Caput XVI. De Gregorii II gestis latini historici proferuntur, Paulus Diaconus et Anastasius bibliothecarius : eæ his demonstratur, nihil ab eo, nisi pro tuendo imperio gestum, …
De Gregorii II gestis latini historici proferuntur, Paulus Diaconus et Anastasius bibliothecarius : eæ his demonstratur, nihil ab eo, nisi pro tuendo imperio gestum, etiam post anathema imperatori dictum.
Græcos scriptores produximus : Gregorium ipsum animi sui sensa promentem legimus. Jam ad certam gestorum fidem, latinos historicos, his proximos temporibus, Paulum Diaconum, Caroli Magni æqualem, et Anastasium Ecclesiæ Romanae bibliothecarium, noni sæculi historicum audiamus.
Et Paulus quidem Diaconus, libro VI de Gestis Longobardorum, de hoc negotio sic scribit : « Eo tempore Rex Luitprandus Ravennam obsedit, classem invasit, atque destruxit. Tunc Patricius Paulus ex Ravenna misit, qui Pontificem interimerent. Sed Longobardis pro defensione Pontificis repugnantibus, Spoletanis in Salario ponte, et ex aliis partibus Longobardis Tuscis resistentibus, consilium Ravennatium dissipatum est. Hac tempestate Leo imperator apud Constantinopolim Sanctorum imagines depositas incendit. Romano quoque Pontifici similia facere, si imperialem gratiam habere vellet, mandavit. Sed Pontifex hoc facere contempsit. Omnis quoque Ravennæ exercitus vel Venetiarum, talibus jussis unanimiter restiterunt ; et nisi eos prohibuisset Pontifex, imperatorem super se constituere fuissent aggressi. » Hæc quidem sunt quae de Gregorio II scripsit. Quo loco eum pro imperio romano sollicitum, atque alios à defectione prohibentem, non defectionis auctorem, aut tributa prohibentem legimus.
Jam vero Anastasium bibliothecarium audiamus, Pontificum Romanorum vitas ex Ecclesiæ Romanæ scriniis describentem. Sic autem Baronius divisit temporibus ea, quæ Anastasius in vitis, ordine quidem, sed nulla temporum nota, exposuit.
Ad annum Christi 726, Leonis undecimum, refert edictum hoc ab imperatore missum, ut in nulla Ecclesia imago haberetur ; id si Gregorius fieri prohiberet, à suo gradu derideret. Qua de re Anastasius : « Respiciens pius vir profanam principis jussionem, jam contra imperatorem, quasi contra hostem se armavit, renuens hæresim ejus, scribens ubique cavere se christianos, eo quod orta esset impietas talis. »
Ne vero hic mihi tu bella in imperatorem tanquam depositum auctore Pontifice gesta, aut arma carnalia suspicere, cum depositionem, nec ipse Baronius ad hæc tempora, et ad undecimum Leonis annum referri posse putet. Anathema ergo audis, et imperatorem hostem Ecclesiæ judicatum, et arma expedita, sed spiritualia atque apostolica, quæ scilicet renuant hæresim : neque concitatos ad defectionem Italos, sed admonitos ubique Christianos cavere se ; eo quod tanta auctoritate tantæque majestatis nomine, orta esset talis impietas. His anathema clare expressum est, quod post eas quas legimus admonitiones, merito sequebatur.
Et Itali quidem per eam occasionem bella moverunt ; sed quam invito Pontifice, docent sequentia : « Cognita imperatoris nequitia, omnis Italia consilium iniit, ut sibi eligerent imperatorem, et ducerent Constantinopolim. Sed compescuit tale consilium Pontifex, sperans conversionem Principis : » non quasi desperata ea, ipse ultro cum aliis in principem insurrecturus esset ; sed exponit Anastasius quid eum incitaret vel maxime ad rebelles compescendos ; nempe quod speraret principem suis obsequiis delinitum, ad meliorem mentem reversurum ; qua spe et seipsum sustentabat et Italorum mitigabat iras.
Hoc animo eum fuisse res postea gestæ declarant. Nam cum populus, imperatoris duces, qui Pontifici necem intentabant, per tumultum ac seditionem cæderet, « missum Patricium occidere voluerunt, nisi defensio Pontificis nimia præpedisset. » Neque tantùm populum à caedibus prohibebat, verum etiam « ne desisterent ab amore et fide romani imperii admonebat : » adeo non ejus consultu aut instinctu bella civilia movebantur. Sic etiam post dictum anathema, in impii ac sævientis imperatoris obsequio, et ipse mansit, et manere porro omnes voluit. Quin etiam « cum Tiberius Petasius regnum romani imperii usurpare conaretur,... Exarchus hæc audiens turbatus est ; quem sanctissimus Papa confortans, et cum eo proceres Ecclesiæ mittens atque exercitum, profectus est. » En quo studio Exarchum tuebatur eum qui in ipsius vitam toties conjuraverat : quæ Baronius ad annum refert 729, Leonis decimum quartum.
Satis, opinor, Gregorius his omnibus demonstrabat se extrema quæque passurum, potius quam ab obedientia discederet. At eum pro tuendo etiam imperio tanta perpessum, tandem ultimo vitæ, anno Christi 731, Leonis decimo sexto, inducit Baronius « apostolica auctoritate clamantem : Securi ad radicem admota, succidite arborem. Quo tonitru, inquit, excitati fideles occidentales mox desciscunt à Leonis imperio. Quo pertinebat magnifico vocabulo occidentales dicere ; cum pridem Gallia, Hispania, Germania, ipsa etiam Italia magnam partem à romano imperio avulsæ essent ? Ubi vero decretum illud Gregorii, aut à quo est historico memoratum ? Quid autem fuit novæ causæ cur sic repente de imperio decerneret, nihil unquam tale comminatus : imo hæretico diris condemnate atque Ecclesiam persequenti, hucusque obsequendum ratus ? Sane, ut imperator de dicendo anathemate sæpe est à Papa commonitus ; ita, de dicenda depositionis sententia commoneri oportuisset ; neque defuissent, qui novum atque inauditum hactenus de imperatoris depositione decretum memorandum putarent.
Anastasius quidem bibliothecarius nihil prætermisit, quo Gregorius H erga imperatorem impium ejusque asseclas præclare officio esse functus videretur ; neque conticuit quid de Anastasio Constantinopolitano patriarcha decreverit : quem imperatori assentientem Gregorius II extorrem à sacerdotali officio esse mandavit. Atque id Baronius factum esse vult eodem fere tempore, quo imperator ab occidentali dejectus imperio est. Sed cum Anastasius bibliothecarius patriarcham depositum memorant, de imperatore deposito minime tacuisset, pontificiæ potestatis studiosissimus, Sedisque apostolicæ privilegia amplificare potius quam imminuere solitus. Vide autem quid de utroque, de patriarcha nempe, et de imperatore scripserit, « Anastasium Patriarcham extorrem à sacerdotali officio esse mandavit : imperatori quoque suadens salutaria, ut à tali execrabili miseria declinaret commonuit, » Id enim admonendum supererat, postquam imperator etiam anathemata contempsisset. En quam diserte Anastasius bibliothecarius significet sanctum Pontificem de patriarchatu quidem, non autem de imperio adimendo cogitasse. Cætera quæ Baronius nullo auctore, nullo teste, nullo documento memorat, ignoravit : quin etiam demonstravit non haberi à se Leonem pro deposito, quem toto opere imperatorem appellare non cessat.
Chapter 74 of 396