Skip to the text

Caput XXIV. Eodem nono sæculo Stephani V epistola ad Basilium Imperatorem, de finibus utriusque potestatis

Eodem nono sæculo Stephani V epistola ad Basilium Imperatorem, de finibus utriusque potestatis.

Eodem sæculo ix, Photianum illud schisma est conflatum ; quo initio, adversus Romanam Ecclesiam Græca Ecclesia rebellavit. Atque idem ipse Photius à Romanis Pontificibus sæpe prostratus, adnitente VIII generali Synodo, Joannis VIII fœda indulgentia, et Basilii Macedonis Græci Imperatoris auctoritate, valentior resurgebat. Resurgentem Marinus, Adrianus III, Stephanus V, resumptis viribus conterebant. Hic Basilium ecclesiastica invadentem his verbis coercebat : « Licet ipsius Christi Imperatoris similitudinem geras in terris, rerum tamen mundanarum et civilium tantum curam gerere debes, quod etiam precamur ut ad multos annos præstare valeas. Quo igitur pacto à Deo largitus es nobis terrenis rebus præesse ; ita etiam nos per Principem Petrum spiritualibus rebus Deus præfecit. Accipe, quæso te, benigna fronte quæ sequuntur : datum est tibi curare ut tyrannorum impietatem et feritatem gladio potentiæ concidas, ut justitiam ministres subditis tuis, ut leges condas, ut terra marique militares copias disponas : hæc est præcipua cura potentiæ et principatus tui. Gregis cura vero nobis commissa est, tanto præstantior, quantum distant à cœlo ea quæ in terris sunt. » Sic docet eminere regia potestate pontificiam potestatem, quod hæc majoribus rebus præsit, non profecto, quod illam ea temporalium ad spiritualia subordinatione quam fingunt, in ordinem cogere ac loco movere posset. Hæc scripta sunt ad annum Christi circiter 885. Ea tum modestia agebatur.

Chapter 82 of 396