Caput XXIX. Ejusdem Petri Damiani sub Alexandro II, proximo Gregorii VII antecessore, insignis locus, quo docet utrasque potestates, et discretas esse, et supremas et socias
Ejusdem Petri Damiani sub Alexandro II, proximo Gregorii VII antecessore, insignis locus, quo docet utrasque potestates, et discretas esse, et supremas et socias.
Summa ejus, quam tradidimus, doctrinæ fuit, utrasque potestates et esse discretas, et ia suo ordine supremas, et interim socias. Ea de re extat ejusdem Petri Damiani locus egregius, quem eo diligentius notari peto, quod, ejus doctrina, quædam difficultates postea subortura facile dissolvantur.
Petrus igitur Damiani anno 1062, sub Alexandro II, proximo Gregorii VII antecessore, adversus Cadaloum Parmensem Antipapam scripsit dialogum, qui inscribitur : Disceptatio Synodalis : quo in dialogo hanc tractat quæstionem : an Alexander II sine auctoritate imperatoris rite electus fuerit, adversus consuetudinem, et concessa imperatoribus privilegia. Petrus Damiani ea quidem privilegia agnoscebat : sed regis puerilitatem, ac necessitatem causabatur. Qua quidem in Disceptatione, multa de regum, multa de Pontificum auctoritate occurrebant ; istud imprimis, quo sanctus cardinalis sermonem conclusit : « Amodo igitur, dilectissimi, illinc regalis aulæ consiliarii, hinc Sedis apostolicæ comministri, utraque pars in hoc uno studio conspiremus laborantes, ut summum sacerdotium, et romanum simul concederetur imperium : quatenus humanum genus, quod per hos duos apices in utraque substantia regitur, nullis, quod absit, partibus, quod per Cadaloum nuper factum est, rescindatur : sicque mundi vertices in perpetuæ charitatis unione occurrant, ut inferiora membra per eorum discordiam non resiliant, et quatenus ab uno Mediatore Dei et hominum , hæc duo, regnum scilicet et sacerdotium, divino sunt conflata mysterio ; ita sublimes istæ duæ personæ tanta sibimet unitate jungantur, ut quodam mutuæ charitatis glutino, et rex in Romano Pontifice, et Romanus Pontifex inveniatur in rege, salvo scilicet suo privilegio Papæ, quod nemo præter eum usurpare permittitur. Cæterum et ipse delinquentes, cum causa dictaverit, forensi lege coerceat, et rex cum suis episcopis super animarum statu, prolata sacrorum canonum auctoritate, decernat ; ille tanquam parens paterno semper jure praeemineat ; iste velut unicus ac singularis filius, in amoris illius amplexibus requiescat. » Posteaquam hæc scripsit vir sanctissimus, paulo ante Gregorii VII pontificatum, moritur.
Hic ambæ potestates inter se ut duo apices comparantur : his sua in utraque substantia, terrena scilicet et cœlesti, assignantur officia : eæ, ut principes, suoque in ordine supremæ, sociali tantum fœdere conjunguntur, non altera alteri in suis quidem rebus subditur ; et quo jure regi permittitur, ut super animarum salute, sed ex canonum auctoritate decernat, eodem jure permittitur Pontifici, ut delinquentes etiam pœnis temporalibus, sed forensi lege, non innata sibi potestate coerceat : quæ multum aliena sunt ab ea subordinatione, eâque in temporalibus, licet indirecta, sed tamen suprema et absoluta, ipsique Pontifici innata et congenita potestate quam jactant.
Quod autem Papæ suum salvum esse vult privilegium, quod nemo præter eum usurpare permittitur ; hoc eo certe pertinet, ne quod proclive erat, ac per ea tempora usitatissimum, imperator etiam vetita et inconcessa tentaret, atque ut, quemadmodum subdit, Papa, tanquam parens paterno semper jure præemineat : non ia eo profecto, ut alienum eliam invadat officium, et utramque substantiam , terrenam ac cœlestem, in ambos divino numine disperdam, quocumque nomine sibi vindicet.
Chapter 87 of 396