Skip to the text

Caput VI. Quinti sæculi exempla : Arcadius, ac de eo Gregorii VII verba : Burgundiones : Visigothi : Vandali : Theodoricus Ostrogothus : Hunericus Vandalus : Odoacer Herulus : Z…

Quinti sæculi exempla : Arcadius, ac de eo Gregorii VII verba : Burgundiones : Visigothi : Vandali : Theodoricus Ostrogothus : Hunericus Vandalus : Odoacer Herulus : Zeno Imperator.

Quinto vero sæculo, de potestate indirecta non magis cogitabant. Eo ineunte regnabant Theodosii Magni liberi Arcadius et Honorius. De Arcadio sic scribit Gregorius VII. « Si, inquit, speciale aliquod de personis principum requiratur exemplum ; Beatus Innocentius Papa Arcadium Imperatorem, quia consensit, ut sanctus Joannes Chrysostomus à sua sede pelleretur, excommunicavit. » Hoc quidem non ita esse consentiunt litterati omnes : nempe conficta est ea, quæ à Nicephoro refertur, excommunicationis formula, cujus est initium : Vos sanguinis fratris mei Joannis : atque ea qualiscumque est, imperatorem à sacris, non ab imperio arcet, cum nequidem de tali potestate cogitarent, qui talia contingebant.

Eodem quinto sæculo ariani multi catholicas provincias obtinebant : nempe Burgundiones, Lugdunensem ac Viennensem : Visigothi, Hispaniam et Galliam Narbonensem : Odoacer Herulus, ac postea Theodoricus Ostrogothus, Italiam ac Romam ipsam ; neque quidquam adversus eos sese Ecclesia, aut Romanus Pontifex commovebat : quanquam Theodoricus extra regnum quoque suum Arianos tueretur, eorumque causa toti Italiae extrema intentaret. Ita enim in libro Pontificali est scriptum : « Pro hac causa, Theodoricus hæreticus exarsit in iram, et totam Italiam voluit gladio extinguere. » Sanctum quoque Joannem Papam coegit legationem suscipere ad Justinum Imperatorem, « ut redderentur Ecclesiæ hæreticis in partibus Orientis : quod si non, omnem Italiam gladio perderet. » Idem Theodoricus catholicos adeo suspectos et exosos habebat, ut Boetium et Symmachum romanæ urbis, et Ecclesiæ lumina, cæderet : Joannem vero Papam, et duos senatores legationis socios, « in custodia afflictos maceravit, ita ut beatissimus Joannes, primæ Sedis episcopus, deficiens moreretur. » Tantæ igitur cædis tantæque impietatis reum, Ecclesia romana sanctique Pontifices coluerunt : nullo unquam adversus eum posterosque ejus, publico occultove molimine, agere visi sunt »

Vandali item ariani, et Gensericus, atque omni bellua tetrior Hunericus, Africanam Ecclesiam devastarunt. At interim catholici omnes in fide se manere testabantur ; ac sanctus Fulgentius Ruspensis episcopus et Christi confessor inclytus, hæc ad Trasimundum regem arianum scripsit : » Cùm pro nostra fide, in quantum facultatem divinitus accepimus, libere respondemus, nulla contumaciae seu contumeliæ debemus suspicione notari, cum nec regiæ simus dignitatis immemores, sciamusque Deo timorem, honorem regibus exhibendum, apostolica ita nos præmonente doctrina : Reddite omnibus debita ; » et paulo post : Cui timorem, timorem ; cui honorem, honorem. » Locum etiam Petri commemorat : Deum timete, regem honorificate . « Competens igitur, inquit, mansuetudini tuæ deferimus honoris obsequium ; cui regalis apicem culminis divina cernimus largitate collatum : nec tamen quemquam sapientem fugit, quanto sempiternus ille Rex regum et Dominus dominantium timore debeat suspicii, qui temporales etiam reges præcipit honorari. » His persuasi decretis, non metu aut infirmitate coacti, reges impios ac religioni infensissimos observabant ; neque temporariam et ab opportunitate pendentem, sed æternis decretis nixam, exhibebant fidem.

Eadem fide erant adversus Gondebaudum arianum, Burgundionum regem, sanctus Avitus Viennensis et cæteri episcopi gallicani, qui perfidi regis imperio suberant ; et habebant quidem Clodovæum Francorum regem, catholicæ fidei defensorem et Gondebaudi hostem. Neque tamen ei adversus Gondebaudum pugnanti, regis ariani regnum dabant, aut à sui regis obedientia recedebant. Extat nuper edita à viro religiosissimo eorum episcoporum cum arianis facta collatio, Apostolorum digna temporibus : qua in collatione ipso Gondebaudo querenti de rege Francorum suos fines invadente, sic sanctus Àvitus omnium respondet nomine : « Ignoramus, ô Rex, quo consilio et qua de causa, rex Francorum facit quod dicitis ; sed Scriptura nos docet, quod propter derelictionem legis Dei, sæpe subvertuntur regna, et suscitantur inimici ex omni parte, illis qui se inimicos adversus Deum constituunt. » Ergo à Deo multa eaque gravia comminantur ; nihil ipsi moliuntur adversus ejus imperium, tanto defensore Francorum rege freti ; et regem suum tam impense colunt, ut is moveretur ; ac tametsi induratum, et à Deo reprobatum, multis argumentis cernerent, haud minus pro rege habuerunt.

De Hunerico et Odoacro scribit Gelasius, Hunerico Eugenium Carthaginensem et catholicos sacerdotes restitisse, extrema tolerantes : se quoque Odoacri scripto cum aliqua non facienda præcepisset, nullatenus paruisse. His docet quousque resistere fas sit regibus iniqua jubentibus : eatenus scilicet, ut extrema omnia tolerentur, ut obedientia non simpliciter, sed tantum in illicitis denegetur, non sane ut imperium abrogetur.

Ad eumdem Hunericum, postquam ab eo interdictum erat catholicis sacerdotibus, ut conventus minime celebrarent , extat sancti Eugenii Carthaginensis episcopi omnium collegarum nomine data Epistola, quæ sic habet : « Nuper potestas regia per Vitaritum Notarium meam parvitatem admonere dignata est, qui nobis de merito ac religione fidei præceptum ejus in Ecclesia, præsente clero et plebe, recensuit. Ex cujus tenore cognovimus ad omnes episcopos meos præceptum regium similiter emanasse, ut die constituta pro disputatione fidei veniatur : quod nos venerabiliter accepisse suggessimus. » Ad eumdem edit professionem fidei, ducto initio ab obedientia debita regiæ potestati : « Regali imperio fidei catholicæ, quam tenemus, præcipimur reddere rationem ; ideoque aggredimur. » Quæ si imbecillitas, non ipsa veritas postulasset, tacere potuisset Eugenius.

Atque hæc de arianis eo ævo regnantibus. Zenonem vero Imperatorem impio decreto, quod Henoticum, id est, unitivum appellabat, et Chalcedonensi synodo anathema dicentem, Simplicius et Felix, Romani Pontifices fortissimi, diutissime, et, quantum in ipsis fuit, pacatissime regnare permiserunt.

Chapter 64 of 396