Skip to the text

Caput XXI. Noni sæculi exempla ; Ludovici Pii imperatoris depositio : hæc et inde secuta, impia, irrita, nulla, male intellecta, nihil ad rem, nobisque potius favent quam advers…

Noni sæculi exempla ; Ludovici Pii imperatoris depositio : hæc et inde secuta, impia, irrita, nulla, male intellecta, nihil ad rem, nobisque potius favent quam adversariis : an expectata, ad restituendum Ludovicum, Gregorii IV auctoritas.

Nono sæculo memoranda nobis est depositio Ludovici Pii imperatoris et Francorum regis, per Lotharii filii impiam ac nefariam factionem, protractis in consensionem sceleris, non modo proceribus ac militibus, verum etiam episcopis, Ebbone Rhemensi seditionis incentore. Quanquam enim hæc paulo post communi consensione rescissa sint, ac teste Baronio, « rem per vim ac metum actam, coloratamque falso religionis pigmento, nemo non dixerit, atque improbarit ; » non desunt tamen, qui hæc quoque infanda ac toti Ecclesiæ detestata, nobis objiciant. Nempe, inquiunt, extant et apud Baronium et in conciliorum libris Compendii acta, quibus titulus : Exauctoratio Ludovici Pii episcoporum nomine publicata. Ex his autem patet Ludovicum Pium, anno 833, imposita publica pœnitentia, deposuisse cingulum militare, judicatumque ab episcopis, secundum canones id consequi, « ut post tantam talemque pœnitentiam, nemo ultra ad militiam sæcularem redeat, » quod idem profecto erat, ac regno exclusisse : idque adeo fas esse episcopis judicabant, ut etiam Ludovicus ab ea sententia eorum auctoritate absolvi se vellet. Scribit enim coævus auctor vitæ Ludovici : « Imperator episcopali ministerio voluit reconciliari, et per manus episcoporum armis accingi consensit. » Quin etiam Baronius Gregorii IV Papæ auctoritate restitutum eum fuisse, ex Paulo Æmilio rerum francicarum scriptore, et Mariano Scoto antiquiore annalista, probare nititur.

Nos autem, etsi ea, quæ à rege imbecilli et per proditionem deposito, atque à seditiosis episcopis, inaudito exemplo, sunt gestæ, ut nulla et irrita contemni potuerunt ; tamen, veritatis amore ducti, rem ipsam expendimus, proferimus acta causamque nostram adjuvari iis, paucis demonstramus.

Et primum quidem, quoniam vidimus hujus temporis episcopos eo maxime nixos fuisse, quod imposita publica pœnitentia, atque abjecto cingulo militari, non liceat ultra ad militiam sæcularem redire, id qualecumque sit, nihil ad reges pertinere facile demonstramus, eorum quoque auctoritate qui talia gesserunt.

Certe constat paulo antea, anno scilicet 822, eumdem Ludovicum Pium ab iisdem episcopis gallicanis, in Attiniacensi conventu pœnitentiam publicam suscepisse. Quo quidem in conventu, auctor vitæ Ludovici, à Baronio relatus, etiam supra memoratus, hæc gesta narrat : « Anno 822, Ludovici nono, dominus Imperator, primo quidem fratribus reconciliari studuit, quos invitos attonderi fecerat, deinde omnibus quibus aliquid læsuræ intulisse videbatur. Post hæc autem palam se errasse confessus, et imitatus Theodosii Imperatoris exemplum, pœnitentiam spontaneam suscepit, tam de his, quam de iis quæ in Bernardum nepotem (Caroli Magni) fecerat. » Hunc autem excæcatum neci tradiderat.

An ergo in eo conventu, ubi omnia pacate atque ordine gerebantur, de tollendo per militiæ omittendæ speciem imperio quidquam episcopi cogitarunt, audiamus quid hujus temporis auctor scripserit ? « dcccxxii, Ludovicus Imperator sacerdotum usus consilio, de omnibus quæ publice perperam gessit, publicam pœnitentiam egit, et post hæc cuncta, quæ in regno suo corrigenda invenire potuit, corrigere atque emendare curavit, » Non ergo regno amovendos per pœnitentiam publicam, sed ad regnum bene administrandum animandus esse putabatur.

Idem scribit Agobardus Lugdunensis : « Sacer et religiosus Dominus noster Imperator, evocato conventu in Attiniaco, agebat strenue, providens de omnibus utilitatibus commissorum sibi populorum. »

Hic ille est Agobardus, qui anno postea 833, vix undecim elapsis annis, in Compendiensi conventu, libello edito, gloriatur se accessisse ad eorum episcoporum partes, qui pœnitentia publica imposita, spem omnem reditus ad militare cingulum Ludovico ademere : quæ Attiniaci iisdem episcopis, cum de iisdem pene criminibus ageretur, ne quidem in mentem inciderant.

Quam autem impie et præter fas omnia Compendii gererentur, vel ex eo liquet, quod non piguit episcopos adscribere inter scelera, pro quibus Ludovicus pœnitentiæ addictus est, etiam illa maxime, quæ Attiniaci jam expiata erant ; cum à Deo præscriptum sit, et sacris canonibus toties inculcatum, non bis vindicabis in idipsum : quod etiam ejus ævi scriptores seditiosis episcopis merito exprobrabant.

Hæc primo loco notamus : secundo loco dicimus, quæ Compendii acta sunt, acta esse in Ludovicum jam privatum, jam depositum, atque omnino ad quæstionem nostram non pertinere.

Id vero testantur ipsa acta Compendii, ipsaque horum actorum inscriptio, quam apud Baronium, et in Conciliorum quoque voluminibus legimus : qua inscriptione constat hæc omnino gesta esse contra Ludovicum, postquam regno privatus est .

Acta ipsa sic habent : « Nos episcopi, sub imperio Domini et gloriosissimi Lotharii Imperatoris constituti, anno Incarnationis Domini Jesu Christi dcccxxxiii, ejusdem principis i. » Ergo Lotharium pro imperatore habebant, non jam Ludovicum : cui, aiunt, etiam acta hæc, post subtractam potestatem, et, potestate privato, id unum superesse, ne animam perderet. Eumque ideo appellant, non jam imperatorem, sed venerabilem virum. Agobardus quoque in libello suo aperte declarat acta hæc esse, « præsidente serenissimo et gloriosissimo Lothario imperatore, adversus ignaviam Domini Ludovici venerandi quondam imperatoris. » In hoc ergo conventu Lotharium pro imperatore, Ludovicum pro privato habebant.

Itaque Ludovicus non coronam, non purpuram, non alia quævis ornamenta regalia deposuisse fertur : sed ut miles duntaxat cingulum et gladium, referente Thegano, actis attestantibus, omnibus fatentibus.

Quando autem, et quomodo depositus fuerit Annales produnt : nulla scilicet vel in speciem forma legitima, quæ in tanto facinore nulla esse potuisset ; sed per vim et scelus apertum ; factione filiorum ejus, Lotharii præsertim, qui regiam sibi potestatem vindicarat, defectione militum, ducum proditione, consensione procerum, quibus episcopi, primi scilicet inter proceres, assentiebantur, Ebbone Rhemensi sceleris hortatore : qui quidem episcopi postquam hæc cum cæteris egissent proceribus, nempe id sibi ut sacerdotibus reservabant, ut imponerent privato eam pœnitentiam, qua reditum ad militiam intercludere niterentur.

Cæterum inter omnes constat, neque à Lothario et proceribus jure potuisse deponi Ludovicum, neque ullo item jure prohiberi potuisse ab episcopis, quominus ad regnum revocaretur, revocatusque consueto regendæ militiæ munere fungeretur ; atque omnino hæc omnia nulla, irrita, absurda, impiis conatibus esse gesta, magno bonorum omnium luctu. Quare summo omnium applausu Theganus chorepiscopus, vir optimus atque sanctissimus, ejus ævi scriptor, in Ebbonem sic invectus est : « Crudelis, cur non intellexisti præcepta Domini ? Non est servus super dominum suum ; quamobrem contempsisti præcepta apostolica : Omnibus potestatibus superioribus subditi estote : non est potestas nisi à Deo, et iterum alias dicit : Deum timete ; regem honorificate. Tu vero nec Deum timuisti, nec regem honorasti. » Satis ergo intelligebant, quam inviolata esset, et ab omni alia potestate immunis, divino etiam jure, potestas regia. Quare nec fraus illa scelusve diu valuit, sed statim ad officium Franci rediere. Ebbo depositus ; acti in exilium reliqui : Lotharius omnium fuit execrationi : campus ille, in quo Ludovicus desertus fuerat, Campus mendacii dictus, ad tantæ proditionis infamiam sempiternam : totaque ea res inter exempla pessima, divinâque ultione reprobata, ab ævo sequente ac secutis Conciliis relata est. Quod ergo Ludovicus, ut auctor vitæ prodit, per episcoporum manus armis accingi consensit ; factum id, ut et ipsi dissolverent quod male fecerant, datumque est id timori imbecillis principis ; non quod vim haberent ullam, quæ per metum, errorem ac proditionem acta, ne in privatum quidem valuissent : resque tanta omnium, non modo consensione, verum etiam exultatione contecta est, nihil ut sit vanius, quam recurrere Romam, ac Ludovici restitutionem Gregorii IV auctoritati cum Baronio tribuere. Certe ejus ævi auctores in ea restitutione, ne Gregorium quidem nominant. Marianus Scotus, à Baronio laudatus, primum post trecentos scripsit annos : tum ne id quidem dixit quod Baronius memorat : imo vero hæc habet, anno 835 : « Pipinus et Ludovicus patrem suum restituerunt in regnum, » nulla Gregorii mentione facta. Paulum Æmilium nostri ævi scriptorem à Baronio allegatum nihil moramur ; totaque hæc historia certo argumento est, quantum episcopi etiam perduelles ab eo abessent, ut per episcopale ministerium deponi posse principem cogitarent.

Chapter 79 of 396