Skip to the text

Caput VII

Anastasius imperator hæreticus, persecutor, anathemate nominatim in Oriente, et à Romano quoque Pontifice in Occidente damnatus, Ecclesiæ peculiari sacramento obligatus, regno ea conditione suscepto : ejus deponendi mira opportunitas : sancti Pontifices Gelasius, Symmachus, Hormisdas ne id quidem cogitaverunt.

Impio Zenoni successit impius Anastasius, fidei catholicæ persecutor ; omni enim saevitia exagitabat eos qui Chalcedonense concilium, in eoque probatam sancti Leonis Papæ Epistolam prædicabant. Atque hujus quidem tempore, Perronius docet claruisse indirectam potestatem. Nos contra, ex ejus temporis gestis, vel maxime elisam esse contendimus.

Quid ad eum imperatorem sanctus Gelasius Papa scripserit, quamque non modo imperatorem agnoverit, sed etiam distinctis utriusque potestatis officiis, imperium ab ecclesiastica potestate illæsum intactumque præstiterit, copiose executi sumus. Quia vero sancti Papæ Symmachi gesta dictaque tantum delibavimus, ea nunc integra proferimus, ne quid studioso veritatis lectori subtrahatur.

Primum ergo describimus verba Baronii de concilio IV Romano agentis. « Constat, licet synodalia acta desiderentur, in tanta corona Patrum, proposita in medium causa imperatoris hæretici, rogata sententia singulorum, communi omnium consensu à Symmacho Papa excommunicatum impium Anastasium Augustum. At nihilominus pro imperatore est habitus ab omnibus orthodoxis. Vel ipsum Papam Symmachum audiamus, in Apologetico ad Anastasium : « Dices quod mecum conspirante Senatu te excommunicaverim. Ita quidem ego ; sed rationabiliter factum à decessoribus meis sine dubio subsequor. » Nimirum id sibi et antecessoribus suis tribuit, ut imperatorem jure excommunicaverint, qui Acacii damnatæ memoriæ in sacris communicans, ejusque hæresi sociatus, in idem ipse se anathematis vinculum conjecerat. At tanta auctoritate excommunicatum, ut imperatorem salutat, et Principem rerum humanarum vocat ; solutum excommunicatione vinculum, quo cives principi conjunguntur, aut sua auctoritate solvendum, ne quidem cogitat.

Hæc Romæ sentiebant : hæc toto orbe terrarum : nam scribit Evagrius : « Nonnulli Anastasium, tanquam concilii Chalcedonensis adversarium existimantes, ex sacris tabulis exemerunt : Hierosolymis autem anathema fuit illi denuntiatum ; » neque tamen ab ejus imperio recessero.

Quantæ autem venerationi esset Ecclesiæ sententia Hierosolymitanae, hæc Justini imperatoris in eadem Acacii causa verba testantur ad Hormisdam Papam : « Huic, inquit, Ecclesiæ omnes honorem impendunt, quasi matri christiani nominis, ut nemo audeat ab ea sese discernere. » Ab hac tamen Ecclesia expresso anathemate segregatum Anastasium, haud secus pro Augusto habuere.

Ad hunc imperatorem resipiscere visum, professumque sancti Leonis et Chalcedonensis concilii fidem, sanctus Hormisdas, Symmachi successor, legationem misit, cum hoc Commonitorio : « Si imperator dixerit : Ecce mihi communicate qui synodum Chalcedonensem recipio, et epistolas Papæ Leonis amplector : nunc communicate mihi ; respondendum est : Quo ordine Pietas vestra communicari sibi desiderat ? » Tum ea præscribit, quæ ab imperatore subdolo ac fallace postulanda essent, ut perfecte satisfaceret : neque esse antea communicandum ; at interim ut imperator, cum ab ipso Pontifice per litteras, tum à Legatis, Pontificis jussu salutatur.

At si quis unquam extitit imperator solio deturbandus, is maxime fuit Anastasius, quo nullus ad servandam fidem Ecclesiæ esset obstrictior. Scribit enim Evagrius, cum Anastasius, Zenone mortuo, ad imperium eligendus esset, « obstitisse Euphemium patriarcham Constantinopolitanum, quoad Anastasius professionem ipsi Euphemio daret, gravibus sacramentis, manuque firmatam sua, qua testaretur, si sceptra susciperet, servaturum se fidem integram, neque unquam res novas in sanctam Ecclesiam inducturum : quam professionem Macedonio sacrarii custodi tradidit. »

Similia fere scribit Theodorus Lector, et alii. Hæc ab Anastasio, cum suspectae fidei esset, Ecclesia postulaverat : sic eum sibi, non tantum communi religione christiani nominis, sed etiam chirographo et jurejurando obstrictum tenebat. Quam fidem reposcere eo magis poterat Ecclesia Romanusque Pontifex, quod ea imperator conditione regnaret. Sed profecto intellexit potuisse quidem respui eligendum, nisi sana fide esset ; jam electum, jam Augustum, jam divino numine constitutum, non posse à se dejici ; ac manere chirographum ad testificationem officii, non ad imminutionem imperatoriæ potestatis.

Neque occasiones defuere dejiciendi Anastasii, cum multi Caesares adversus eum levarentur ; plebis pars longe maxima, ejus hæresim detestata, Constantinopoli quoque seditiones agitaret, atque eo usque fureret, ut imperator abdicare se cogeretur, corona coram plebe ultro deposita, quam, ipsa plebe sic ad misericordiam inflexâ, quasi precarie recepit.

Hæc Perronius non veretur ad indirectæ potestatis præsidium trahere, quæ huic vel maxime adversantur. Quo enim pertinebat Vitalianum Comitem rebellasse, neque prius dedisse pacem quam catholicos restitueret : quasi ignoremus sæpe factum, ut causa hæresis bella civilia moverentur. Illud tu velim, mihi probes de quo quærimus : id, jubente Ecclesia, jubente Papa, factum esse. Quod cum nullus unquam scripserit, tum fatearis necesse est non id cogitasse, cum tanta opportunitas se offerret, tollesque duces ac populi in imperatorem odio hæresis rebellarent

Quæ cum sponte in Oriente facerent, quid acturi erant, si Romanus Pontifex ab alta Petri sede depositionis dixisset sententiam, aut fidelitatis sacramento absolvisset ? Cur autem id non faceret, si fieri posse crederet ? Quippe imperator erat hæreticus, Ecclesiæ persecutor, eidem Ecclesiæ peculiari juramento obligatus, ea conditione regnum susceperat : plebs veræ fidei favebat. Jam ab Anastasio nullus Pontifici metus. Vivebant enim Romani tum sub Gothorum regno, procul ab imperatoris potestate ac minis : ad eum denique deponendum omnia incitassent. At Symmachus fortissimus, idemque doctissimus Pontifex, id admonet tantum, ne confisus imperio supra hominem se efferret. « Precor, Imperator, pace tua dixerim : memento te hominem, ut possis uti concessa tibi divinitus potestate. »

Illud etiam memorata dignum est, quod sanctus Symmachus ad Anastasium scribens, Petri potestatem et habebat præ oculis, et vehementissime inculcabat ; unde illud : « An quia imperator es, contra Petri niteris potestatem ? » Quam sane potestatem cum imperatoria comparatam, ubique commemorat. Cur autem non explicaret totam ? Cur non id ageret, ut superbus imperator imperium suum à pontificia potestate pendere intelligeret ? Nihil tale Symmachus, suisque se continet finibus, etiam adversus eum principem, qui de religione pro sua potestate decerneret, damnatumque haeresis Acacium ab excommunicatione absolveret. At eum aliena invadentem Pontifex sic alloquitur : « Conferamus, inquit, honorem imperatoris cum honore Pontificis, inter quos tantum distat quantum ille rerum humanarum curam gerit, iste divinarum. Tu, Imperator, à Pontifice baptismum accipis, sacramenta sumis, orationem poscis, benedictionem speras, pœnitentiam rogas ; postremo, tu humana administras, ille tibi divina dispensat. Itaque, ut non dicam, superior, certe æqualis honor est. » Rogo bona fide, qui hæc tam accurate tradit, an omissurus esset quidquam quod ad commendandam pontificiam dignitatem, ac saevi imperatoris retundendam contumaciam pertineret ? At non ultra ecclesiastica prosilit : nec minus sibi quam imperatori modum ponit, quamque eum à sacris arcet, tam se à civilibus, æquo utrinque jure.

Sic deinde prosequitur, paucis interiectis : « Fortassis dicturus es scriptum esse, omni potestati nos subditos esse debere. Nos quidem potestates humanas suo loco suscipimus, donec contra Deum suas erigunt voluntates. Cæterum, si omnis potestas à Deo est, magis ergo quæ rebus est præstituta divinis. Defer Deo in nobis, et nos deferemus Deo in te. Cæterum, si tu Deo non deferas, non potes uti ejus privilegio, cujus jura contemnis. »

Sic docet principi obedientiam denegandam, non quidem simpliciter, cum eum ubique imperatorem, rerumque humanarum principem veneretur, sed tantum in eis quibus princeps in Deum inque Pontificem divina exequentem insurgat, salva in aliis imperii majestate. Neque quidquam agit sacræ dignitatis retinentissimus Pontifex, quam ut Pontifices et reges ex æquo componat, ac mutuo obedire doceat : supremam illam suam, quam tunc maxime urgeri oporteret, in ordinandis rebus etiam civilibus potestatem tacet.

Chapter 65 of 396