Skip to the text

Caput XVII. Cur Græci illud de tributis Gregorio II objecerint ? Id utcumque se habete an nostræ sententiæ noceat ?

Cur Græci illud de tributis Gregorio II objecerint ? Id utcumque se habete an nostræ sententiæ noceat ?

Hæc lectis visisque Ecclesiæ Romanæ actis docet Anastasius, pontificiæ historiæ scriptor vernaculus, cui potius quam Græcis longe positis, nec pari diligentia ac fide ista tractantibus, credimus.

Ac profecto manifestæ indiligentiæ, ne dicam invidentiae, est, quod Græci Gregorii II in Romanum imperium merita prætermittant ; defectiones autem Pontifici de republica Lene meritissimo, ac prohibita tributa et pacta cum Francis foedera ; denique ea omnia quæ in Ecclesiam Romanam apud Orientales invidiosa erant, tantum commemorent.

At enim, inquiunt, in Anastasii ecclesiastica Historia, eadem quæ apud Theophanem de Gregorii defectione prohibitisque tributis legimus. Certe, Namque Anastasii Ecclesiastica Historia, nihil aliud est, quam Theophanis de verbo ad verbum interpretatio. Quærere autem nos oportet, non quæ fidus interpres verterit, sed quæ ex scriniis Ecclesiæ Romanae auctor ipse scripserit.

Idem de Landulfo dicimus, qui in Miscellæ Historiæ centonem à se continuatum, Theophanis Historiam totam, ex Anastasii versione transtulit. Quare hæc omnia nihil aliud quam Theophanem sonant, quem cæteri Græci secuti, defectionem ac tributa prohibita exprobrarint.

Neque Theophanes hæc ipse confinxerit. Hæc enim omnia Leo Imperator sancto Pontifici imputabat, eodem animo, quo, teste Theophane, sanctum Germanum Constantinopolitanum « observans, atque submittens quosdam sermones, satagebat sicubi inveniret eum contra imperium suum agentem ; quatenus hunc ut conjuratorem, non ut confessorem à throno deponeret. »

Neque movere nos debet id quod ipse scripsit Anastasius in Gregorio II : « Paulus Exarchus, imperatoris jussione, eumdem Pontificem conabatur interficere, eo quod censum in provincia ponere præpediebat. » Quis namque non videat ab Anastasio referri, non quid egent Gregorius, sed quid infando sceleri Paulus Ëxarchus, et ipse etiam imperator obtenderit : eodem plane animo, quo Judæi de Christo ipso hæc jactabant ; « Hunc invenimus prohibentem tributa dare Cæsari, » ut mirum non sit servum ac vicarium, eadem qua Dominum calumnia fuisse imperium. Neque vero Gregorii rebus gestis, et tantæ modestiæ ac magnanimitati congruit, litigasse de vectigalibus, cum in reliquis omnibus ad finem usque vitæ romano imperio tam impense studuerit ; aut eum obsecutum dicenti Apostolo : Cui honorem, honorem ; obitum vero esse quæ his cohærent : *Cui vectigal, vectigal.

Quod autem commemorant Græci ; et ipse Baronius de fœdere cum Francis inito, id quidem ad Gregorii III ejusque successoris tempora pertinere liquido ostendemus.

Ac si de tributis instant, quid tandem consequentur ? Aliud quippe est abrogare imperium, aliud per aliquod tempus tributa denegare. Certe enim poterant tot in gravibus Italiæ ac civitatis romanæ incommodis, ac Longobardorum incursihus, honestæ et verisimiles ostendi causæ, cur tributa interim negarentur, integra in reliquis imperii majestate : tantoque esset certius Gregorium II nihil de defectione esse conatum, quod Anastasius de negatis tribulis loquens, de depositione ac defectione tacuerit. Denique si tanti interesse putant Gregorium II aliqua saltem ex parte fuisse perduellem, nihil aliud ab invitis extorquebunt, quam ut respondeamus : nos scilicet ejus doctrina nixos, hæc exempla improbare, et Domini jussu sequi quæ docuerit ac dixerit, non quæ gesserit ; atque omnino adhærescere dicenti, apostolico ordine, nullum sibi esse jus in publica munera, potestatem nullam. Cæterum quantumcumque facilis solutio est, veritatis tamen amore ducti, sancti Pontificis tuemur innocentiam, prætendimusque eum, sua ipsius dogmata veneratum, ab imperio romano nunquam recessisse : quod etiam secutorum Pontificum obsequiis ac fide clarius demonstratur.

Chapter 75 of 396