Skip to the text

Caput XXVII. Eodem sæculo decimo, Robertus Francorum rex excommunicatus, nulla depositionis mentione

Eodem sæculo decimo, Robertus Francorum rex excommunicatus, nulla depositionis mentione.

Roberti Francorum regis historiam Baronius ex coaevis auctoribus sic refert. Anno 998, Robertus incestum conjugium cum Berthâ sibi affinitate conjuncta fecerat, cui conjugio cum episcopi faverent, à Gregorio V merito reprehensi sunt. Id scribit sanctus Pontifex Leo IX ad Henricum Roberti filium, Ivone Carnotensi referente. Ea reprehensione commoti, « omnes fere Galliarum episcopi virum et uxorem communi simul sententia excommunicavere. » Petrus Damiani cardinalis, vir doctissimus atque sanctissimus, hæc scripsit. Scriptum item in Historiæ Aquitanicæ fragmentis, ex Pithœi collectione editis (alii Historiæ Francorum fragmenta vocant ) quod agnoscens (illicitum nempe Roberti conjugium) Papa Gregorius totam Franciam anathemate percussit. His subdit nota illa de Berthæ monstroso partu ; quibus Robertus ad se reversus, ac deinde cum toto regno anathemate est absolutus. Sub tam tremendo anathemate, per omnes episcopos, atque ipsum postea Romanum Pontificem pronuntiato, nemo scripsit, nemo intellexit detractum aut detrahendum Roberto imperium ; neque in republica quidquam immutatum fuit. Quod Petrus Damiani refert, « à regis societate recessisse universos, et tantum duos servulos ad necessarii victus officium » remansisse, vel inflatum est ab iis qui pio viro hanc historiam enarrarunt, vel ita temperandum, ut neque intermissa sint à publicis regni administris necessaria officia, sine quibus regna, ne modico quidem tempore stare possunt. Cæterum si publica officia vel tantillum cessassent, tali interregno, ac necessario secuta rerum confusione, omnes historiæ personarent.

Chapter 85 of 396