Caput XI. Octavi sæculi exempla : iconoclastœ imperatores : ac primum Leo Isaurus : de eo Bellarmini argumentum ex Baronio solvitur : quæ hic sint demonstranda proponuntur
Octavi sæculi exempla : iconoclastœ imperatores : ac primum Leo Isaurus : de eo Bellarmini argumentum ex Baronio solvitur : quæ hic sint demonstranda proponuntur.
Octavo sæculo, Leo Isaurus Imperator sanctas imagines confringebat, atque omni crudelitate depopulabatur Ecclesiam : Pontifici quoque Gregorio II dira minabatur : postremo sicarios summittebat. Ipse Gregorius in concilio Romano insanæ hæresi anathema dixit ; Quo tempore inclaruisse maxime indirectam potestatem volunt. Sic enim objicit Bellarminus : « Gregorius II Leoni imperatori iconomacho à se excommunicato prohibuit vectigalia solvi ab Italis, ac proinde mulctavit eum parte imperii. » Cedrenum et Zonaram, historicos Græcos refert, qui hoc narrant, neque reprehendunt.
Sic quidem, si adversariis credimus, imperatores vel toto imperio, vel parte imperii mulctantur, utcumque Pontifici collibitum est : neque cogitant quam mutila respublica futura sit, si regnantibus ac bella gesturis tributa tollantur. Quod quidem nihil est aliud quam imperii potestatem velle illis relinquere, succidere interim nervos, et mancum imperium hostibus objicere. Cur autem non ut tributa, ita vel arma, vel judicia detrahant, atque ad sua arbitria de imperiis ludant ? Sed hæc alii amplificent : mihi significasse sufficiat, quanta ignorantia sive despicientia publicæ potestatis hæc tractent.
Jam Bellarmini argumentum, ex Græcorum historicorum auctoritate repetitum, solvet Baronius. Et certum quidem est Leonem Isaurum depositis fractisque, tanquam falsorum numinum idola essent, Christi Salvatoris ac Sanctorum imaginibus, tota quidem Ecclesia, sed toto maxime Occidente exosum fuisse : per eam occasionem Italos rebellasse, tributa negasse, idque et alia per seditiones facta, sancto pontifici ab imperatore imputata fuisse. Quod autem historici græci in eam de Gregorio II opinionem inducti fuerint, hos Baronius falsi convincit his verbis : « Hæc Theophanes,... Zonaras,... et reliqui Græcorum historici ; sed rerum latinarum ignari, ut quæ sumus dicturi manifeste docebunt. In odium enim atque invidiam Romanæ Ecclesiæ, jacturam factam Occidentalis imperii in Romanum Pontificem Græci schismatici retorquere soliti sunt, ad commovendos, tum imperatorum, tum aliorum animos in Romanam Ecclesiam. »
At idem Baronius, qui de græcis historicis, ad annum 726 hæc scribit, idem ille, ad annum 730, iis maxime auctoribus probare nititur, Leonem Isaurum à Gregorio II Papa non modo anathemate percussum, sed etiam toto Occidentali imperio, auctoritate apostolica fuisse privatum : cum græci historici de imperio nihil aliud dixerint, quam Gregorium ab obedientia descivisse, ab eoque, Italos et Occidentem totum ad defectionem esse pertractes.
Nos autem, quod illi Gregorio II Papæ defectionem imputant Italiæ, id vel odio confictum, vel Leoni Isauro hæc ad Gregorium maligne referenti temere creditum demonstrabimus : neque modo Gregorium II, sed ejus successores ad extremum usque in fide atque obedientia romani imperii permansisse, certis monumentis, ipsaque rerum serie, ac Baronio demum fatente firmabimus ; nihil ut sit vanius, quam illud de Gregorii defectione, vel ut Baronius interpretatur, de Leonis lsauri depositione figmentum. Sed quo res clarius elucescat, ante omnia græcorum historicorum verba referamus
Chapter 69 of 396