Skip to the text

Caput XXVIII. Idem efficitur ex Gregorii VII decretis

Idem efficitur ex Gregorii VII decretis.

Ipse etiam Gregorius VII, cum vel maxime urgeret, secedendum ab excommunicatis, ut Henrico IV excommunicato obedientiam omnem adimeret, tamen coactus est hanc interpretationem sequi. Hæc enim legimus in concilio Romano IV, anno 1078 : « Quoniam multos, peccatis nostris exigentibus, pro causa ex communicationis perire quotidie cernimus, partim ignorantia, partim etiam nimia simplicitate, partim timore, partim etiam necessitate ; devicti misericordia, anathematis sententiam ad tempus, prout possumus, opportune temperamus. Apostolica namque auctoritate ab anathematis vinculo hos subtrahimus : videlicet uxores, liberos, servos, ancillas seu mancipia, necnon rusticos et servientes, et omnes alios, qui non adeo curiales sunt, ut eorum concilio scelera perpetrentur, et illos qui ignoranter excommunicatis communicant, seu illos qui communicant cum eis qui communicant excommunicatis. Quicumque autem aut orator (loca pia orationis causa frequentans) sive peregrinus aut viator, in terram excommunicatorum devenerit, ubi non possit emere, vel non habet unde emat, ab excommunicatis accipiendi licentiam damus ; et si quis excommunicatis pro sustentatione, non superbiæ, sed humanitatis causa, aliquid dare voluerit, fieri non prohibemus. »

Tot exceptiones patitur interdictum de vitandis excommunicatis, auctore Gregorio VII, vehementissimo, si quis unquam fuit, hujus interdicti exactore atque executore. Has exceptiones docuerunt omnes deinde Pontifices totaque theologorum et canonistarum schola duobus versiculis notissimis has celebrat . Summa est : sensum interdicti eum esse, ut vitandos intelligamus excommunicatos in communi eliam consuetudine, cum hac exceptione, nisi causa adsit necessaria. Quæ cum à Gregorio VII ipsa necessitas expresserit, quis non jam inter causas necessarias reputant obsequium in principes ac magistratus, sine quo respublica stare non possit ? Quare illius ævi hominibus persuasum fuisse, ut liceret magis colonis ac servis, patremfamilias, quam civibus regem ac magistratus in civilibus ac necessariis colere, incredibile dictu est, summamque eorum temporum imperitiam aut incogitantiam prodit. Quæ iterum atque iterum notari volumus adversus eos qui eorum temporum auctoritate nos premunt

Notari etiam volumus in decreto Gregorii duo quædam : primum, quod Gregorius significet hæc se indulgere apostolica auctoritate, misericordia victum, quasi non hæc extorqueat ipsa necessitas ; aut vero quisquam unquam cogitant, per excommunicationem abstrahi à patrefamilias servos aut colonos, nedum uxorem ac liberos. An vero etiam ad misericordiam, non autem ad necessitatem pertinet illud, de non excommunicandis iis, qui ignoranter excommunicatis communicant, aut illud, ut qui inter excommunicatos versetur rerum omnium inops, ab iis accipiat necessaria ? Et tamen Gregorius (pace tanti viri dixerim) quasi pro magno id largitur ; Licentiam , inquit, damus ab excommunicatis accipiendi ; tanquam uon id per se liceat, aut ante eam licentiam, oporteret virum bonum et catholicum enecari fame. Hoc quidem esset, non jam excommunicatos, sed fideles et catholicos mulctare pessime. Quare hanc Gregorii misericordiam, veniam ita intelligimus, ut id quod jam esset per sese licitum, ad omnem eximendum scrupulum clarius indicaret. Certe utcumque est, claret non esse jure divino interdicta quæ à Pontifice concedantur.

Secundo, notari volumus illa Gregorii verba de curialibus, ut absolvantur ab anathemate, « qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur ; » quibus significat impune versari in aulis ac ministeriis principum atque optimatum excommunicatorum, eos, à quibus non soleant de exequendis sceleribus exquiri consilia. Quid si exquirantur, et illi pro officio suo bona suadeant, atque ab omni mala re abstineant ? An quia principes excommunicati sunt, reipublicæ deesse debeant in necessariis justisque officiis ? Nemo profecto id nisi ineptissimus dixerit. Summa ergo in ignorantia versabantur, qui Gregorii VII tempore, Henrico IV excommunicato regi, neganda putabant obsequia etiam reipublicæ necessaria, eoque solo nomine ab ejus imperio atque obedientia recedebant.

Chapter 48 of 396