Caput XXVI. Atto Vercellensis, Burchardus Vormatiensis, decimi sæculi auctores proferuntur
Atto Vercellensis, Burchardus Vormatiensis, decimi sæculi auctores proferuntur.
Decimo sæculo Attonis episcopi Vercellensis claret auctoritas. Is igitur epistola ad Valdonem episcopum multa de regibus, eaque superiorum sæculorum traditioni consentanea tradit. Hæc imprimis de fidelitate perversis etiam regibus præstanda : Davidis ac Samuelis exemplo Christique auctoritate observandos eos : supremam eorum esse solique Deo subditam potestatem, evictum ex illo Davidis : Tibi soli peccavi ; atque ex interpretatione Cassiodori, ea quam supra retulimus : tum quanta cautela bonis obsequendum, cum nec malos repellere liceat, atque ex Chrysostomo, esse « in potestate populi facere regem quem vult ; factum, de regno repellere, non in ejus potestate ; » utque « fidelitatem quam jurando regi promiserint inviolabilem, teneant, » Nondum scilicet juramenta fidelitatis solvi à pontifice cogitabant. Hæc de Attone paucis, ne ab aliis Patribus jam audita cum lectoris taedio repetamus. His liquet priscam traditionem proximis etiam Gregorii VII temporibus viguisse.
Per eadem tempora floret beatus Burchardus, Vormatiensis episcopus, doctus, ac pius canonum compilator. Ibi Decretorum libro xv, multa de regum suprema atque à Deo constituta, solique Deo subjecta potestate, ex sancto Isidoro Hispalensi collecta legeris : neque hic, neque alibi quidquam de deponendis regibus, aut solvendo fidelitatis sacramento legitur, ut in secutis postea canonistis. Nondum hæc decreta, nondum hi tituli vel nomine noti erant : nondum enim Gregorius VII prodierat.
Quare cum eodem sæculo exeunte, Robertus rex Francorum,. Hugonis Capeti filius, ea commisisset, propter quæ excommunicandus videretur, dicta quidem ea sententia est : de deponendo eo, aut de obedientia deneganda nihil tentatum, nihil dictum, nihil cogitatum fuit. Sed tanta res paulo diligentius pensitanda.
Chapter 84 of 396