Caput IL. Quartum sæculum, Julianus Apostata : an Ecclesia tum invalida fuerit ? S. Gregorii Nazianzeni locus : item S. Augustini : S. Thomæ responsio ad locum Augustini, non sa…
Quartum sæculum, Julianus Apostata : an Ecclesia tum invalida fuerit ? S. Gregorii Nazianzeni locus : item S. Augustini : S. Thomæ responsio ad locum Augustini, non satis cognito rerum sub iuliano statu.
At forte quis dixerit, ethnicis quidem regibus parendum fuisse, non autem christianis, si à christiana religione defecissent, aut eam insectarentur. Sed quanquam illa distinctio vana omnino est, christianosque jussa Ecclesiæ detrectantes tantum pro ethnicis haberi vult Christus, atque adeo illos haud magis quam ethnicos regnare vetat : tamen ut eam rem certius exploremus, placet intueri Juliani Apostatae tempora ; quem quidem non modo christiano baptismo, sed etiam clericali ordine initiatum, ac Lectoris officio defunctum esse constat.
Ac primum, notum est regnasse Julianum medio quarto sæculo, post Constantium et Constantinum, quorum temporibus fidem christianam et Ecclesiam catholicam mirum in modum fuisse propagatam omnes historici memorant ; ut tanta multitudo, quantam à Tertulliano descriptam vidimus, secutis temporibus comparata, modica haberetur. Sic enim scribit sanctus Gregorius Nazianzenus oratione in Julianum III : « Ac ne hoc quidem perspiciebat (Julianus) quod prioribus quidem persecutionibus, parva perturbatio sequebatur, quia nondum dogma nostrum ad multos propagatum erat, sed in paucis adhuc hominibus veritas hærebat... Nunc autem salutari doctrina longe lateque fusa, et apud nos præsertim dominante, religionem christianam immutare,... nihil aliud fuerit quam Romanorum imperium convellere, ac de rerum summa periclitari. » Non igitur infirma tum erat Ecclesia catholica, sive ipsa veritas et salutaris doctrina, quæ in imperio romano dominabatur ; cum qua rerum summa periclitatura erat, si christiani pristinæ modestiæ obliti anna caperent.
Notum etiam illud Joviani Imperatoris christianissimi et catholicissimi post Juliani necem electi, atque ideo imperium respuentes, quod imperare nollet nisi christianis ; ex quo vox erupit totius exercitus, christianos se esse, atque in pia disciplina Constantino et Constantio imperatoribus educatos. Non ergo multitudo tantum plebis, sed totius exercitus Christo serviebat.
Id eliam docet, quantum praevaleret in romano exercitu vera fides, quod Joviano post sex menses mortuo, Valentinianum haud minus christianum et catholicum, ad hæc fidei confessorem, Augustum elegere.
Quam autem egregie milites, vel Juliano vivo, in Christum animati essent, docet illud à sancto Gregorio Nazianzeno relatum ; nempe propositam fuisse Juliani statuam, quam pro more adorarent, adjunctis tamen idolis, ut ea adorasse viderentur ; tum vero milites donativum accepturos ab eo imperatore, thus quidem incendisse incautos, postea vero monitos quam id ad Gentilium superstitionem pertineret, è publico convivio statim exiliisse atque exclamasse : « Christiani, Christiani sumus » : denique ad imperatorem accurisse, projectâque pecunia, iterum exclamasse : « Non dona accepimus, Imperator, sed morte damnati sumus ; » et quæ præclara hic Gregorius Nazianzenus commemorat.
Quod Cardinalis Perronius objicit, Julianum ab Ecclesia neque prudenter, neque utiliter, potuisse deponi, hoc etiam nomine, quod Arianorum factio Ecclesiam catholicam oppressam teneret, à tanti viri scriptis abesse vellemus. Neque enim id Gregorio Nazianzeno rem coram intuenti, ac Juliani imprudentiam singularem incusanti congruit. Ad hæc satis constat Ecclesiam catholicam, longo intervallo arianis præstitisse, cum primum toto Occidente regnaret, paucis ibi arianis : in Oriente vero universus fere populus in prisca fide staret, solis plerumque episcopis, quos Constantius violenter intruserat, aliud sentientibus, iisque inter se mira confusione divisis. Certe qui vel unum Athanasium legerit, satis intelliget quantum Ecclesia catholica, etiam sub Constantio praevaleret : quod quidem Calvinistis, Arianorum multitudinem et victorias amplificantibus, catholici omnes, et ipse Perronius luce clarius demonstrarunt. Quare quod ariani catholicam Ecclesiam opprimerent, solius Constantii violentiæ tribuendum : quo statim mortuo, catholici adeo praevalebant, ut exercitus nonnisi catholicos Imperatores eligeret.
Cum ergo adeo et multitudine, et robore, et animis valeret Ecclesia ; tamen christiani fidem Imperatori servarunt impio, apostatae, blasphemo in Christum, nihil non molienti ut christianam è medio tolleret religionem. Etsi enim christianismi nomine paucos interfecerit, quod nostris martyrii honores invideret, tamen et iniquis legibus premebat christianos, et plebis in nostros sævientis seditiones alebat ; ut eo nemo fuerit vehementior christianæ fidei insectator. Neque eo magis christiani ab officio recessero ; imo vero ejus statuas, teste Gregorio, cum aliis civibus omnino adoraturi erant, repugnante nullo, nisi eis statuis imperator idola adjunxisset : adeo non modo in necessariis obsequebantur, sed nequidem à superfluis, qui regiæ majestati deferri solerent, honoribus abstinebant.
Memorabile illud apud Theodoretum sanctorum Martyrum Juventini et Maximini, qui cum Iuliano Apostata præcipuo militiæ honore conjuncti, idololatriam ei liberis vocibus exprobrabant : « Hoc unum, inquiunt, in tuo imperio moleste ferimus. » Adeo aberant ab imperio in aliis rebus, atque in militia detrectando.
Attestatur beatus Augustinus his verbis : « Aliquando injustii perveniunt ad honores sæculi. Cum pervenerint et facti fuerint vel Judices, vel Reges, quia hæc facit Deus propter disciplinam plebis suæ, non potest fieri, nisi ut exhibeatur illis honor debitus potestati. » Audis verba, non potest fieri ; quæ certe oratio non est accommodata temporibus ; sed ab inseparabili rerum conditione, naturaque ipsa profecta, ad omnia tempora diffunditur. Cur autem non potest fieri quin exhibeatur ille honor ? Nempe respondet : Quia est illi debitus potestati, et quia hoc facit Deus ; ut illi profecto potestati parere necesse sit eum, qui Deo paret.
Hoc fundamento posito, pergit Augustinus ; cùmque servos memorasset Domino infideli obedire, ad reges progressus, hoc exemplum adducit : « Iulianus extitit infidelis imperator : extitit apostata, iniquus idololatra : milites christiani servierant imperatori infideli. Ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum qui in cœlo erat ; si quando volebat ut idola colerent et thurificarent, praeponebant illi Deum. Quando autem dicebat : Producite aciem : ite contra illam gentem ; statim obtemperabant. Distinguebant Dominum æternum à domino temporali ; et tamen subditi erant propter Dominum æternum etiam domino temporali. »
Manifeste ergo sanctus Augustinus principem apostatam, Ecclesiæ hostem ac persecutorem, accenset iis principibus, qui licet injusti sint, cum tamen ad honores sæculi pervenerint, « non potest fieri nisi ut exhibeatur illis honor debitus potestati : » et quidem exhibeatur, non illa, quam jactant, prudentia ac metu, sed æterna et incommutabili lege, propter æternum Regem scilicet, qui res humanas æterno consilio ita ordinavit.
Hunc locum interpolatum et mutilum sub Ambrosii nomine Gratianus protulit, atque ita mutilum et truncum sanctus Thomas vidit, ac sibi objecit. Respondit autem sic : « Quod illo tempore Ecclesia in sui novitate nondum habebat potestatem terrenos principes compescendi, et ideo toleravit fideles Juliano Apostatae obedire, in his quæ non erant contra fidem, ut majus fidei periculum vitaretur. » Quae verba sancti Doctoris exscribere non piguit, ne quid dissimulare videremur. Tamen si in Gregorii Nazianzeni locum aliosque similes incidisset, credo, intellexisset non fuisse tum Ecclesiam in sui novitate, nec potestate destitutam ; quippe quæ quadringentis fere annis victrix jam dominaretur, nec nisi imperio convulso labefactari posset. Sed nimirum hæc et alia multa antiquitatis monumenta, librorum inopia ac linguarum imperitia, vix erant cognita : labente etiam disciplina, cum pauca spiritus vestigia superessent. Nos igitur his responsis. Patrum testimonia facile anteponimus, ac de sancto Thoma, cum tota Facultate nostra Petri Alliacensis ore respondemus : « Nos hujus Doctoris sanctitatem veneramur, et ejus doctrinam, quantum fides et ratio patitur, tenendam esse censemus. » Hæc ille, cum de immaculata Virginis Conceptione, sancti Thomæ nomen atque auctoritatem objicerent Quæ semel dicta volumus ad hanc et alias sancti Doctoris auctoritates, quæ objici possent. Quod autem sanctus Doctor addit : toleratum fuisse tum Juliani imperium, ut majus fidei periculum vitaretur : rogo, potuerintne Ecclesiæ res pejore loco esse, quam sub eo principe, qui ut christianam religionem exscinderet, nec dotis, nec donis, nec minis, nec suppliciis parcebat, eòque periculosius sæviebat, quod interdum parcere videretur, sævumque animum quadam clementiæ specie occultaret ; ac denique, teste Gregorio Nazianzeno et aliis, satis praeferret à se extrema omnia adhibitum iri, si de Persis victoriam reportaret ; quam tamen victoriam milites ducesque christiani omni ope promovebant. Quid autem pertimescebant Juliani temporibus, quod non item omni Ecclesiæ tempore pertimescendum fuerit, regibus depositis ? Nempe quotiescumque à Pontificibus depositi sunt, secutæ eæ calamitates, stragesque, et scelera, imo etiam schismata, quæ historiæ produnt, magno fidei animarumque periculo. Quare, si teste sancto Thoma, Bellarmino et aliis, horum malorum metus Pontifices deterrebat merito à Constantio, Valente, Anastasio et reliquis ; et ab omnibus quoque regibus deponendis, pari ratione abstinere oportuit.
Hinc autem exsurgit nostræ sententiæ demonstratio : non eam profecto Christus Ecclesiæ suæ clementi et pacificæ potestatem dedit, quæ sine vi, sine cædibus, sine bellis civilibus, tetrisque schismatibus non posset exerceri ; atqui non aliter exerceri potuisse potestatem illam deponendi reges experientia testatur : non ergo ea potestas à Christo est,
Chapter 60 of 396