Skip to the text

Caput V. Sancti Ambrosii cum Theodosio gesta : an Ambrosius aliquid temporalis potestatis attigerit, ut Bellarmino visum ; an vel de eo cogitaverit ? Aliud Ambrosii erga eumdem …

Sancti Ambrosii cum Theodosio gesta : an Ambrosius aliquid temporalis potestatis attigerit, ut Bellarmino visum ; an vel de eo cogitaverit ? Aliud Ambrosii erga eumdem Theodosium post incensam synagogam.

Jam de Theodosio Magno dicere nos oportet, quod in eum Ecclesia suam potestatem exeruit, et illud exemplum Gregorius VII iterum atque iterum in medium attulit. « Beatus, inquit, Ambrosius, scilicet sanctus, non tamen universalis Ecclesiæ Episcopus, pro culpa, quæ ab aliis sacerdotibus non adeo gravis videbatur, Theodosium Magnum imperatorem excommunicans ab ecclesia exclusit. » Ab ecclesia certe, non à regno. Sed hæc amat miscere Gregorius, tanquam unum ex alio consequatur.

Bellarminus vero intellexit, Theodosio ne quidem intentatas depositionis minas ; adeoque tali exemplo gravari se potius quam juvari, nisi aliquid adderetur. Hæc autem addidit : primum excommunicatum ab Ambrosio fuisse Theodosium, « propter cædem, quam Thessalonicæ à militibus fieri imperaverat : » tum ei præceptum ab eodem Ambrosio, « ut legem ferret, ne sententiæ latæ de cæde vel bonorum publicatione ratæ essent, nisi post triginta dies. » Quæ postquam ex Theodoreto Bellarminus retulit, jam infert : « Atqui non potuit Ambrosius excommunicare imperatorem, nisi prius causam cognovisset et dijudicasset, licet criminalis esset et ad forum externum pertineret : non potuit autem cognoscere, nisi etiam in foro externo judex Theodosii fuisset. » De lege autem sic ait : « Cogere imperatorem ad legem ferendam,... manifeste ostendit posse episcopum interdum potestate temporali uti ;... et si episcopus quilibet id potest, quanto magis Princeps episcoporum ? » Hæc igitur objiciunt. Nos autem factum recensemus ex ipso Ambrosio, et ex Theodoreto, quem Bellarminus laudavit.

Refert igitur Theodoretus, seditione Thessalonicæ facta, quosdam è magistratibus saxis obrutos ; iratum imperatorem misisse milites, qui, nullo habito judicio de reis, promiscua cæde uterentur : septem millia virorum interfectos esse, nullo insontium noxiorumque discrimine. Hæc illa culpa est, quam dicit Gregorius VII « aliis sacerdotibus non adeo gravem fuisse visam. » Cur autem culpam extenuat, nisi ut in gravioribus culpis majora audenda significet ? Non ita Theodoretus, qui Theodosium « imperatorem ut tyrannum, ira pro lege habita, » hæc fecisse memorat. Ambrosius vero ad ipsum Theodosium hæc scribit : « Factum est in urbe Thessalonicensium, quod nulla memoria habet, quod revocare non potui, ne fieret : imo quod ante atrocissimum fore dixi, cum toties rogarem, et quod ipse sero revocando, grave factum putasti. Hoc factum extenuare non poteram. Quando primum auditum est, propter adventum gallorum episcoporum, synodus convenerat : nemo non ingemuit, nullus mediocriter accepit (en culpa quæ aliis non ita gravis videretur). Non erat facti tui absolutio in Ambrosii communione : in me etiam amplius commissi exaggeraretur invidia, si nemo diceret, Dei nostri reconciliationem fore necessariam. » Gravis ergo causa, non Ambrosio tantum, sed cæteris episcopis visa erat, de qua, ipso tacente, cognituri essent. Videamus in tam atroci tamque tyrannico facto, quid Ambrosius fortissimus episcopus fecerit.

Et quidem judicia divina commemorat : Teodosium exemplo Davidis ad pœnitentiam hortatur ; nisi faciat, sacrorum eum extorrem futurum : « Noli peccato tuo aliud peccatum addere, ut usurpes quod usurpasse multis officit. » Et postea ; « Offerre non audeo sacrificium, si volueris assistere. » Postremo : « Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis facultatem. » Summum id in imperatorem, ut et in alios christianos.

Quid postea factum sit refert Theodoretus : nempe imperatori pro more Ecclesiam ingressuro occurrit Ambrosius : « Ingressum prohibuit : Quibus enim, inquit, oculis templum aspecturus es ? Quomodo sacrosanctum Domini corpus accepturus es ? Quomodo pretiosum sanguinem, tot hominum fuso sanguine ? » Non, ut Gregorius VII : Quomodo regnaturus es ? Efficiam equidem, ne quisquam tibi pareat. Tunc Ambrosius : « Accipe, inquit, vinculum, » quo sacris profecto, non quo regno arceare. At imperator « gemens in palatium reversus est, his verbis obtemperans : quippe qui probe nosset quæ sacerdotum, quæ imperatorum officia essent. » Sic defert Ambrosio, qui nihil regiæ majestati detraxerat, nihil nisi sacerdotale et ecclesiasticum attrectabat.

Ingemiscebat postea imperator, « quod, ecclesiæ aditu interdicto, clausæ essent cœli fores : memor enim sum, inquit, Dominicae vocis ; Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis. En quam intelligeret Ecclesiæ potestatem.

Hic Rufinus, nefandi consilii cædisque imperatori auctor, pollicetur suasuram se Ambrosio, ut « solvat vinculum : cui imperator : Non persuadebis, inquit ; novi æquitatem sententiæ illius. » Pergit tamen Rufinus ad Ambrosium ; « cùmque imperatorem brevi adfuturum esse diceret : Ego, inquit Ambrosius, tibi prædico ac praenuntio, me illum ab ingressu sacri vestibuli repulsurum : si Verò imperium in tyrannidem verterit, ego quoque libenti animo caedem excipiam, » En quousque imperatori etiam contumaci et sævituro fortissimus episcopus restiturus esset.

Accessit postea imperator, spe fallente, inflecti posse Ambrosium arbitratus. Illi procedenti cum allata ista essent : « Ibo, inquit, ut justas patiar contumelias. » Ratus Ambrosius ipsum vi in ecclesiam irrupturum, « hujusmodi adventum tyrannicum esse dixit, et Theodosium adversus Deum furere legesque illius calcare. » At imperator alia omnia sentiebat : « Non inquit, non sum violenter ingressurus ecclesiam ; sed à te peto, ut vinculis me absolvas... Cui Ambrosius : Quam igitur, inquit, pœnitentiam ostendisti ? At imperator : Tuum est medicamenta ostendere, mei autem officii oblata suscipere. » Tum præcepit Ambrosius legem indici eam, quam Bellarminus vult exemplum esse gestæ ab episcopo temporalis potestatis ; nempe ut per triginta dies latæ sententiæ penderent. « Hoc vero consilium cum audisset imperator, et utilissimum esse existimaret, legem scribi præcepit, subscriptione firmavit, relaxato vinculo » communionem accepit.

Jam nemo non videt quam vane et extra rem hic, in publico facto, adversus pœnitentem et ultro confitentem, inquisitiones et criminales causas, et forum externum Bellarminus obtrudat. Quæ tametsi omnia in causa ecclesiastica fateremur, quid hæc deinde ad rem ? Neque illud de lege pluris valet. Nam et mitigandæ iræ, per quam Theodosius lapsus erat, imprimis congruebat ; et ipse imperator, teste Theodoreto, utilem existimavit eam, sibi scilicet, et reipublicæ. At profecto, non negamus bonos principes æquo animo laturos, indici sibi ea in pœnitentiam, quæ reipublicæ, quæ frænandis cupiditatibus conferant, quæ ipsis etiam recta et utilia videantur. An ad id cogi depositionis metu, aut eodem illato metu, à malo deterreri possint, id vero quærimus. Ambrosium certe, aut Theodosium, aut eo ævo quemquam, ne id quidem cogitasse ; neque sanctum episcopum adversus principem, quamvis contumacem, ulterius fuisse processurum, quam ut sacris arceret, ac regia vi tentatus mortem pateretur, ipsa gesta à nobis relata clamant

Neque aliud inculcat idem Ambrosius, cum incensa à christianis synagoga Judæorum, jussit Theodosius synagogam ab ipso ædificavi episcopo. Hic Ambrosius : « Non vereris, inquit, imperator, ne acquiescat (episcopus) sententiæ tuæ ? Ne prævaricetur non times ? Non etiam vereris quod futurum est, ne verbis resistat Comiti tuo ? Necesse erit igitur ut aut prævaricatorem, aut martyrem facias. » Nempe, Ambrosio teste, prævaricator fidei foret episcopus, si jussis imperatoris cederet, ac synagogam reficeret : martyr, si repugnans vi regia cogeretur. Negat ergo episcopum parere debuisse ; adversus sævientem principem nulla arma repugnanti tradit, nisi martyrium. Hæc imperatorem monet Ambrosius in regia ; ne, inquit, si necesse esset, audires in Ecclesia. » Nempe increpasset : nempe sacrorum privationem inculcasset : sævienti martyria, non arma objecisset.

An forte respondebunt Romanum Pontificem, cui majora licerent, majora inolitarum fuisse, et graviores illaturum minas ? Absit hoc à theologia portentum, ut Romanus Pontifex alias habeat claves quam cæteri episcopi, alia injiciat vincula. Non ille diversi generis anathema intorquet, sed ejusdem generis ampliore ac suprema potestate : ac si tanta inest vis, ut ligando ac solvendo etiam solvere possit imperia, idem cæteri episcopi poterunt, reservato tantum episcoporum capiti superiore judicio. Neque id adversarii diffitentur ; et contendit Bellarminus, beatum Ambrosium indirecta potestate usum, de temporalibus decrevisse, quod esse falsissimum et ab ejus mente alienissimum vidimus. Ac si somniemus Romano Pontifici reservatum, ut reges deponeret ; ostenderet saltem Ambrosius eam, quæ inesset capiti Ecclesiæ potestatem. Neque vero dicant hæc tantum contumacibus, non autem modestis principibus ostentanda : ecce enim Ambrosius eum animo Theodosium effingebat, qui imperium in tyrannidem verteret, vi sacra corriperet, repugnantem episcopum ad martyrium usque cogeret ; neque tamen ad fastus regios comprimendos, eam Ecclesiæ auctoritatem ostendit, qua etiam imperia solverentur ; et quamvis Ambrosius nihil à Theodosio immodestiæ timuisset aut cogitasset, tamen è re fuisset ut, quod cæteris esset documento, ordo sacerdotalis totam auctoritatem suam modestis etiam principibus vel semel exhiberet. Quid enim prohibebat ? Au quod Theodosius pœnitens in ipso Ecclesiæ limine à tanto episcopo veritatem audire non posset, ac statim in iras verteretur ? Pudeat ergo tandem nos ejus auctoritatis, quam optimis Ecclesiæ temporibus, cum id res vel maxime postularet, neque fortissimi episcopi saltem ostenderent, neque modestissimi princi pes paterentur, neque quisquam hominum cogitaret.

Chapter 63 of 396