Skip to the text

Caput XIV. An Gregorius II, imbecillitate virium, ab indirecta potestate exercenda, vel saltem ostendenda temperarit

An Gregorius II, imbecillitate virium, ab indirecta potestate exercenda, vel saltem ostendenda temperarit.

At forte suum illud objicient, infirmam tum fuisse Ecclesiam, necdum satis viribus confirmatam. Imo infirmissimum in Italia imperium fuisse, hæc Gregorii II ad minacem imperatorem verba testantur : « Ad quatuor et viginti stadia secedet Romanus Pontifex : (quo scilicet imperium non pertingat) ; tum tu, inquit, vade, ventos persequere. » Addit prohibituros reges Occidentis eas injurias, quas beato Petro imperator inferre cogitaret. « Quod, si, inquit, velis experiri, plane parati sunt Occidentales ulcisci eliam Orientales, quos injuriis affecisti. » Etiam, inquit, Orientales ; non nos tantum : et beatum Petrum ; tum : « Totus Occidens, sancto Petro apostolorum Principi, fidei fructus offert.

Quod si quospiam ad evertendam imaginem miseris sancti Petri, vide, protestamur tibi, innocentes sumus à sanguine quem fusuri sunt ; verum in cervices tuas et in caput tuum ista recident. » Neque hæc immerito ille jactabat : Omnino enim putamus reges occidentales, imprimis vero, pietate florentes Sedique apostolicæ deditissimos Francos non fuisse laturos, ut impius imperator sancti Petri templum, et commune orbis christiani sacrarium violaret. Videmus igitur non defuisse sancto Pontifici opportunitatem temporum. Quas vero tum depositiones Gregorius VII non esset comminatus ? Quanta voce intonasset, à se posse non modo adimi imperium, sed etiam tradi alicui occidentalium regum, qui ad bella inferenda ultro parati sint, sola contumelia fidei permoti ? At Gregorio II non is erat animus, necdum enim talia cogitabant.

Et quidem pontificia charitas id effecit ut Gregorius ostentaret imminentem imperatori à tot regibus metum : cæterum Gregorius non erat concitaturus eos. Parati, inquit, sunt ; et sponte ipsi accurrent. Hoc tantum ostentat, regna prædæ exposita, et ultro accensos ad bella principes, titulumque grassanti cupiditati datum, nec tamen id intentat tanto præsidio fretus, et Christi Sedisque apostolicæ contumeliis incitatus : imo vero distinctis utriusque potestatis officiis, profitetur, pontificiæ potestati in republica quidem nihil licere.

Chapter 72 of 396