Skip to the text

Caput XXV. Eodem sæculo Fulconis Rhemensis locus à Perronio objectus

Eodem sæculo Fulconis Rhemensis locus à Perronio objectus.

Per eadem fere tempora, Fulconis Rhemensis nobis objicitur auctoritas, qui eodem sæculo exeunte, anno scilicet 898, perturbatissimis Galliæ rebus, licentius scripserit ad Carolum Simplicem, Ludovici regis filium, quem regno pulsum, sex annorum puerum, ex hostium manu Fulco eripuerat, domique diutissime aluerat : mox puerum adhuc, ac sua tantum opera patrio regno restitutum, prisco cathedræ suæ jure Rhemis inunxerat : unus denique adversus Eudonem regem à proceribus electum, totoque fere regno potientem, auctoritate, opibus, armis etiam sustentabat, quibus scilicet tum Ecclesia Rhemensis praevaleret. Ad eum igitur Fulco hæc scripsit, cum se improvidus, atque ad extrema redactus adolescens, adversus prævalidos hostes, Normannis idololatris regnum invadentibus sociaturus esse videretur : « Sciatis, inquit, quia si hoc feceritis, et talibus consiliis acquieveritis, nunquam me fidelem habebitis : sed et quoscumque potuero, à vestra fidelitate revocabo ; et cum omnibus coepiscopis meis vos et omnes vestros excommunicans, æterno anathemate condemnabo. Pro fidelitate, quam vobis servo, haec gemebundus scribo ; quoniam cupio vos secundum Deum et secundum sæculum semper esse honoratos, et non Satanæ, sed Christi adjutorio, ad debitum vobis conscendere regni fastigium. » Hæc Fulco patria veluti libertate, ad octodecim annorum scribit adolescentem, quo, trepidum vixque regnantem, atque ex ope pendentem sua, gravibus minis ab impia societate deterreret. Atque interim quod ipse proprio nomine scripserat, diligenter secernit ab iis, quæ coepiscoporum nomine minitaretur : « Cum episcopis, inquit, æterno anathemate condemnabo, » Regemque, et qui simul in impiam societatem consensissent. At suo nomine, ut procerum primus, atque in regno maxima pollens auctoritate : « Nunquam me fidelem habebitis, et quoscumque potuero à vestra fidelitate revocabo. » Hujusmodi vero minas per ea tempora passim à proceribus adversus imbecillem regem, infirmissimo imperio ac regno jam à Carolinâ stirpe ad aliam familiam inclinato, pridem inolita superbia jactatas, si quis ad certum jus legitimique exempli auctoritatem trahat, næ ille non jam Romano Pontifici atque omnibus episcopis, sed omnibus omnino proceribus permittat omnia adversus regiam majestatem. Certe hic nihil synodice, nihil legitimo ordine gestum ; sed unius viri factum ; imo vero non factum, sed dictum, nullo effectu consecuto, nullo antea, nullo postea exemplo legimus. Hæc illa sunt, quibus jus novum omnibusque retro sæculis inauditum sancire se posse arbitrantur »

Chapter 83 of 396