Skip to the text

Caput XIX. Zacharias in obsequio perstitit : Stephanus II, pro imperio conatus omnia, nonnisi necessitate ad Francos refugit : ad eos translatum imperium sub Leone III, cum græc…

Zacharias in obsequio perstitit : Stephanus II, pro imperio conatus omnia, nonnisi necessitate ad Francos refugit : ad eos translatum imperium sub Leone III, cum græci imperatores ad fidem catholicam rediissent.

Gregorius quidem III, has inter angustias, paulo post est mortuus. At sanctus Zacharias Pontifex ei successor datus, statim atque respiravit, totum eo se convertit, ut Exarchatum Ravennatem imperio conservaret. Refert Baronius ex Anastasio, ad annum 743, ubi etiam id notat : « Es his vide quam injustæ sint querelæ Orientalium de Romano Pontifice, quod exuerit occidentali imperio orientales imperatores. » Non ergo, quod Baronius paulo ante volebat, à fide et obedientia romani imperii, aut Pontifices recesserant, aut ipsi Italos repellebant.

Quin ipse Imperator Constantinus Copronymus, Leonis Isauri filius, ac paternæ impietatis hæres, sancto Pontifici reipublicæ bene gestæ dedit testimonium, atque ejus rei gratia, prædium quoddam concessit Romanæ Ecclesiæ : « Hac saltem ex parte, inquit Baronius, ei placere desiderans qui ob hæresim omnino sciret se illi displicere : » neque cessavit unquam pro imperatore habere Copronymum, quem eo minus agnoscere debuisset, quod Leonis depositi, si quid Baronio credimus, filius, ipse patrem impietate et crudelitate superaret.

Stephanus vero II, recurrit quidem ille ad Pipinum Francorum Regem, sed postquam « cerneret ab imperiali potentia nullum esse subveniendi auxilium : » ita Baronius post Anastasium.

Quin ipse Pontifex, de rebus imperii in Italia tuendis, ad impium et persecutorem Constantinum Copronymum legatos misit, rediitque cum ejus legatis Joannes « imperialis Silentiarius, deferens jussionem imperialem, in qua inerat insertum : ad Regem Longobardorum (Aistulphum) eumdem sanctissimum Papam esse properaturum, ob recipiendam Ravennatium urbem, et civitates ei pertinentes. » Hæc Anastasius, qui jussioni Stephanum paruisse memorat. Neque refugit legationem ab imperatore hæretico impositam sanctissimus Pontifex, quod reipublicae causa, pium id sanctumque duceret. Sed quid impetraret à superbis hostibus, inermis imbecillisque imperatoris nullo exercituum robore suffulta legatio ? Vix à Longobardorum manibus Francorum auctoritate Stephanus se proripuit ; ac tum adversus eos ad Pipinum confugit, cum omnia alioquin desperata essent.

Neque vero peccare se putabat in Romanum Imperatorem, si Romam, bello sine viribus suscepto, perituram, salvam esse mallet sub Francorum tutela, quam eversam ac perditam frustraque renitentem, in Longobardorum tamen manus devenire ; neque tantum imperio perire, sed etiam è medio tolli, pari Ecclesiæ ac reipublicæ discrimine.

Neque interea sanctus Pontifex à romano Imperatore penitus recedebat : sed utcumque poterat, sustentabat imperii dignitatem, Constantinumque Copronymum pro imperatore legitimo agnoscebat : cum etiam à Franciâ reversus, pactoque cum Francis fœdere, hanc privilegio Fulradi ac sancti Dionysii adponeret temporis notam : « iv Kalendas Martii, imperante Domino piissimo Constantino à Deo coronato, magno imperatore, anno xxxviii. » Nullum omisit titulum, qui ad imperatoriam honorilicentiam pertineret, demonstravitque se ad nullius extranei principis tutelam confugiturum fuisse, si romano imperatori aliquid virium superesset.

Sic agebant cum impio Copronymo paternæ hæresis sævissimo atque obstinatissimo defensore ; ad hæc etiam auctore insanæ synodi, quæ se septimam appellabat. En ut hæreticos regnare non sinerent.

Post Stephanum II, Romani Pontifices Francis quidem addicti erant, quibus defensoribus necessario uterentur. Cæterum, exemplo Stephani, Constantinum et Leonem ejus filium, pro hereditariis Augustis habuere. Ac Paulus I, teste Anastasio, « suos missos cum apostolicis obsecratoriis, atque admonitoriis litteris, præfatis Constantino (Copronymo), Leoni (item Copronymo, à parente Constantino in imperii societatem assumpto) Augustis direxit pro restituendis imaginibus ; » ut in Paulo I refert Anastasius.

Hoc jure hæreditario Constantinus Leonis Copronymi filius, sub Irenes matris tutela imperavit. Hi Nicænam synodum II convocarunt, et antecessorum hæresim à sancta synodo condemnatam, penitus abjecerunt. Ad eam vero synodum vocatus ab imperatoribus Adrianus Papa legatos misit cum litteris sic inscriptis : « Dominis piissimis et serenissimis imperatoribus ac triumphatoribus... Constantino et Irenæ Augustis. » Quibus proinde Constantinum agnoscit pro hærede legitimo legitimorum imperatorum. Acta sunt hæc anno 785.

Sub his Augustis, ac postea sub eodem Constantino solo, fides catholica floruit. Eo mortuo, cum jam Leo III pontificatum gereret, devenit imperium ad Irenem solam ; neque ita multo post Carolus Magnus Romæ Augustus est appellatus, anno 800.

Ex hac rerum serie satis intelligitur male à Baronio, male à cæteris dictum, imperatores à Pontificibus propter hæresim fuisse depositos, translatumque ea de causa ad Francos imperium : cum contra pateat, etiam dum hæretici fuere, haud minus pro imperatoribus in Italia quoque, et Romæ, et à Pontificibus fuisse habitos ; ac translatum denique ad Francos imperium, cum abjecta hæresi, Irene catholica mulier imperaret.

Patet etiam Pontifices primum confugisse ad Francos, non propter hæresim imperatorum, sed necessitate per Longobardos facta, rebus scilicet desperatis, nullaque alia præsidii spe : quo factum est, ut etiam imperante Constantino Irenes filio, catholico principe, sub Francorum tutela necessario remanerent.

Chapter 77 of 396