Caput XXIII. Adrianus II Carolum Calvum à Lotharii mortui regno deterret excommunicatione ; quam grave Francis visum fuerit terrenis rebus immiscuisse se Pontificem, nihil de de…
Adrianus II Carolum Calvum à Lotharii mortui regno deterret excommunicatione ; quam grave Francis visum fuerit terrenis rebus immiscuisse se Pontificem, nihil de depositione cogitantem : Hincmari locus,
Posteaquam Lotharius per apertam Dei vindictam extincto est, Adrianus II Carolum Calvum ejus patruum, ab ejus regno invadendo gravibus deterret minis : captum jam et occupatum regnum, Ludovico imperatori Lotharii fratri reddendum, eadem interminatione præcipit ; neque tamen aliud quidquam præter excommunicationem, et beati Petri Romanam Ecclesiam protegentis iram intentat : « Si quis contra fecerit, excommunicationis nexibus, vinculis anathematis obligatum, in gehenna cum diabolo deportandum » declarat. De regni privatione, quod nihil ad suam potestatem pertineret, gravissimus licet et minacissimus Pontifex, ne verbum quidem facit.
Attamen illa etiam excommunicatio, quod temporalis regni gratia lata erat, Francis gravis visa est. Scribit enim Hincmarus ad ipsum Pontificem respondisse ipsos non defuisse regi justas causas, cur regnum Lotharii occuparet, ab ejus regni proceribus invitatus ; ac Ludovico quidem tacite exprobrabant, quod ad regnum obtinendum Papæ excommunicationes adhiberet. Dicebant autem episcopis, qui pontificia mandata attulissent : « Petite Domnum apostolicum, ut quia rex et episcopus simul esse non potest, et sui antecessores ecclesiasticum ordinem, quod suum est, et non rempublicam, quod regum est, disposuerunt, non præcipiat nobis habere regem, qui nos in longinquis partibus adjuvare non possit, contra subitaneos et frequentes, paganorum impetus ; et nos Francos non jubeat servire, quia istud jugum sui antecessores nostris antecessoribus non imposuerunt, et nos illud portare non possumus, qui scriptum esse in sacris libris audimus, ut pro libertate et hæreditate nostra usque ad mortem certare debeamus. » Addebant : « Non convenit uni episcopo dicere, ut christianum, qui non est incorrigibilis, non propter propria crimina, sed pro terreno regno alicui tollendo vel acquirendo, nomine christianitatis debeat privare, et eum cum diabolo collocare. » Denique : « Si Domnus apostolicus vult pacem quærere, sic pacem quærat, ut rixam non moveat ; quia nos non concredemus ut aliter ad regnum Dei pervenire non possimus, si illum, quem ipse commendat, regem non habuerimus. »
Hincmarus hæc, Francorum procerum nomine sic explicat ; ut à se collegisque probata satis aperte significet. Quæ responderit jubenti Pontifici, ut à regis excommunicati alloquio, præsentia, salutatione abstineret, quamque hæc omnia evanuerint, supra exposuimus. Hæc docent, si quis tum regna decretis bullisque pontificiis dari aut adimi contendisset, quam Galli exhorruissent, qui adeo exarserunt cum ne quidem talia Romani Pontifices cogitarent.
Chapter 81 of 396