Skip to the text

Caput XIII. Gregorium II nihil in imperatorem hæreticam movisse, imo ea occasione aliquid molientibus obstitisse, ex ejus gestis, epistolis, doctrina demonstratur

Gregorium II nihil in imperatorem hæreticam movisse, imo ea occasione aliquid molientibus obstitisse, ex ejus gestis, epistolis, doctrina demonstratur.

Id primum ex ipso Gregorio II comprobamus. Cum enim imperator, nono seu decimo imperii anno Constantinopoli Salvatoris imaginem dejecisset, edicto imagines proscripsisset, multos impiis conatibus obsistentes omni crudelitate necasset ; Luitprandus, Longobardorum Rex, Ravennam vicinasque regiones per eam occasionem invasit : « Imperatorem scilicet detestatus, et indignum ratus, ut catholicis imperaret, qui bellum eo modo in Christum indixisset. » Hæc quidem Luitprandus, teste Baronio. At Gregorius II falsæ pietati obstitit, deditque ad Ursum ducem Venetiarum Iitteras, in quibus eum ad imperii defensionem adhortatur his verbis : « Ut ad pristinum statum sanctæ reipublicæ, in imperiali servitio dominorum nostrorum Leonis et Constantini, magnorum imperatorum, ipsa revocetur Ravennatum civitas, ut zelo sancteque fidei amore in statu reipublicæ et imperiali servitio, firmi persistere, Domino cooperante, valeamus. » Sic apostolicæ doctrinæ, priscæque traditionis memor, zelo et amore sanctæ fidei, non ulla alia necessitate sanctus Pontifex in imperatoris etiam hæretici ac persecutoris obedientia permanebat, ac Luitprandi zelum præposterum cohibebat, veramque pietatem ac mores antiquos, fideli in talem principem obsequio tuebatur.

Quam autem id certa firmaque ratione faceret, docent epistolæ duæ, quas ad Leonem à sancto Pontifice scriptas, idem Baronius græce et latine primus edidit, memoratque datas ad annum 726, « cum ad eum Leo spirans minarum et cædis scripsisset. »

In iis autem epistolis, id primum occurrit, quod tantæ impietatis atque hæresis anathemate damnatæ auctorem, ipsique Pontifici diras ac sacrilegas intentantem minas, nihilo secius imperatorem appellat, et caput christianorum . Neque apostolicæ potestatis oblitus hæc loquitur ; nam pœnam commemorat, quam irrogare possit ; « ut qui, inquit, facultatem et potestatem atque auctoritatem à sancto Petro Principe apostolorum habeamus. » Interim quantum abesset ab eo ut crederet pœna à se irroganda posse imminui imperatoriam potestatem, hæc epistolæ verba demonstrant : « Scis, Imperator, sanctæ Ecclesiæ dogmata non imperatorum esse, sed Pontificum, qui tuto assolent dogmata tradere. Idcirco Ecclesiis præpositi sunt Pontifices à reipublicæ negotiis abstinentes : et imperatores ergo similiter ab ecclesiasticis abstineant, et quæ sibi commissa sunt capessant. » Nihil ergo erat imperatorium impediturus officium. Quin potius sanctorum antecessorum more, sibi eamdem quam imperatori legem dicit ; ut nec ille de rebus ecclesiasticis, uti fecerat, nec de temporalibus Pontifex ipse decernat. At quomodo id diceret, cui id incumberet officii, ut cum res Ecclesiæ postularent transferret imperia, summamque rempublicam capesseret ?

Dices : Nondum advenerat tempus, quo eam potestatem exerceret, priùsque tentanda erant remedia lenia, quam ad extrema decurreret. At si charitas ac prudentia christiana prohibebant, ne totam potestatem exereret ; non illæ prohibebant quominus ostensa ea saltem, superbum principem à nefariis consiliis deterreret. Nam imperator hæc erat comminatus, ipso Papa referente : « Romam mittam et imaginem sancti Petri confringam, sed et Gregorium illinc Pontificem vinctum adduci curabo, sicut Martinum adduci Constantius jussit. » Impius imperator hæreticorum etiam Principum, qui sanctos Pontifices persecuti erant, sequenda sibi exempla proponit. Videamus quid Gregorius talia meditanti, atque imperatoriam jactanti potentiam reponendum putet. An eam in sua potestate esse, pontificio scilicet arbitrio, detrahendam ? Ne id quidem cogitat. Sed hac una defensione utitur : optare se martyrio consummari, exemplo Martini, quem omnes colunt. Adeo aberat ab eo, ut defectiones, arma viresque viribus oppositas, aut depositiones animo agitaret.

Chapter 71 of 396