Skip to the text

Caput XV. Gregorius II confiteri pergit nullam esse suam in rebus civilibus potestatem

Gregorius II confiteri pergit nullam esse suam in rebus civilibus potestatem.

Neque id semel inculcat : sed cum imperator atrocius rescripsisset, ipse secunda epistola data sic incipit : « Accepimus vestri à Deo conservati imperii atque in Christo fraternitatis litteras, meque prorsus vitæ meæ tæduit, quod sententiam non mutaris, sed in eisdem malis perseveres. » At in his obstinatissime perseverantem ut imperatorem salutat ejusque à Deo imperium conservatum colit : tum iterum inculcat illud : « Non sunt imperatorum dogmata, sed Pontificum : militarem et ineptum quem habes sensum et crassum, in spiritualibus dogmatum administrationibus habere non potest. Ecce tibi palatii et ecclesiarum scribo discrimen, imperatorum et Pontificum : agnosce illud, et salvare ; nec contentiosus esto... Quemadmodum Pontifex introspiciendi in palatia potestatem non habet, ac dignitates regias deferendi ; sic neque imperator in ecclesias introspiciendi, et electiones in clero peragendi, neque consecrandi, vel symbola sacramentorum administrandi ; sed neque participandi absque opera sacerdotis ; sed unusquisque nostrum in qua vocatione vocatus est à Deo, in ea maneat . » Videmus in quo reponat Pontificum munus : Non habet, inquit, Pontifex potestatem deferendi regias dignitates. At si tales, quales nunc Romanos Pontifices circumsistunt, consiliarios habuisset, nequaquam dixisset id : Non hanc habet Pontifex potestatem ; sed non hanc habet voluntatem. Non ita Gregorius II, sed plane : Non habet potestatem Pontif ex deferendi regias dignitates , haud magis quam imperator ecclesiasticas ; quo nihil dici potest apertius. At nunc ducatus, marchionatus, regna etiam ipsa atque imperia deferunt ; adeo à prima illa gravitate ac simplicitate defecimus.

Gregorius II, qui tanto à se studio temporalium potestatem amolitur, quid in spiritualibus possit non tacet ; imo : « Persequeris me, inquit, ac tyrannice vexas militari ac carnali manu : nos inermes ac nudi, qui terrenos et carnales exercitus non habemus, invocamus principem exercitus omnis creaturæ sedentem in cœlis Christum, qui est super omnes exercitus supernarum virtutum, ut immittat tibi dæmonem, sicut ait Apostolus, tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit . » Summum ergo illud est, quo potestas pontificia se extendat ; excommunicare nempe, quod est Satanæ tradere ; revera malorum omnium in hac vita extremum, et æternæ damnationis præjudicium ; sed nimis ludibrio habitum, ex quo Pontifices non contenti sua sorte tantaque divinitus tradita potestate, aliena et inferiora occuparunt.

Hæc Gregorius II, fortissimus juxta ac modestissimus Pontifex, rescribit ad minaces cædemque spirantes impii imperatoris litteras. Hanc doctrinam sanctos antecessores suos Gelasium et Symmachum secutus, Christi tradebat ecclesiis. Jam vero quid egerit, utque se gesserit, cum ei imperator toties intentaret necem, latinos scriptores narrantes audiamus.

Chapter 73 of 396