Skip to the text

Caput XXII. Lotharii Junioris excommunicatio, propter Valdradam, nulla unquam depositionis mentione

Lotharii Junioris excommunicatio, propter Valdradam, nulla unquam depositionis mentione.

Eodem procedente sæculo, Lotharius Junior, imperatoris Lotharii supra memorati filius ac Ludovici Pii nepos, idem Austrasiæ Rex, repudiata Teutbergâ legitima conjuge, ac Valdradâ pellice superducta, Romanos Pontifices merito concitavit. Et quidem Nicolaus I, doctissimus juxta ac fortissimus Pontifex, insanis amoribus irretito excommunicationem intentat ; de regni privatione ne cogitat quidem. « Cavendum est, inquit, ne cum ea (Valdradâ scilicet jam excommunicata) pari mucrone percellaris sententiæ, ac pro unius mulieris passione et brevissimi temporis desiderio vinctus et obligatus, ad sulphureos fœtores et ad perenne traharis exitium. » Ac paulo post : « Cæterum præcave ne quando nos secundum Domini præceptum duos aut tres testes adhibeamus ; imo vero ne hoc Ecclesiæ sanctæ dicamus, et, quod non optamus, fias cunctis sicut ethnicus et publicanus. » Neque quidquam inculcat aliud, cum ea de re longe plurimas ad proceres, ad episcopos, ad reges Lotharii patruos, ad ipsum Lotharium, easque fortissimas atque amplissimas litteras dederit.

Ergo extrema omnia, quæ ecclesiastica potestate fieri possent, interminatus, nihil de depositione somniabat ; quod quidem si ecclesiasticæ potestati concessum his temporibus cogitassent, non defuissent Nicolao rei exequendæ vires, cum Lotharii patruos ac præsertim Carolum Calvum ejus regno inhiare intelligeret.

Quod autem scribit ad Ludovicum et Carolum reges, Lotharii patruos, « dilatam à se vindictam in eum, ne sanguis effunderetur, et ne bella excitarentur ; » non hæc eo pertinent, quasi ipse Pontifex Lothario regnum adimere, aut alteri tradere moliretur, sed quod principes adversus Deum et Ecclesiam contumaces, contemptu et odio populorum, civilibus bellis agitari soleant.

Cæterum non modo adhibitas in Lotharium excommunicatio-

is minas, verum etiam datam excommunicationem ipsam, hæc Nicolai ad episcopos in regno Lotharii constitutos scribentis verba testantur : « Nostræ communionis cum mœcha sibi sociata et suis fautoribus ipse dudum factus est exsors. » Quo etiam factum, ut excommunicatione perculsum Carolus ad osculum atque colloquium admittere recusaret, ut legimus in Capitularibus ; neque eo secius pro rege habet, neque uspiam increpiti proceres, ac populi, qui in ejus obsequio permanebant : aut excommunicatum licet, Nicolaus I et Adrianus II regni extorrem fuisse, aut futurum esse pronuntiant.

Chapter 80 of 396