Caput XX
An valeant allatæ à Baronio causæ, cur Constantino Irenes filio, catholico imperatori, imperium restituendum non fuerit ; Adriani I locus nihil ad rem ; recapitulatio dictorum de iconoclastis imperatoribus : de fide illis servanda Orientalis Ecclesiæ sensus : illi imperatores in coronatione jusjurandum dederant de tuendis Ecclesiæ dogmatibus ac ritibus : ex his argumentum.
Scripsit Baronius Constantinum Irenes filium, catholicum licet, ac de fide catholica bene meritissimum, tamen « non fuisse dignum habitum, cui restitui deberet imperium, quod ablatos à prædecessoribus hæreticis imperatoribus archiepiscopatus et episcopatus, qui immediate essent sub juribus Romanæ Ecclesiæ, et dempta ejus amplissima patrimonia, admonitus licet per Adrianum Pontificem, minime restituere voluisset. » Jam æquus lector judicet, ecquid sit verisimile, propter aliquot prædia et aliquot episcopatuum immediatam subjectionem, neganda fuerit Constantino Irenes filio, catholico principi, à piis Pontificibus imperatoria dignitas, quam Leoni Isauro, Constantino et Leoni Copronymis, hæreticis, impiis, persecutoribus, illaesam mansisse vidimus.
Neque illud est validum quod Baronius memorat ex Adriano I, quod nempe de Constantino ad Carolum Magnum hæc scripserit : « De diœcesi sanctæ nostræ Ecclesiæ Romanæ, tam archiepiscoporum quam episcoporum, seu de patrimoniis, iterum increpantes commonemus ; et si noluerit ea sanctæ nostræ Ecclesiæ, Romanæ restituere, hæreticum eum pro hujusmodi erroris perseverantia esse decernemus. d Decernemus, inquit. Minas audimus, et fortasse nimias : sed certe tantum minas, et tantum initum animo consilium, non prolatum decretum. Quid porro ad rem nostram : Hæreticum decernemus ? Esto : an et illud addit ? Imperio in æternum privatum declarabimus. Quale autem illud est, ut propter excommunicationem, forte decernendam, imperio indignus sit, cum hæresis manifestæ damnatos Leonem Isaurum, Constantinum Copronymum et Leonem ejus filium, haud minus pro imperatoribus habitos esse constet ?
Sed esto, Constantinus episcopatus aliquot ac prædia retinens, indignus imperio sit, saltem occidentali : nam de orientali nemo litem movebat. Quid hoc ad Irenem ? Pessima quidem mulier, sed nihil ad rem nostram ; cum nullius sceleris rite postulata, nedum condemnata sit. Hæreses insectabatur, fidem tuebatur, fovebat Ecclesiam, ditabat ecclesias ; nemo Ecclesiæ Romanæ res ab ea repetierat. At illa sub ipsa imperii initia, toto Occidente statim mulctata est. Quo jure, suo loco facile exponemus. Certe id non hæresi, non ulli impietati, non persecutioni, non etiam anathemati tribuendum esse, luce est clarius.
Huc accedit Orientalis Ecclesiæ testimonium. Ea enim Romanis Pontificibus adhærebat, iisque anathematizantibus hæreticos imperatores obsecuta erat : denique ab imperatoribus extrema quæque patiebatur, neque eo secius in obsequio persistebat. Sanctus etiam Germanus Constantinopolitanus antistes, egregius ille his temporibus fidei catholicæ propugnator, teste Baronio, « reprehendebat Italos, quod ita penitus ab imperatore resiliissent. » Extat enim in græco codice Orientalium canonum, ejusdem sancti Germani epistolæ fragmentum, in eos qui ab imperio descivissent. Non ergo placebat ista defectio, etiam hæresis causa. Sancti quique Martyres sub Leone et Constantino tanta passi, ipsos nihilominus pro imperatoribus salutabant. Id passim acta Martyrum à Baronio relata testantur. Iidem martyres, et sanctus Germanus, Paulus, Tarasius, Constantinopolitani antistites, aliique episcopi contemnunt quidem Leonem Isaurum de fide decernentem, quod id alienum esset ab imperatoria dignitate et potestate : nullam illi movent litem de iis quæ in civilibus pro imperio statuisset. Sancta ergo Orientalis Ecclesia anathematizatos quosque principes, pro veris principibus coluit.
At profecto Romanus Pontifex haud minus orientali quam occidentali Ecclesiæ præsidebat ; ac si depositi imperatores essent, haud minus in Oriente quam in Occidente eis abrogaretur imperium ; turpissimumque fuisset Romanis Pontificibus, sibi et Occidenti, deposito imperatore, consulere, contemnere Orientem longe graviora passum, cum ab imperatoribus apud se agentibus premeretur.
Sic tota Ecclesia catholica, quacumque patebat, Leonem Isaurum, dirum persecutorem, et Constantinum Copronymum triginta et amplius annis sævientem, Leonemque IV haud minus crudelem, pro imperatoribus habuere : ac totis sexaginta annis, quibus impia domus vastabat Ecclesiam, de movendo imperio per decreta legitima, nemo in Oriente, nemo in Occidente, non plebs, non episcopi, non religiosi, tot licet vexati suppliciis, non ipsi Romani Pontifices cogitabant.
Attamen omnia intervenerant propter quæ deponi oportere imperatores adversarii docent : hæresis, pertinacia, immanis persecutio : ad hæc, quod maximi ponderis esse volunt, violatum jusjurandum, quandoquidem imperatores Ecclesiæ, Deo teste, spoponderant, se in religionem nihil novitatis inductores.
Scribit enim Theophanes, sanctum Germanum Constantinopolitanum, Leoni Isauro « reduxisse ad memoriam ejus sponsiones ante susceptum imperium sibi factas, Deo in fideijussorem dato, quod in nullo Ecclesiam commoturus esset à suis apostolicis et divinitus traditis ritibus. »
Hæc autem cum ita se haberent, non modo persecutorem pro imperatore colebant ; verum etiam, qui per eam occasionem seditiones cogitarent, atque ab imperio deficerent, gravi, quoad poterant, auctoritate comprimebant ; adeo ab hominum mentibus hæc aberant, in quibus nunc spem Ecclesiæ et Pontificis robur collocatum volunt.
Chapter 78 of 396