Caput VIII. Sexti ac septimi sæculi exempla : sancti Gregorii Magni ad Mauricium Epistola memorabitis : in eam Baronii nota : quædam de Pontificum subjectione erga Principes
Sexti ac septimi sæculi exempla : sancti Gregorii Magni ad Mauricium Epistola memorabitis : in eam Baronii nota : quædam de Pontificum subjectione erga Principes.
Sexto vero sæculo, vel ineunte septimo, eodem spiritu ductus sanctus Gregorius Magnus imperatori Mauricio, cum aliquam legem, quæ sancto Papæ parum æqua et pia videbatur, ab eo publicandam pro more transmitteret, hæc rescripsit : « Ego quidem iussioni subjectus, eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci ; et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordat, ecce per suggestionis meæ paginam serenissimis dominis nuntiavi. » Non sibi tribuit indirectæ potestatis nomine, ut legem abroget, animarum utilitati parum congruam, quippe quæ conversos milites à monasteriis abstraheret : sed cum intelligeret imperatorem, licet haud satis recte, suo tamen jure usum, monebat, flebat, orabat, parebat interim, ac legem ad alios jussus transmittebat : prævaricator procul dubio futurus, si quam edito decreto pro pontificia potestate solvere potuisset, ad alios quoque habendam observandam que transmitteret.
Notat Baronius initio hujus epistolæ à Gregorio dictum : « Neque ut episcopus, neque ut servus jure reipublicæ, sed jure privato loquor ; » tanquam indignum Pontifice esset ut se regi subjiceret : quo nihil est alienius à Gregorii mente. Nempe putaverat pacatius audiri se, si familiaritatis jure potius quam episcopali ex officio loqueretur. An propterea credimus eum episcopali jure, juri imperatorio non fuisse subjectum ? Ergo, nec ut servus reipublicæ, atque in publicanda lege publico officio functus, suberat imperatori. Quis hoc dixerit ? An vero cum addit Gregorius : « Potestas super omnes homines dominorum meorum Pietati cœlitùs data est, » sacerdotes exceptos volebat ? Quid quod aperte profitetur sacerdotes imperatoribus esse subjectos ? Deum enim inducit Mauricio hæc dicentem : « Ego sacerdotes meos tuæ manui commisi ; » et alia Epistola de eodem negotio agens : « Valde mihi durum videtur ut ab ejus servitio milites suos prohibeat, qui ei et omnia tribuit, et dominari eum, non solum militibus, sed etiam sacerdotibus concessit. » Nempe ait Baronïus : suberat Mauricio Ecclesiam persequenti, ut Neroni et Diocletiano. Id enim comprobat ex Gregorii Commentario in Psalmos pœnitentiales. Quid nostra ? Cum Neroni paruisse christianos, et quidem ex animo, et propter conscientiam, et Dei ordinatione, Scripturæ prodant. Neque hæc dicentes sacerdotium regno cum novatoribus, quod Baronius quæritur, sed sacerdotes regibus ; in iis quidem quæ ad regium officium pertinent, auctore Gregorio, subdimus.
Chapter 66 of 396