur inserta.

Aug. Si ut essent duo in carne una, facere nisi libido non posset (quam susceptam tuam talem prorsus, qualis nunc a te et laudatur et expugnatur, quam pudendam confiteris et sine pudore sic diligis, audes etiam paradisi possessione dotare); nullo modo etiam in Christo et in Ecclesia posset intellegi: Erunt duo in carne una. Neque enim tam longe exorbitas a veritatis via, ut etiam coniunctioni Christi et Ecclesiae, hanc audeas importare libidinem. Porro, si possunt sine ista esse duo in carne una Christus et Ecclesia, potuerunt etiam vir et uxor, si nemo peccasset, non pudenda libidine, de qua erubescit et qui eam laudare non erubescit, sed merito laudanda caritate coniungi, et filiorum procreandorum causa esse duo in carne una. Unde Dominus cum dicit: Igitur iam non sunt duo, sed una caro; non utique dicit: Non sunt duae, sed una caro. Quid ergo non sunt duo, nisi homines? Sicut Christus et Ecclesia simul non duo Christi, sed unus est Christus; unde et nobis dictum est: Ergo Abrahae semen estis; cum de illo dictum sit Abraham: Et semini tuo, quod est Christus.

  1. Iul. Ac per hoc nihil sibi vel de iucunditate eius, vel de verecundia potest diabolus vindicare.

Aug. Quid est quod dicis: de verecundia? An confusionem nominare confunderis? Et tamen pudendam libidinem, et ante peccatum fuisse dicis in eis, de quibus dicit Scriptura: Nudi erant, et non confundebantur.

  1. Iul. Verumtamen hic Apostolus si quid tale sensisset, per unam carnem, non per unum hominem peccatum intrasse dixisset. Per generationem vero substantia carnis soboli sola participat; quia non anima de anima, sed caro de carne trahitur; in nomine autem hominis, et animus proprie iudicatur et corpus, ac per hoc Apostolus unum hominem nominando, nec negotium fecunditatis ostendit, in quo nihil praeter substantiam carnis impertiri noverat; nec duos intellegi voluit, qui unum inculcavit, ut doceret imitatione transisse, non generatione peccatum.

Aug. Quid est ergo: Iam non sunt duo, sed una caro, nisi: Non sunt duo homines, propter unam carnem? Cum et ipsa caro possit dici homo, a parte totum; sicut: Verbum caro factum est; quia homo factus est, de quo dictum est. Apostolus etiam quod ait: Exterior homo corrumpitur; puto quod carnem intellegi voluit. Propter quod recte loquimur, cum dicimus: Hominis sepulchrum; quamvis caro ibi sola sepulta sit. Nec erravit quae dixit: Tulerunt Dominum meum de monumento; quamvis sola caro ibi posita fuerit. Manente ergo de anima obscurissima quaestione, potuit dici: Per unum hominem peccatum intravit in mundum; etiamsi ad propaginem sola caro pertineat. Haec itaque attende, et quam nihil dixeris vide.

  1. Iul. Hic iam licet egerit partes suas veritas, tamen ut sit intentus lector, admoneo. Plurimum igitur in hoc conflictu de meo iure deposui, secutusque quo adversarii temeritas provocaverat, adeo sanae fidei scita defendi, ut etiamsi Magistri Gentium verba essent, quibus illum usum Traducianus putavit; liqueret tamen eum nihil de naturali sensisse peccato, qui nominando hominem, sed unum, non utique generationem criminis, sed exempla culpasset.

Aug. Exemplum dedisti, sed vanitatis in te ipso, quia, si exemplum peccati a primo peccatore homine Apostolus poneret, id est, Adam; profecto exemplum iustitiae a primo homine iusto poneret, id est, Abel.

  1. Iul. Constat autem non esse apostolicorum verborum eum ordinem, quem inimicus noster putavit. Argumentatur quippe hoc modo: Si Apostolus imitationem, inquit, voluisset intellegi, non " per unum hominem ", sed per diabolum peccatum intrasse, et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est: " Imitantur eum, qui sunt ex parte eius ". Sed ideo " per unum hominem " dixit, a quo generatio utique hominum coepit ut per generationem doceret isse per omnes originale peccatum. In hoc ergo mentitur, quod affirmat beatum Paulum pronuntiasse, quia per unum hominem peccatum intraverit in mundum, atque ita in omnes homines pertransierit; hoc, inquam, in Magistri Gentium sermonibus non tenetur; ille quippe non dixit peccatum transisse, sed mortem. Est ergo ordo verborum: Sicut per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Sublimis informator Ecclesiae, quid sibi dicendum esset expendit: Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit. Iam nominaverat mortem, atque peccatum; quid fuit necesse ut in eo quod pertransisse dicebat, mortem a peccati communione separaret, ut signanter ostenderet, in hunc quidem mundum per unum hominem intrasse peccatum, et per peccatum mortem; in omnes vero homines non peccatum transisse, sed mortem, utique iudicii illatam severitate, praevaricationis ultricem, non corporum semina, sed morum vitia persequentem; nisi quia commendare et praemunire curavit, ne vestro dogmati opitulatus aliquid putaretur?

Aug. In eo quidem loco, ubi dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit; utrum peccatum, an mors, an utrumque per omnes homines pertransisse dictum sit, videtur ambiguum; sed quid horum sit, res ipsa tam aperta demonstrat. Nam si peccatum non pertransisset, non omnis homo cum lege peccati, quae in membris est, nasceretur; si mors non pertransisset, non omnes homines, quantum ad istam conditionem mortalium pertinet, morerentur. Quod autem dicit Apostolus: In quo omnes peccaverunt; in quo, non intellegitur nisi in Adam, in quo eos dicit et mori; quia non erat iustum, sine crimine transire supplicium. Quacumque te vertas, nullo modo catholicae fidei fundamenta subvertes; praesertim quia et tu ipse tibi adversaris, qui nunc dicis non peccatum transisse, sed mortem; cum superius dixeris, Apostolum ideo non duos homines, sed unum inculcasse, ut doceret imitatione transisse, non generatione peccatum. Transiit ergo cum morte peccatum; quid est quod nunc dicis, non peccatum transisse, sed mortem?

  1. Iul. Quantum igitur inter te et Paulum distet, intende. Ille dicit: Per unum hominem, tu: Per duos, id est, per generationem. Ille pronuntiat, in primo homine et peccatum et mortem fuisse, ad posteros vero solam transisse mortem; tu contra asseris, et peccatum ad omnes et interitum cucurrisse.

Aug. Iam responsum est: relegant qui volunt, quae supra diximus, ne superfluo eadem iterum iterumque repetamus.

  1. Iul. Impudenter igitur sub umbra eius nominis delitescis, cum nimis diversa contrariaque dicatis. Ille enim arguit opus hominum, tu opus Dei; ille studia delinquentium, tu innocentiam vitamque nascentium; ille voluntatem hominum, tu naturam.

Aug. Superius ad omnia ista responsum est; unde iam te irridet qui meminit; qui vero non meminit, si illa relegerit, profecto ista tua vana cum irriserit, te dolebit.

  1. Iul. Intravit igitur, secundum Apostolum, per unum hominem peccatum in hunc mundum et per peccatum mors, quoniam illum et reum et damnationi mortis perpetuae destinatum mundus aspexit. In omnes autem homines mors pertransiit, quia una forma iudicii praevaricatores quosque etiam reliquae comprehendit aetatis; quae tamen mors nec in sanctos nec in innocentes ullos saevire permittitur, sed in eos pervadit, quos praevaricationem viderit aemulatos.

Aug. Hoc loqueris, quod obiectum est haeresiarchae vestro Pelagio in episcopali iudicio Palaestino, quod ita factus fuerit Adam ut, sive peccaret sive non peccaret, moriturus esset. Hanc enim mortem, qua omnes morimur, de qua dictum est: A muliere initium factum est peccati et propter illam omnes morimur, non vis ex peccato in omnes fecisse originaliter transitum, ne cogaris fateri simul etiam originaliter transisse peccatum; sentis quippe, quam iniquum sit sine merito transisse supplicium. Verumtamen tam catholicum est, quod expugnare conaris, ut hoc ille, cui sicut dixi, obiectum est, nisi damnasset, profecto ex illo iudicio damnatus exisset. Mors ergo et ista, qua spiritus a corpore separatur, et illa, quae dicitur secunda, qua spiritus cum corpore cruciabitur, quantum attinet ad meritum generis humani, in omnes homines pertransiit; sed gratia Dei per eum, qui venit, ut moriendo regnum mortis auferret, ea resurrectione, cuius in illo praecessit exemplum, mortem regnare non sivit. Hoc tenet catholica fides, hoc tenent iudices, quos Pelagius formidavit, hoc non tenent haeretici, quos Pelagius seminavit.

  1. Iul. Quae praevaricatio licet non sit facta naturalis, fuit tamen forma peccati atque ob hoc licet non aggravet nascentes, tamen accusat imitantes.

Aug. Et si tu oblitus es grave iugum, quod aggravat nascentes, nos te non desistimus commonere.

  1. Iul. Mors autem iudicialis transiit in eo, in quo peccaverunt omnes, sed libera voluntate; quo verbo, id est omnes Scripturarum more multitudo, non universitas indicatur.

Aug. Frustra recta verba torquere et clara obscurare conaris: in eo peccaverunt omnes, in quo moriuntur omnes. Ipse est Adam, in quo si parvuli non moriuntur, profecto nec in Christo vivificabuntur; sed quoniam, sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, ideo qui volunt haec verba pervertere, ipsi eis manentibus evertuntur.

  1. Iul. Sed iam pergamus ad reliqua, ut, cui dogmati Apostolus concinat, sicut ex multa parte claruit, processibus sacri sermonis ostendat. Quid autem aliud indicant etiam sequentia verba apostolica? Cum enim hoc dixisset, adiunxit: " Usque ad legem peccatum in mundo fuit ", id est quia nec lex potuit auferre peccatum; " peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset ". Erat ergo, sed non deputabatur, quia non ostendebatur, quod deputaretur; sicut enim alibi dicit: " Per legem cognitio peccati, sed regnavit - inquit - mors ab Adam usque ad Moysen ", hoc est, quod supra dixerat:" usque ad legem "; non usque ad Moysen, ut deinceps non esset peccatum, sed quia nec lex per Moysen data regnum potuit mortis auferre, quae non regnat utique nisi per peccatum. Regnum porro eius est, ut hominem mortalem in secundam etiam, quae sempiterna est, praecipitet mortem. " Regnavit autem ". In quibus? " Etiam in his - inquit - qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri ". Cuius futuri nisi Christi? Et qualis forma nisi a contrario? Quod alibi etiam dicit: " Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur ". Sicut in illo illud, ita in isto istud; ipsa est forma. Sed haec forma non omni ex parte conformis est; unde hic Apostolus secutus adiunxit: " Sed non sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit ". Quid est: " multo magis abundavit "? Quia omnes, qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt. Nihil aliud consequentibus Apostoli sermonibus indicari professus es quam originale peccatum; quod nos approbavimus ipso sui exordio non ab eo ostensum fuisse, quia per unum, non per duos peccatum transisse signaverat.

Aug. Iam responsum est et adhuc tu vana loqueris, neque hoc mirum est; adhuc enim, quid responderim, nescis. Tunc eris impudentior, quando scieris, si vanis relictis vera tenere nolueris.

  1. Iul. Verumtamen utrum id, quod praeterierat, vel nunc intimet, expendendum est. Usque ad legem - inquit - peccatum in mundo. Tu dicis, quia hoc peccatum Apostolus naturale voluerit intellegi; quaero ergo, si usque ad legem fuit, cur desierit esse post legem. Neque enim acquiesco, ut usque ad legem usque ad finem eius potius quam usque ad exortum intellegam; mecum facit verbi proprietas: quod dicit usque ad legem fuisse, ostendit non esse post legem et, quodcumque tempore ablatum est, naturale non fuit. Quod ergo infregit censura legis et infringendo ex multa parte restinxit, imitatione apparet, non generatione susceptum.

Aug. O intellectum, quid aliud dicam quam haereticum! Si ergo lex abstulit peccatum, quia sic vis intellegi usque ad legem, fuit ergo per legem iustitia. Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Si autem peccatum lex non abstulit, ut non esset, quod prius eam fecisse dixeras et mox te paenituit, sed tamen peccatum lex infregit, ut postea correxisti, et ex multa parte restinxit, mentitus est qui ait: Lex subintravit, ut abundaret delictum; sed quia ille verum dixit, tu nihil dicis et tamen nihil dicendo haeretica pertinacia contradicis.

  1. Iul. Verum ne videar hic nimis tecum agere tenaciter, acquiescamus, quod usque ad legem usque ad Christum possit intellegi; concedis ergo peccatum hoc, quod dicis originale, non esse post Christum. Et quomodo et in Apostolorum membris et in omnibus baptizatis et usque hodie post tot saecula adventus Christi opus diaboli, fruticem adversariae potestatis, legemque peccati manere, vigere, vivere dicis?

Aug. Non hoc dico; nihil dicis. Aliud est peccatum, aliud concupiscentia peccati, cui non consentit, qui per gratiam Dei non peccat, quamvis et ipsa concupiscentia peccati vocetur peccatum, quia peccato facta est, sicut scriptura quaelibet manus eius dicitur, cuius manu facta est. De quo autem dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ipse reatum peccati, quod generatione trahitur, regeneratione dissolvit; ipse spiritum donans facit non regnare peccatum in nostro mortali corpore ad oboediendum concupiscentiis eius; ipse quotidiana indulgentia, propter quam quotidie dicimus: Dimitte nobis debita nostra, si quid concupiscentia peccati etiam bene resistendo certantibus male persuaserit, misericors delet; ipse gravi ruina elisos erigit paenitentes; ipse, ubi non possit omnino peccari, perducet constituetque regnantes, quando dicetur: Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum. Ecce quomodo peccatum mundi Agnus ille Dei tollit, quod lex auferre non potuit.

  1. Iul. Verum videamus et reliqua. Pecca**tum autem non deputabatur, ait Apostolus, cum lex non esset; post quod tu subdis: Erat ergo, sed non deputabatur, sicut alibi dicit: " Per legem cognitio peccati ". Si ergo per legem peccati est facta cognitio et peccatum traducis ante legem non imputabatur, ostende hoc imputatum fuisse sub lege. Nam si per legem peccati cognitio, ante legem ignoratio peccati, ambigi non potest hanc fuisse causam maximam promulgandae legis, ut proderetur et caveretur, quod prius latebat.

Aug. Ut proderetur, verum dicis, hoc et nos dicimus; ut autem caveretur, non lex sed gratia, non littera sed spiritus fecit; lex enim subintravit, non ut caveretur, sed ut abundaret peccatum et superabundaret gratia, qua peccatum et deleretur factum et, ne fieret, caveretur.

  1. Iul. Hic sit ergo summa certaminis: aut ostende imputatum sub lege fuisse cuiquam originale peccatum, ostende fuisse monstratum, et consentiam de hoc peccato Apostolum locutum fuisse.

Aug. Ostendo quidem, quod provocas ut ostendam; sed si oculos operiatis ad ea, quae videre non vultis, et ne ab aliis videantur, nebulas contentionis offunditis? Circumcisio carnis lege praecepta est, qua non posset melius significari per Christum, regenerationis auctorem, tolli originale peccatum. Cum praeputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum cum originali peccato, et octavo die lex circumcidi carnem praecepit, quia Christus die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est; et circumcisus praeputiatum gignit traiciens in illum, quo ipse iam caruit, sicut baptizatus in filium, quem generat carne, reatum tamen traicit originis, quo absolutus est ipse. Postremo in lege scriptus est Psalmus: Ego in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea in utero me aluit. Quod videretis profecto nec auderetis aliquid contradicere, si Cypriano et Ambrosio ceterisque talibus Ecclesiae Doctoribus fidei oculos similes haberetis.

  1. Iul. Aut certe, quia hoc in lege non potest inveniri, acquiesce, impudentissime, de eo peccato loqui Apostolum, quod imitatione trahitur, voluntate committitur, ratione arguitur, lege ostenditur, aequitate punitur.

Aug. De omni peccato, quod per Christum tollitur, dictum est: Usque ad legem peccatum in mundo fuit, quoniam lege non tollitur sive originale sive additum, sive quod erat et ante legem, sive quod etiam lege subintrante abundavit. Cum autem ais de eo peccato loqui Apostolum, quod aequitate punitur, expergiscere et vide ibi esse et originale peccatum; non enim aliter aequitas Dei grave iugum imponeret ipsis quoque exordiis parvulorum, quod iugum cura nostra saepe commemorat, ut cervicem tuam, si non inflexerit, frangat. Nam hoc peccatum etiam lege monstrari praecepto circumcisionis ostendi; quod si negas tu, doce, quo peccato proprio, si non circumcideretur, interibat anima parvuli de populo suo. Scio, non doces, sed volens nos fatigare nec taces.

  1. Iul. Ceterum, quod fingitis, originale peccatum nec per unum transmitti potest, quoniam generatio per duos agitur.

Aug. Iam responsum est: lege, quae hinc a me dicta sunt, et invenies te vana dixisse.

  1. Iul. Nec potuit aliquando esse, si potest aliquando non esse, quia naturalia ab initio substantiae usque ad terminum illius perseverant.

Aug. Hoc et de morte posses dicere, nam etiam cum ipsa nascimur. Corpus enim mortuum est propter peccatum; sed et si non propter peccatum, sicut desipitis, nascimur tamen sine dubitatione mortales, et tamen mors atque mortalitas non erit immortaliter viventibus nobis. Sicut ergo mors originalis est et tamen potuit esse, potest non esse melius nostra manente natura, sic et originale peccatum et potuit esse generatione tractum et potest non esse regeneratione detractum.

  1. Iul. Nec a lege ostensum est vel ostendi potuit, quia numquam legislator usque ad hanc veniret amentiam, ut praeciperet cuiquam: Noli ita vel ita nasci; et quod admoneri non decuit, ut corrigatur, iustum esse non potest, ut puniatur.

Aug. Non praecipitur homini, quomodo nascatur, sed praeceptum est, quomodo ille viveret, praeceptumque violavit; a quo parente peccatum originale deducitur. Praecipitur etiam, ut infans circumcidatur, damnandus nisi circumcidatur, cui tamen non solum aliquid aliud, sed nec saltem circumcisio ipsa praecipitur; ac per hoc non quidem praecipitur homini, quo modo nascatur, mundus tamen non est a sorde peccati nec infans, cuius est unius diei vita super terram. Lege verba sancti Iob et invenies te esse mendacem loquente illo, quem Deus dixit esse veracem.

  1. Iul. Et quod usque ad legem est, ostenditur non esse post legem, ostenditur postremo non esse post Christum.

Aug. Ita reatus huius peccati ostenditur non esse post peccatorum abolitionem, sicut mors post carnis resurrectionem.

  1. Iul. Ac per hoc secundum argumentationem quoque tuam olim non est, secundum testimonium veritatis numquam fuit.

Aug. O si vos non essetis, qui contra testimonium veritatis falsum testimonium vestrum et dicitis et insuper scribitis!

  1. Iul. Et ut, quod egimus, inculcetur memoriae lectoris: definisti quondam peccatum et optime nihil esse aliud quam voluntatem admit**tendi, quod iustitia vetat et unde liberum est abstinere.

Aug. Iam responsum est, quod peccati sit ista definitio, non eius, quod sit et poena peccati.

  1. Iul. Quae definitio ad intellegendam quoque iustitiam Dei aperuit viam, ut censeremus aequitatem divini neutiquam stare iudicii, nisi illud imputasset in peccatum, a quo nosset liberum fuisse ei, qui propter hoc affligitur, abstinere.

Aug. Propter quid ergo affliguntur parvuli, si nullum habent omnino peccatum? An omnipotens et iustus Deus iniustas poenas a tot innocentibus prohibere non potuit?

  1. Iul. Magistrum vero Gentium rationem privilegio auctoritatis armantem pronuntiasse, quia per unum hominem in hunc mundum culpa transierit, quo nomine separavit opera nuptiarum, quae sine duorum negotio esse non possunt, commendavimusque ob hoc ab illo unum fuisse nominatum, ne quis duos intellegere auderet.

Aug. Iam responsum est; assidue te delectat vana garrire.

  1. Iul. Et re vera multo ego consequentius unum, quem Apostolus dicit, unum assero, ut doceam vitium imitationis, non generationis fuisse, quam Traducianus unius nomine, qui dicitur peccati fuisse vestibulum, seminibus rem admovet voluntatis, quod rerum natura non recipit.

Aug. Desine, quod iam refellimus, iterare. Quid nos cogis adhuc eadem atque eadem dicere contra tantam sapientiam tuam, qua putas ideo non significari generationem, ubi dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, quia, per duos fit generatio, non per unum, quasi peccatum illud, quod non vultis generatione, sed imitatione transisse, unus admiserit? Cum ergo et ipsum fuerit a duobus admissum, cur per unum hominem dictum est peccatum intravit in mundum, nisi quia non a femina concipiente atque pariente, sed a viro seminante est generationis exordium aut quia iam non sunt duo, quando per coitum una fit caro?

  1. Iul. Postea quoque ad legem ventum est, ad cuius usque tempus perscripsit Apostolus non ostensum viguisse peccatum; quod tu tempus usque ad finem legis protelare conatus es non intellegens nequidquam te argumentatum, quandoquidem constringendus a nobis esses, ut probares hoc peccatum, de quo mentiris Paulum locutum et quod asseris usque ad abolitionem regnasse Veteris Testamenti, vel imputatum fuisse vel imputari potuisse sub lege, vel certe acquiesceres non regnare post Christum, ut sensibus tuis saltem inflexa violenter Apostoli sententia consonaret. Horum autem nihil reddi a te potest; fidei ergo nostrae in solido est puritas collocata, cui et rationis instituta et iustitiae dignitas et Apostoli per omnia scita conveniunt.

Aug. Nihil te dicere et, quod respondimus, monstrat et tu ipse; Apostolus quod ait: Usque ad legem peccatum in mundo fuit, non originale tantum, sed omne peccatum intellegi voluit, et ideo usque ad legem fuit, quia nec lex potuit auferre peccatum. Usque ad legem quippe dictum est, ut etiam ipsam legem sententia ista concluderet, quomodo dictum est in Evangelio: Omnes ergo ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; non enim excepto David, sed ipso etiam computato numerus iste completur. Sicut ergo cum audimus quattuordecim generationes usque ad David, non excipimus David, sed ipsum etiam computamus, ita cum audimus: Usque ad legem peccatum in mundo fuit, non excipere legem, sed etiam ipsam computare debemus, quia, sicut David non est extra numerum, qui dictus est usque ad ipsum, sic lex non est extra permansionem peccati, quod fuisse dictum est usque ad ipsam, ac per hoc nemo tollit peccatum, quod nec lex, quamvis sancta et iusta et bona, potuit auferre, nisi ille de quo dictum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Tollit autem et dimittendo, quae facta sunt, ubi et originale comprehenditur, et adiuvando ne fiant, et perducendo ad vitam, ubi fieri omnino non possint.

  1. Iul. Sed videamus et reliqua. Postquam ergo dixisti: Haec forma non omni ex parte conformis est, adiungis: Unde hic Apostolus secutus adiunxit: " Sed non sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit ". Quam sententiam hoc modo exponis: Quid est: " multo magis abundavit ", nisi quia omnes, qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt? Pronuntiavit certe Apostolus, de cuius nobis est opinione certamen, efficacius operari ad collationem salutis et copiosius gratiam Salvatoris quam peccatum Adae, ut ostenderet multo vehementius profuisse Christum et pluribus profuisse, cuius gratia, ut ipso eius verbo utar: abundavit in plures, quam praevaricationem primi hominis nocuisse, quem tu dicis seminibus illigasse peccatum.

Aug. Multo magis abundavit dixit, non: In magis multos, id est non: In plures. Quis enim non videat plures esse in genere humano, in quos non abundavit, ut ex pluribus ostenderetur, quid universae massae iusto iudicio deberetur, nisi, ubi vellet Spiritus spiraret et Deus quos dignaretur vocaret et quem vellet religiosum faceret?

  1. Iul. Proba igitur hoc, quod intellexit Apostolus, vestris cohaerere dogmatibus.

Aug. Legantur verba eius sine perversitate legentium, qualis est in vobis, et nulla alia probatio requiretur.

  1. Iul. Si enim Adam, ut dicitis, peccato naturali generavit omnes in condemnationem tantumque de suis visceribus in sobolem virus effudit, ut in natura hominis cuncta Dei instituta turbaret.

Aug. Quando parvulum spiritus vexat immundus animamque eius et corpus affligit, sensus sanitatemque pervertit, nonne universa eius quam Deus instituit natura turbatur? Nec invenitis omnino tanti huius mali meritum negantes originale peccatum. Cur enim non hic attendis in natura hominis per diaboli virus cuncta Dei instituta turbari? Dic causam parvuli, dic reatum eius, cui recens nato ista contingunt, qui non vis verba Apostolica sic accipere, quemadmodum accipit, ex quo est instituta, catholica Ecclesia et quemadmodum suis tam perspicuis malis confitetur ipsa natura. Et tamen, si bene consideremus, Dei nullo modo instituta turbantur, quoniam praescius futurorum cuncta constituit nec totum, quod meretur apostatica creatura, singulis reddit, sed in mensura et numero et pondere disponens omnia neminem sinit mali aliquid perpeti quod non meretur, quamvis non tantum, quantum massae debetur universae, singulus quisque patiatur.

  1. Iul. Ut sine dono diaboli, ad quod dicis libidinem sexuum pertinere, nuptiae, quas Deus creaverat, esse non possent; immo illis, quas ordinaverat, institutionis suae honore avolantibus, has, quarum ordo permansit, cum motione genitalium, cum pudore coeuntium, cum calore et consternatione membrorum, cum iucunditate sensuum, cum iniquitate nascentium, diaboli, non Dei opus esse cogeret atque convinceret.

Aug. Si malum vitiorum, quod nisi in aliquo bono esse non potest, a naturarum bonitate discernas, nec excusabis diabolum nec accusabis Deum, nec excusabis libidinis malum nec accusabis nuptiarum bonum.

  1. Iul. Ipsam postremo arbitrii libertatem unius peccati impulsione subrueret, ut nemo deinceps in potestate haberet vetera crimina virtutis electione respuere, sed uno omnes in condemnationem eversae humanitatis torrente raperentur.

Aug. Cur non potius miraris universi generis humani ab exordio nativitatis tantam miseriam, ut nemo beatus nisi ex misero fiat neque nisi post hanc vitam malis omnibus careat, cui per Dei gratiam praestatur, ut careat? Hoc mirando te corriges et iustum Dei iudicium, quoniam per unum hominem peccatum intravit in mundum, in generis humani non iniusta afflictione cognosces.

  1. Iul. Si haec, inquam, cuncta in Dei imaginem primi hominis invexit iniquitas, manifestum est nimis esse imbecillam Christi gratiam in suis muneri bus, quae nihil, quod his tot trabalibus malis mederetur, invenit; aut si invenit, affirma. Singula enim nunc singulis conferamus. Si Adam praeter voluntatis opera ipsius naturae instituta subvertit, nihil debuit magis Christus quam ea, quae ab illo fuerant elisa, reparare his videlicet vestigiis, quibus ille subruerat.

Aug. Hoc facit, sed non quomodo tu vis. Quis enim cognovit mentem Domini aut quis consiliarius eius fuit?

  1. Iul. Id est ut in nuptiis baptizatorum neutiquam sentiretur libido nec eodem modo, quo etiam ceterarum Gentium, genitalia moverentur.

Aug. Non ergo debuerunt baptizatae cum gemitu parere, quoniam hoc, quod negare non potes, poena est feminae peccatricis.

  1. Iul. Recederet postremo post donum gratiae coeuntium pudor nec iret per membra quietis imitatio nec paterentur sensus onera dulcedinis, liberum postremo baptizatis redderetur arbitrium, ut per correctionem naturae expulsa lege peccati tam possibile confitereris esse mortalibus nitere splendore virtutum quam sordibus horrere vitiorum, immo penitus nec mortales, qui sacramentis imbuuntur, esse deberent.

Aug. Et tamen, Iuliane, tales nuptias in paradiso constituere non te pudet, ubi coeuntium confiteris pudorem. Ergone aliquid pudendum erat, ubi nihil nisi laudandum, qui super cuncta laudandus est, conditor instituerat? Sed quis potest hoc sapere et dicere, nisi quem non pudet id laudare quod pudet?

  1. Iul. Si enim pugnat medicina cum vulnere et mors peccato dicitur accidisse, ablationem mortis amotio peccati debet operari.

Aug. Adhuc quidem dicitis Adam sic fuisse factum, ut, sive peccaret sive non peccaret, moriturus esset; sed ista dicentes iam vos magister vester in episcopali iudicio Palaestino nec sine se ipso, quia non se correxit, Pelagius ipse damnavit. Deus autem non in isto saeculo maligno beatificat suos, quibus hic peccata dimittit, et spiritus gratiae pignus impertit. Ideo eis, qui etiam malis saeculi huius vel delectabilibus vel saevis atque asperis partim non utuntur, partim bene utuntur, futurum promisit saeculum, in quo mala nulla patiantur, ubi tales essent et nuptiae, quales in illo paradiso, si nemo peccasset, esse potuissent, in quibus nihil pudendum esset; sed nec tales erunt, quoniam beatorum numero impleto, cui sint nuptiae necessariae, generatio ipsa non erit.

  1. Iul. Verum cum nihil horum quae diximus baptizatorum constet evenire corporibus, non potuisse autem aliter, id est non debuisse, quam his medicinae modis totum fieri veritas clarior sole monstraverit, confitendum tibi est aut illa, quae prius enumeravimus, non accidisse peccato et ideo nec vulnera fuisse naturae, ut constet ratio gratiae, per quam manifestum est illa de suis ordinibus mota non esse, aut certe negandum in mysteriis Christi quidquam esse medicinae, quae de tot secundum te morbis ne unum quidem sanare potuerunt.

Aug. Immo vero hinc deberetis agnoscere, si mente sobria viveretis, quam magnum illud peccatum fuerit, quod per unum hominem intravit in mundum et cum morte in omnes homines pertransiit, quandoquidem malis huius saeculi, cum quibus homines oriuntur, nec baptizati iam reatu ablato omnibus eruuntur nisi post hanc vitam, in qua nos oportet etiam promissis bonis exerceri adhuc malis. Nam si merces fidei continuo redderetur, iam nec fides ipsa esset, quae mala praesentia videns ideo pie tolerat, quia bona promissa non videns fideliter et patienter exspectat.

  1. Iul. Sic egi hactenus, quasi vim donorum et vulnerum, in contrariis licet effectibus, aequalem tamen Apostolus aestimasset; crescit autem dubio procul sublimitas sanae fidei quam tuemur, cum consideratur Paulus non solum remediis gratiae aegritudinem non praetulisse culparum, verum etiam copiosiora beneficia iudicasse dispendiis.

Aug. Verum est; temporalia quippe sunt dispendia regeneratorum, beneficia vero erunt sine dubio sempiterna; sed dispendia, quae nascentes flendo testantur, dicite, quo merito sub iustissimo et omnipotentissimo iudice eis, si nullum peccatum attrahunt, irrogentur.

  1. Iul. Quid ergo etiam haec disputatio collegerit, prudens lector attendat. Apostolus dixit in plures abundasse donationem Christi ad salutem, quam Adae culpa nocuisset.

Aug.Non hoc dixit, sed: Multo magis abundavit gratia in multos, hoc est: Magis abundavit, non in magis multos, id est non in plures, sicut iam responsum est.

  1. Iul. Qua culpa tu illas clades, quas supra enumeravimus, dicis accidisse naturae, ex quibus nec unam in his, qui ad Christi perveniunt sacramenta, constat sanari, ac per hoc multo plus iniquitatem primi hominis ad nocendum asseris habuisse virtutis, quam gratia Christi obtinet ad medendum, quo collecto ostensum est, quantam inter Catholicos et Manichaeos, tantam inter te et apostolum Paulum esse discordiam.

Aug. Tollit gratia Christi originalis peccati reatum, sed rem invisibilem invisibiliter tollit; dimittit etiam cuncta peccata, quae homines male vivendo insuper addiderunt. Iudicium quippe ex uno delicto in condemnationem, quia et unum illud, quod a nascentibus trahitur, trahit ad aeternam condemnationem, si non remittatur; nec tamen hoc solum gratia dimittit, alioquin tantum valeret, sed cum ipso dimittit et cetera; ergo plus valet, propter quod dictum est: Iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Donat etiam gratia, ut contra concupiscentiam carnis spiritus concupiscat; et, si quando fidelis homo in hoc certamine venialiter vincitur, debita dimittit oranti et, quando damnabiliter vincitur, dat humiliorem paenitentiam, cui tribuat indulgentiam; donat postremo vitam aeternam et animae et corpori, ubi, qualia et quanta bona sint, cogitare quis possit? Quomodo ergo plus nocuit primi hominis iniquitas, quam profuit secundi hominis, hoc est Christi bonitas, cum ille temporaliter nocuerit, Christus autem et temporaliter adiuvet et liberet ac beatificet in aeternum? Quae cum ita sint, sententia nostra Catholica, non Manichaea est et ideo nec Pelagiana est, quia Catholica est.

  1. Iul. Frivolam sane expositionem in hoc loco tuam optimo iure despicerem et irrepercussam praeterirem, quasi nimis humo cohaerentem, nisi vererer, ne pellaciae magis quam constantiae crederetur. Loqueris ergo hoc modo: Quid est: " Multo magis abundavit ", nisi quia omnes, qui per Christum liberantur, temporaliter propter Adam moriuntur, propter ipsum autem Christum sine fine victuri sunt? Quo sermone si, quid consequenter diceretur, attenderes, omnem arcem tuam id est traducem cecidisse faterere; dicis enim ideo multo magis abundasse Christi gratiam, quia per eam vita conferatur aeterna, cum per Adae peccatum subeunda sit corruptio temporalis. Si ergo nihil aliud intulit Adam praeter corporis mortem, contra quem Christus copiosiore beneficio vitam contulit sine fine durantem, apparet non peccatum Adae ad posteros transisse, sed mortem.

Aug. Apparet te propterea irrisisse quod dixi, vel potius te irridere finxisse, ut his, qui te non intellegunt, videreris dicere aliquid, cum diceres nihil; primum quia eis dixi Adam temporali morte nocuisse, quos Christi liberat gratia; quos enim occulti quidem, sed iusti iudicii veritate non liberat, etiamsi parvuli moriantur, aeterna morte plectuntur. Quomodo ergo hinc apparet non peccatum Adae ad posteros transisse, sed mortem, nisi quia hoc vis putari, quod perstrepunt verba tua, non quod sequitur verba mea? Nos enim dicimus utrumque transisse et a Christo utrumque clamamus auferri, reatum scilicet peccati plenissima remissione peccatorum, mortem vero beatissima resurrectione sanctorum, quae propterea non statim regeneratis datur, ut exerceatur fides, qua id quod non videtur speratur; hoc enim et in se ipsis et in parvulis suis cum sperant fideles, utique sunt fideles. Ecce quod dicimus, ecce cui Catholicae veritati contradicitis; sed magis contra vos quam contra illam dicitis, quidquid haereticis disputationibus dicitis.

  1. Iul. Constabit autem consequentissime mortem perpetuam, id est poenam sempiternam, ad nos non fuisse transmissam ac per hoc peccatum traducis esse non posse. Ut enim breviter, quid tenendum constet, appareat; ab Apostolo dona Christi peccato primi hominis praeferuntur; tu per hoc peccatum tuum id est traducis unam dicis an duas transisse mortes? Si unam et corporalem, ut hic confessus es, constat gratiam Christi antecellere peccato primi hominis et iam nascitur nemo peccator, quia, si ut supra dixisti, regnum peccati est, ut in secundam homo mortem id est in poenam perpetuam praecipitetur, et per Adam mortem corporis solum advectam dicis, nec peccatum per Adam ad posteros nec mors aeterna transmittitur.

Aug. Iam responsum est: nihil dicis. Regnum enim peccati etiam in aeternam praecipitat mortem, nisi per Christi gratiam remittatur; verumtamen ista quoque mors temporalis nulla esset, nisi Adam non moriendi possibilitatem peccati merito perdidisset; hanc enim peccatori denuntiavit Deus dicens: Terra es et in terram ibis. Hanc sine merito peccati suscipere dignatus est Christus, ut per illam quidem moriendo iret in terram, sed resurgendo terram levaret in caelum ac sic aeterna morte destructa temporalem fidelibus ideo non auferret, ut adversus eam resurrectionis fides in huius vitae agone certaret.

  1. Iul. Sin autem dixeris per peccatum Adae naturalem factam esse iniquitatem duasque accidisse mortes, unam aeternam, alteram temporalem, per Christi autem gratiam unam interim auferri a persona, non a natura, id est perpetuam, temporalem vero remanere, Apostolus convincitur falsitatis, qui dixit multo magis profuisse gratiam quam nocuisse peccatum; Apostolus autem argui non potest, tu igitur iure reprobaris.

Aug. Ego dixi una resurrectione beatorum ambas mortes tolli, et istam, ne sit anima sine corpore suo, et illam, ne aggravetur vel affligatur anima etiam corpore suo. Sic autem ista fidelibus ad tempus relinquitur, ut habeat per illam fides adiumentum, quemadmodum postea reis tollitur, ut, quod de suo corpore non recedunt, miseriae sit incrementum. Ac per hoc eis qui regenerantur in Christo et de isto saeculo maligno electi eius exeunt, manifestum est plus prodesse gratiam quam nocuisse peccatum, quod per unum hominem in mundum intravit et cum morte per omnes homines pertransiit. Apostolus itaque redargui non potest, quia verum dixit; sed tu non intellegis aut contra id, quod intellegis, asserere, quod falsum est, haeretica contentione conaris.

  1. Iul. Apostolus dixit magis gratiam Christi quam Adae abundasse culpam; non igitur natura ab eo, non generatio, non fecunditas, sed voluntas, electio mali, morum pravitas accusatur.

Aug. Si nihil nocuit generatio, nihil praestat regeneratio; si non est natura vitiata, non habent Christum parvuli salvatorem; si malum et bonum meritum singulorum in eorum propria est voluntate, quo merito Christus regnum Dei parvulis confert, qui in neutram partem sua usi sunt voluntate? Postremo, quoniam duos posuit Apostolus, unum ad peccatum, non diabolum sed Adam, et unum ad iustitiam, non Abel sed Christum, ut non exemplis imitatio, sed generationi regeneratio referretur, si non traicit peccatum in homines generatos Adam, non donat Christus parvulis regeneratis iustitiam, quia nec generati nec regenerati parvuli usi sunt propria libertate. Ite nunc, si vultis, et clamate, si audetis, iustitiam parvulis non donari nec eos habituros esse iustitiam, quando habitabunt in illo regno, ubi erunt, sicut scriptum est, caeli novi et terra nova, in quibus iustitia inhabitat; aut ex vestro quo inebriati estis meracissimo dogmate delirate in illo regno iustitiam parvulos habituros quidem, sed propriae voluntatis meritis, non divinae gratiae largitate. Quod si dicere non audetis (hic enim merita comparari, ibi autem praemia reddi fatemini), cur fateri dubitatis sive non vultis sic eos ex Adam potuisse habere peccatum sine meritis propriae voluntatis malae, quemadmodum a Christo percepturi sunt iustitiam sine suis meritis praecedentibus voluntatis bonae?

  1. Iul. Ac per hoc, si quem in rebus adhuc humanis locum veritas habet et non strepitu iniquitatis totus omnino mundus obsurduit, ratione, disputatione et Apostoli fide atque ipsa eius sententia teste perdoctum esse fatebitur inter Traducianos et Catholicos tantum esse discrimen, quantum inter Paulum et Manichaeum, quantum inter sapientiam et stultitiam, quantum inter rationem et insaniam, quantum inter constantiam dictorum et eam fluctuationem, quam nova foeditate perpeteris, ut in iisdem pene versibus quod dixeris neges, quod negaveris asseveres.

Aug. Iam responsum est. Rogo te, si aliquid dicere non potes, tace, si potes; sed quod peius est, nec hoc potes.

Chapter 8 of 31