Caput IX. Privilegia ab eodem sancto Gregorio concessa expenduntur. Imprecatoriæ formulæ eo ævo familiares : Gregoriana formula ad alia privilegia non transit
Privilegia ab eodem sancto Gregorio concessa expenduntur. Imprecatoriæ formulæ eo ævo familiares : Gregoriana formula ad alia privilegia non transit
Nunc, cum Gregorius Magnus seque et sacerdotes omnes, tam modeste, tam demisse subjiciat regibus ; jam interrogare juvat, ecquid deceat eum propter unius xenodochii vel monasterii violatum privilegium, reges, judices, sæculares personas dignitate privare, ut Gregorium VII, eumque secutos Baronium, Bellarminum et alios objecisse videmus. Quis autem vel fando audiit, Gregorii ævo totque anteactis sæculis, ob violatam fidem et canones, cuiquam, excommunicato licet, vel unum servulum Ecclesiæ auctoritate detractum ? Nunc autem imperia regnaque adimuntur ob unum xenodochium. Sed ista omittamus ; rem ipsam explicemus.
Gregorii ergo nomine hæc prodeunt privilegia sancti Medardi, et xenodochii Augustodunensis, in Epistola ad Senatorem, quibus id edictum legimus : « Si quis regum, antistitum, judicum vel qualiumcumque sæcularium personarum his contradixerit... ; cuiuscumque dignitatis vel sublimitatis sit, honore suo privetur..., à consortio christianitatis, et corpore ac sanguine Domini nostri Jesu Christi sequestretur. » Simul enim spirituales ac temporales pœnæ in utroque privilegio conjunguntur.
Mitto id quod à plerisque et recte dicitur : hæc quidem collectim et in confuso dici, pœnis temporalibus spiritualibusque uno tenore connexis ; distributæ tamen, sive respective, ut vocant, intelligenda esse, cuique ordini sua pœna applicata. Mitto temporum stylique, ac rerum gestarum notas, quibus hæc, ac maxime sancti Medardi privilegium, falsitatis insimulent. Ad ea enim nos recurrere nihil necesse est, cum manifestum sit his Gregorii vobis, quatenus de temporalibus decernit, nihil aliud contineri, quam imprecandi formulam hisce temporibus usitatissimam.
Solebant ergo passim etiam laici imprecationes facere excommunicandi ritu, tanquam de spiritualibus decernerent : quo nihil mirum sit, etiam Pontifices imprecandi formula, de temporalibus decrevisse visos. Vel Baronium audiamus, quo teste, hæc sepulchris inscripta visuntur : « Nemo suum, nec alienum corpus super me mittat ; quod si hoc præsumpserit, maledictus sit, et in perpetuum anathemate constrictus. » Quibus ex monumentis aliisque plurimis, docet à privatis factas donationes, appositis formulis imprecatoriis, tanquam anathematis ritu fuisse conscriptas.
Huc accedunt relatæ passim à Marculpho Formulæ in donationibus laicorum : « Si quis huic voluntati meæ obvius, vel repetitor, convulsor etiam, aut tergiversator extiterit, anathema sit : et tam qui fecerit, quam qui consentiendo fecerit, anathema sit ; » et alia formula : « A conventu omnium christianorum vel limitibus ecclesiarum, extraneus habeatur, à communione extraneus efficiatur. »
Sexcenta ejusmodi commemorare possumus ; quibus profecto formulis, haud magis Pontifex reges deponere, quam excommunicare privatus aut laicus valeat ; ut profecto pudeat à viris etiam doctis, tam vana, tam absona pro argumentis adduci.
Et tamen certum est eam formulam quam nos in duobus tantum Gregorii Magni privilegiis invenimus, quod certo quodam sensu videretur arrogantior et iniquior, à secutis Pontificibus fuisse prætermissam. Privilegium datum Fulrado Abbati sancti Dionysii ejusque successoribus à Stephano II Papa sic habet : « Interdicentes omnibus cujuslibet Ecclesiæ præsulibus, vel cujuscumque dignitatis præditis potestate, sub anathematis interpositione ; » nec aliud quidquam. Item in privilegiis sancti Dionysii, ab Adriano I ; Floriacensis monasterii, à Joanne VIII ; Solemniacensis, à Marino datis, nihil aliud legimus, quam ut contemptores sint « auctoritate apostoli Petri anathematis vinculo innodati, à regno Dei alieni, ab apostolica communione anathematis animadversione separati, alieni à sacratissimo corpore Domini Jesu Christi, » aliaque ejusmodi nota, et ecclesiastica.
At in Tricassino concilio II, anno 878, Joannes VIII distinctius : « Si quis hujus apostolicæ censuræ violator extiterit, si sacerdos fuerit, proprio honore privetur, et christiana communione cassus, anathematis vinculo innodetur : si laicus similiter perpetua damnatione cum Juda traditore torqueatur. » De laico non addit ut honore privetur, sicut de ecclesiasticis sanxerat Ecclesiasticos honores secernit à laicalibus ; communem utrique ordini Excommunicationem intentat.
Verbo dicam : nullum contigit videre privilegium, præter illa duo Gregorii, in quibus dignitatis regiæ privatio legatur. Nam quod interdum, ut in privilegio sancti Carilefi, à Nicolao I constituitur : « Ut quisquis hoc molitus fuerit, sui honoris dignitate privetur, sive sit sæcularis, sive ecclesiasticæ personæ ; » de his dignitatibus et honoribus, qui ad Ecclesiam pertineant intelligitur. Satis enim constat cœpisse tum patronatus laicales : habuisse ecclesias vicedominos ductoresque militum, quos ad exercitus regios summittere tenebantur, aliosque sæculares suæ potestati obnoxios ; ut omittam, in iis privilegiis sanciendis sæpe concurrere utramque potestatem, quemadmodum est hic adscriptum, « ut et pontificale decretum, regumque immunitates, Romanique Pontificis constitutum inviolabilem perpetuis temporibus obtineant firmitatem. » Decretis enim communi consensione munitis aliquid reverentiæ et auctoritatis accedit.
Addo ejusmodi formulas ad terrorem et majestatem quamdam plerumque compositas, non tanti esse roboris, ut jus novum condere et antiquam Ecclesiæ Patrumque traditionem à Scriptura manantem convellere, aut utriusque potestatis, tanta ab antiquis subtilitate distincta jura et officia confundere valeant : cum potius ex ecclesiastica traditione ac Patrum doctrina explicari et ad rectum sensum redigi revocarique debeant,
Chapter 67 of 396