Caput primum
Ordo et distributio tractationis hujus, primum in duo tempora, tum in duas quæstiones. Prima quæstio ; de regibus propter scelera reprehensis : an deponendi visi sint ? Patrum doctrina et exempla in persecutione et tribus primis sæculis : an christianorum obedientia ex imbecillitate Ecclesiæ et eorum temporum ratione prodierit ?
Christi et apostolorum doctrinam ea praxis æque res gestæ consecutae sunt, quæ talem institutionem decebant. Meminisse autem lectorem putamus hanc disputationem à nobis ita esse institutam, ut priusquam ad Gregorii VII tempora veniamus, explicemus ea, quæ antecesserunt. Hæc vero ita exponemus, ut quandoquidem vidimus Bellarmini aliorumque judicio duabus de causis reges deponi posse, primum propter crimina, tum etiam absque ullo crimine propter Ecclesiæ necessitatem ; primi generis primum postea secundi generis exempla quæramus.
Primum ergo dicimus, tot labentibus sæculis nunquam fuisse principes depositione mulctatos, cum eadem crimina intervenerint, propter quæ id fieri sequenti ætate Gregorius VII et alii docuere ; atque omnino, quemadmodum impiis regibus, Deum Israelis deserentibus atque idola colentibus, Achabo, Achazo, Manassi, cæteris, Hebræi paruere ; eumdem ad modum paruisse christianos, non modo paganis regibus, sed etiam christianismi desertori Juliano, Hæreticis Constantio, Valenti, Anastasio, reliquis etiam Ecclesiam persequentibus, atque extrema omnia potius pertulisse, quam ut ab eorum fide atque obedientia discederent.
Neque id adversarii diffitentur, sed uno ore respondent : obtemporatum in regibus fuisse, quod Ecclesia necdum adulta ac firmata viribus, eos compescere non posset, atque in ordinem cogere ; nec profecto cogitant ad quantam contumeliam pertineat nominis christiani, ut apostoli, imo vero Christus, ipse, cum illa magnifica patientiæ atque obedientiæ præcepta ediderunt, temporibus tantum ac necessitati servierint, ut melioribus sæculis alia reservarent. Nos autem ea Patrum monumenta proferemus, quibus hæc duo simul elucescant : neque vires Ecclesiæ defuisse, cum paruit : et eis rationibus ad parendum adductam, quæ ad omnem statum, ad omnia tempora æque fundarentur.
Et quidem sub paganis, nihil commovisse se christianos, nihil seditionis agitasse, sed ubique paruisse, atque omnibus aliis fide et obsequio præstitisse constat : eaque est longe maxima religionis nostræ commendatio, quam nunc infringere christiani moliuntur, qui majorum nostrorum infirmis viribus hanc modestiam tribuunt. At illi non intelligebant infirmos esse, qui tanto numero essent, tantoque animo mori possint, Vel Tertullianum audiamus nomine christianorum, probante Ecclesia, ad romani imperii antistites hæc edentem : « Si enim et hostes exertos, non tantum vindices occultos agere vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum ? Plures nimirum Mauri et Marcomanni, ipsique Parthi, vel quantascumque, unius tamen loci et suorum finium gentes, quam totius orbis ? Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum : sola vobis relinquimus templa- Cui bello non idonei, non prompti fuissemus, etiam impares copiis, qui tam libenter trucidamur, si non apud istam disciplinam magis occidi liceret quam occidere ? Potuimus, et inermes, nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius divortii invidia adversus vos dimicasse. Si enim tanta vis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus à vobis, suffudisset utique dominationem vestram tot qualiumcumque civiumque civium amissio ; imo etiam et ipsa destitutione punisset. Procul dubio expavissetis ad solitudinem vestram, ad silentium rerum, et stuporem quemdam quasi mortui orbis quæsissetis quibus imperaretis : plures hostes quam cives vobis remansissent : nunc enim pauciores hostes habetis, præ multitudine Christianorum, »
At forte multitudini deerant duces, aut milites : quasi vero in tam fortibus animis, et milites, et duces non ipsa necessitas perperisset, si licere credidissent. Sed profecto nec deerant, neque christiani militiam detrectabant. Sic enim sancti martyres intra ipsa martyria inclamabant : « Nos imperatori terrenam quidem militiæ corporalis servitutem debemus ; » neque à militia desistebant, nisi forte per militiæ occasionem ad execranda sacra compulsi. Hinc ille Centurio Marcellus : « Jesu Christo Regi æterno milito. Abjecitque cingulum et arma, et addidit : Ex hoc militare imperatoribus vestris desisto,... si talis est conditio militantium, ut diis et imperatoribus sacra facere compellantur. « Itaque cingulum abjecturi erant, non si eorum pontifex ab officio exsolveret, sed si ad nefaria sacra congerentur. Hinc Tertullianus in illa nobili Apologia : Vobiscum, inquit, militamus ; et testantem audivimus, tantam fuisse christianorum multitudinem, ut implerent non modo urbes, insulas, municipia, sed etiam castra ipsa et omnia præter templa idolorum. Quin integræ legiones præsto erant christianismum professæ. Testis illa fulminatrix sub Marco Aurelio, et Mauricio duce legio Thebanorum quæ, puto, bella haud minus fortiter quam martyria obiisset. An vero duces non erant, ipse Mauritius, Sebastianus et alii, quos commemorare nihil necesse est, fama ac martyrio inclytos et omnibus notos ? Quos profecto, si christiani Pontifices subjectione exsolutos, ad Cæsarum imperia detrectanda, aut ad arma capienda concitare poterant, non erat quod Tertullianus diceret : « Nunc pauciores hostes habetis præ multitudine christianorum ; aut illud : « Per hanc sectam habetis à quibus nihil timere possitis. » Imo vero habuissent infinitam multitudinem, à qua omnia timere debuissent ; quippe quæ, ad excutiendum publicæ potestatis jugum, nihil aliud quam opportunitatem aut jussum Pontificis expectaret.
Sed hæc ab Ecclesiæ sensu procul abhorrebant. Quare christiani, cum suam in Imperatores fidem atque obedientiam prædicarent, nunquam significabant quidquam à se metu aut conditione temporum agi, sed omnia Christi et Apostolorum auctoritate et exemplo, atque amore tranquillitatis publicæ, pronâque in rempublicam voluntate ; quæ ad omnia tempora pertinere non est dubium. Sic audivimus jam dicentem Irenæum, ideo imperio obsequendum, quod publica tranquillitas, publicus ordo à Deo constitutus id exposcat : sic Tertullianum totius Ecclesiæ nomine prædicantem, ideo obsequendum, quod Deus ita velit religiose coli supremam majestatem, se auctore, constitutam, sibique soli subjectam. Hæc sanctus Justinus Martyr : hæc Theophilus Antiochenus : hæc Origenes : hæc alii omnes mira consensione tradunt ; supervacaneumque est hic studiose colligere, quæ libros aperientibus statim obvia sint. Denique uno ore omnes eamdem obedientiam, eadem veritatis æternæ regula, eadem Scripturarum auctoritate profitentur ; ut hæc ad conditionem referre temporum, nihil aliud sit, quam certæ et inconcussae doctrinæ auctoritatem penitus infringere, atque ad hominum arbitria flectere.
Chapter 59 of 396