Caput III. A paganis regibus atque ab apostata Iuliam transitus ad hœreticos : Constantius arianus, catholicœque Ecclesiæ persecutor : an imbecillitate factum, quod Hilarius, At…
A paganis regibus atque ab apostata Iuliam transitus ad hœreticos : Constantius arianus, catholicœque Ecclesiæ persecutor : an imbecillitate factum, quod Hilarius, Athanasius, Lucifer Calaritanus, alii, indirectam potestatem ne quidem intentarent.
Post paganos et apostatas reges, hæretici proferendi. Primus prodeat imperator Constantius, Constantini Magni Alius, arianæ hæresis propugnator, quarto sæculo Ecclesiæ. De eo sic scribit sanctus Hilarius : « Nunc pugnamus contra persecutorem fallentem, contra hostem blandientem... Christi novus hostis es, Antichristum prævenis... Omnia saevissima sine invidia gloriosarum mortium peragis : novo inauditoque ingenii triumpho, de diabolo vincis, sine martyrio persequeris. Plus crudelitati vestræ, Nero, Deci, Maximiane, debemus : diabolum enim per vos vicimus... At tu omnium crudelium crudelissime, damno majore in nos, et venia minore desævis. » Hæc et similia demonstrant non fuisse leviorem habitam Constantii hæretici persecutionem, quod cædibus parceret ; cum interim in pios et orthodoxos, bonorum proscriptione, exilio, carceribus omnique alia crudelitate sæviret.
Sed nec ille cædibus pepercisse putandus est, qui et inflictis incommodis enecaret, et impunes esse vellet eos, qui per seditionem ac plebeios tumultus tot Sanctos trucidarent.
Quin etiam vehementissimæ ac violentissimæ persecutionis fuit, quod episcopos et synodos, ad prodendam fidem compelleret. Sic enim ait Hilarius : « Assisto Orientalium in Seleuciâ synodo, ubi reperi tantum blasphemorum, quantùm Constantio placebat. » Ac postea : O tu sceleste, qui ludibrium de Ecclesia facis. Soli canes ad vomitum suum redeunt : tu sacerdotes Christi resorbere ea quæ respuerant coegisti. » Quæ sane persecutio eo periculosior ac damnosior fuit, quod simplices animæ, episcopali imo et synodali auctoritate deceptæ, auctore Constantio, in hæresim ruerent.
Quin etiam sanctissimum tum fortissimumque Papam Liberium è Petri sede dejecit, substituitque eum quem ariani vellent. Extat apud Theodoretum ejusdem Liberii fortissima cum Constantio Imperatore collocutio, qua Pontifex ejus exilia comminantis iniqua quidem jussa contemnit, in aliis imperatoriam potestatem agnoscit integram ; neque commemorat ei, tam indigna molienti, ullum à se aut ab Ecclesia imminere posse periculum.
Eum postea Constantius exilii tædio ad pravitatem inflexum sedi restituit. Et, ô te miserum, Constanti, dicebat Hilarius, qui nescio utrum majore impietate remiseris quam ejeceris. Quid enim Ecclesiæ damnosius, quam romanum quoque Pontificem fuisse coactum, ut post Nicænam fidem alteri fidei subscriberet ? Hæc tamen perpetranti, hæreticosque omni ope foventi, orthodoxos vero hostiliter insectanti, ac denique Antichristi loco habito, omnes obtemperabant in iis quæ ad imperium pertinerent : in sacris tantum jussa detrectabant. Quæ idem Hilarius accurate distinguit his verbis : « Praetermitto autem, licet potissima regi sit referenda reverentia (quia enim à Deo regnum est), non tamen æquanimiter ejus judicium episcopalibus arbitriis admitti, quia, Cæsaris Cæsari, Deo autem reddenda quæ Dei sunt. » Imperatoria de religione decreta contemnit ; cætera ex Christi mandato servanda profitetur : ex Christi, inquam, mandato, non imbecillitate virium, ut jam obtrudunt.
Hæc scripsit Hilarius, regnante Constantio, quod observatum velim adversus falsam hujus libri inscriptionem : Contra Constantium jam vita functum : neque enim uspiam de morte ejus loquitur, sed semper alloquitur ut viventem, Ecclesias persequentem, et diserte nunc regno potientem. Quin etiam suæ certam scriptionis notam attulit : « Assisto, inquit, Orientalium in Seleucia synodo : » quo tempore constat vixisse Constantium.
Lucifer vero Calaritanus non modo, vivo Constantio, adversus eum scripsit, sed etiam per Diaconum libros ad ipsum imperatorem perferri curavit ; de iisque interrogatus, suos esse magno et invicto animo testatus, catholicis omnibus admirationi fuit.
Et quidem, ex his libris locum jam insignem attulimus, quem nunc non modo repetendum, sed etiam diligentius enucleandum esse duximus.
Jam diximus librum, ex quo ille locus est descriptus, ita inscriptum fuisse : De non parcendo in Deum delinquentibus ; locus idoneus quo discamus quousque et quatenus parcendum sit, necne, imperatori hæretico ac saevienti.
In exemplum adducit Oziam Regem, Regem, inquam, non modo templo, verum etiam publica regni administratione depulsum : quo nullus erat commodior locus, ut ostenderet regno quoque exturbandum Constantium, siquidem id licere sentiret. At eam historiæ partem non assumit in exemplum, verum eam tantum, ubi sacerdotes domini Oziam de templo compulerint egredi, et addit : « Si enim Oziam Dei sacerdotes idcirco pellebant es aula Dei, quia meminissent divinitus præceptum, leprosos ante expiationem ingredi templum prohibitos ; quanto magis nos digne te, conspice, ex Ecclesia pellere Christi, de domo Domini, quia non sit licitum hæreticum convenire cum catholicis, insanum cum sanis, plenum immundis spiritibus cum eis in quibus inhabitat Spiritus Dei. » Summum ergo id erat, quod à Pontificibus imperatores hæretici ac persecutores metuerent, templo Dei. Ecclesia Christi sacrisque arceri conventibus. Hoc tantum prædicabant Domini confessores, cum vel maxime Constantium exagitandum putarent.
Quamobrem cum Lucifer passim ut hæreticum, ut arianum, veræ religionis atque ecclesiasticæ communionis extorrem, Ecclesiæ ac fidei hostem, persecutorem, Antiocho et aliis persecutoribus comparandum, imo pejorem, denique Antichristum, sive Antichristi præcursorem insectatur, neque eo secius imperatorem appellat.
Et quidem contemnit inanem regni gloriam vanamque potentiam, quæ nihil Dei regno nocere possit : illegitimam eam esse erga homines, ne innuit quidem, et omnia quidem extrema in regnum ejus, à Deo nihil ab Ecclesia minitatur : docetque passim quid Dei antistites possint in imperatores quoque : nempe arguere, increpare, arcere à domo et Ecclesia Dei, neque aliud quidquam.
Quin efficacissimis verbis profitetur, nullam esse imperatoris potestatem in iis quæ adversus Dei mandata præcipit : « Proba te, inquit, super nos ad hoc constitutum imperatorem, ut nos armis tuis ad omnem implendam voluntatem amici tui diaboli perduceres. « Quid omissurum putas qui talia scribere haud vereatur ? At interim hæc profitetur : « Nam quia dicas nos debere tibi obsequia, scito quia non tibi soli, sed et omnibus nos in sublimitate degentibus, in obsequiis repræsentantibus, novimus esse debitores. Dicit enim Apostolus : Admone illos principibus et magistratibus subditos esse ; obedientes, ad omne opus bonum paratos esse... Admonet ergo nos esse debere subditos in bonis operibus, non in malis... Quia autem hæc dicis, injuriam patior à Lucifero homine misero, et utique imperator :... et tu arbitraris aliud le posse judicari à me, nisi anathema esse ? »
En quibus se coerceat finibus ille, hæreticis non parcendum docens. Quoniam Constantius assidue jactabat imperatori sibi obediri debuisse, distinguit Lucifer, et Constantium quidem, ut imperatorem legitima imperantem coli oportere, verum, ut hæreticum, omnino anathema esse, neque quidquam amplius.
Ac ne Luciferi auctoritatem elevari posse putent, odio Luciferiani schismatis ; primum salis constat hos libros ante illud schisma conscriptos, imo ante synodum Ariminensem, cujus occasione schisma illud exortum est : cum nihil in iis appareat quod ad eum rerum cardinem spectet ; tum prædiximus illam, qua schisma conflatum est, nimiam Luciferi severitatem, maximo argumento esse, quam inviolata sint in regia majestate, quæ Lucifer ille tam vehemens, in Constantio quoque integra et sancta esse voluit.
Leguntur autem ad Luciferum sancti Athanasii litteræ, hos libros, de quibus inaudierat, mitti ad se postulantis eosque collaudantis ut apostolico spiritu à fortissimo Domini Confessore scriptos, neque mirum à sancto Athanasio comprobatam de colendo Constantio Luciferi doctrinam, quam ipse dictis factisque confirmavit : quippe qui Constantium in se pro causa fidei toties sævientem, ac sæpe hæreticum appellatum, haud minus observat ; ad eumque edit apologiam, qua quidem relegatos queritur tot in orbe terrarum nobiles episcopos, Osium, Paulinum, Dionysium, Eusebium Vercellensem, illum Luciferum, alios vastatasque per Syrianum Ducem Ecclesias, sibi quoque, et suis publice intentatam necem per edicta cruenta imperatoris, quod cum Arianis communicare nollet. Cæterum haud minus ut Imperatorem agnoscit : « Puto enim, inquit, tuam Majestatem in memoria habere suas pollicitationes ; » et : « Neque enim restiti decreto tuæ pietatis ; neque Alexandriam ingredi conabor ; » et : « Tu tamen, Deo dilectissime Auguste, vivas per multos annorum recursus. » Addit ipsi suspectos esse non debere catholicorum conventus et preces ; quippe « cum scias, inquit, omnium vota precesque id expetere à Deo, ut salvus sis et perpetuo in pace regnes. » Idem Athanasius, cum ab impio imperatore etiam laesi imperii accusaretur, non eo se tuetur, quod sibi licuerit negare fidem publico Ecclesiæ hosti : imo Deum hominesque testatur se in fide mansisse, mansurumque porro, fausta omnia imperatori imprecantem.
Quod vero religiosissimam Deoque dilectissimum passim appellat, quem alioquin hæreticum fuisse profitetur, nihil necesse est à nobis diligentius explicari : nemo enim nescit hos titulos imperatoriæ dignitati dari consuetos. Ita enim adscribebant Pietati tuæ, uti nunc nos, adscribimus Majestati tuæ. Quare satis constat hæc non ad fidei commendationem, sed ad honorificentiam pertinere, quam negandam imperatori etiam persequenti Athanasius non putabat.
Audisti tres fortissimos viros Domini Confessores, Hilarium, Luciferum, Athanasium ; vis et Osium Cordubensem, Nicænæ synodi ducem, episcoporum ac synodorum Patrem, adhuc fortem, et invictum fidei Confessorem ? « Tibi Deus, inquit, imperium commisit, nobis quæ sunt Ecclesiæ concredidit, et quem admodum qui tibi imperium subripit, contradicit ordinationi divinæ ; ita et tu cave, ne quæ sunt Ecclesiæ ad te trahens, magni criminis obnoxius fias : Datæ (scriptum est) quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo ; neque igitur fas est nobis in terris imperium tenere ; neque tu thymiamatum et sacrorum potestatem habes, imperator. » Sic officia distinguebant, et in aliis ad obsequium proni, in sacris tantum imperia detrectabant.
Neque id faciebant tantum quod non ita tempora postularent ; sed quod non ea esset sibi attributa potestas, qua de imperio decernerent, quemadmodum nec ulla imperatori data erat, qua de sacris judicaret.
Vis totam synodum proferamus, eamque numerosissimam toto fere Occidente collecto ? Audi Arïminensem, et quidem eo tempore, quo sancta adhuc venerandaque habebatur. Hæc igitur scribit ad Constantium vehementissime sævientem : « Tuam Clementiam iterum obtestamur, Imperator augustissimo, ut ante hiemis asperitatem, modo tuæ Pietati visum fuerit, nobis ad nostras Ecclesias reverti facias potestatem, quo possimus Deo Patri omnipotenti, et Domino et Salvatori nostro Christo, Filio ejus unigenito, pro tuo regno consuetas preces cum populo fundere, sicut et ante fecimus, et adhuc facere non desistimus. »
Sinceram mentem precatio demonstrabat ; satisque constabat eos rebus imperii vero animo, non imbecillitate favisse, qui pro iis Deo cordium inspectori vota facerent.
At si catholici intelligebant deponi ab Ecclesia potuisse Constantium ; quid tandem expectabant ? Quidve tenebat Ecclesiam tot malis vexatam, quominus ea potestate confestim uteretur ? Negant eam fortitudinem his temporibus congruisse ; quasi vero Ecclesia catholica tanta accessione fidelium aucta, ac tot per Constantinum, et sub ipso Constantio, ariano licet, firmata præsidiis, non aliquem inter suos Magnentium invenisset.
Imo sub initia Constantii, cum jam ille arianos ad secreta aulas admisisset, eorum instinctu omnia commoveret, episcopos orthodoxos sede dejiceret, mulctaret exiliis ; habebat Ecclesia Constantem Constantii fratrem in Occidente regnantem ; atque is tanto studio catholicarum partium tenebatur, ut arma intentaret fratri, nisi Athanasium ab ipso Constantio pro fide fugatum sedi Alexandrinæ redderet. Adeo belli causas serere placebat. Neque tamen animum subiit, ut ullum imperii titulum Occidentis imperator à Romano Pontifice impetraret, aut Ecclesia tanto munita præsidio Constantium deponendum aggressa est. Talia quippe tum, ne quidem per somnia cogitabant.
Quod si postea Constantium toti jam orbi imperantem aggredi verebantur, profiterentur saltem, quantam Ecclesia accepisset ad Reges deponendos à Domino potestatem. Sic enim vel Constantium deterrerent, vel certe demonstraret, quantum ei Ecclesia pepercisset. Certe non tacebant Domini Confessores, quid in sacris posset sacerdotalis auctoritas. Cur cætera omittebant ? Cur illam in temporalibus adimendis auctoritatem ? Metune, an adulatione ? Atqui vidisti ut metuerent, ut adularentur. An dices, ne temporibus quidem illis congruisse, ut omnia Ecclesiæ jura proferrent ? Misera vero jura, quae tot labentibus sæculis, data quoque occasione, tacere cogerentur Domini Confessores, nedum exercerent.
Neque obest nobis quod de Constantio mortuo Gregorius Nazianzenus, et alii mitius interdum locuti sunt. Ut enim hæc obiter perstringamus, factum id tum maxime, dum eum cum Juliano Apostata compararent. Neque prætermittendum id, quod à Gregorio Nazianzeno est traditum : nempe famam increbuisse, morientem eum sera pœnitentia hæc tria doluisse : « Quod suos necasset ; quod Julianum Apostatam Cæsarem designasset ; quod novis dogmatibus studuisset. » Cæterum hæc non prohibent, quominus certum sit et Constantium Ecclesiæ persecutorem fuisse acerbissimum, et interim, non modo pro imperatore habitum, sed etiam tanquam ex Dei jussu religiosissime observatum fuisse, etiam eo tempore, quo efferatus sine more modoque vexabat Ecclesiam.
Chapter 61 of 396