Caput IV
Quarti Ecclesiæ sæculi reliqua exempla proferuntur : Valens hæreticus et persecutor ; sancti Basilii aliorumque Sanctorum sensus ; Justinæ Arianæ, Valentiniani II nomine, catholicos insectanti, sanctus Ambrosius viribus prævalens, quousque repugnari posse putat : quid idem comminatus sit Gratiam et Valentiniano, si sacra paganorum restituerent.
Inter hæreticos imperatores secundus temporis ordine, impietate et crudelitate facile primus, Valens extitit. Hic post Julianum et breve Joviani Principis religiosissimi imperium, à Valentiniano fratre, Orientis imperator factus, arianam hæresim tutabatur ; de quo Gregorius Nazianzenus hæc scripsit : « Imperator auri amantissimus, et Christi inimicissimus..., post persecutorem persecutor, post apostatam non quidem apostata, sed nihilo tamen eo meliorem se christianis præbens. » Hujus imperatoris quanta in orthodoxos crudelitas fuerit, prodit illud relatum à Socrate, quod nempe mitescere visus sit, « cum mortis loco exilium irrogavit sacerdotibus. » Atque hunc tam crudelem, tam impium. Ecclesia nihilominus imperatorem coluit. Ejus ministrum ad se missum cum imperatoris litteris, ut exilium indiceret, sanctus Eusebius Samosatensis episcopus admonuit, ne, causa adventus sui prodita, plebem in se concitaret. Ipse clam, ne turba fieret ulla, ex urbe profectus, populo ad se accurrenti piumque pastorem effusis lacrymis revocanti, « recitavit legem apostolicam, quæ diserte præcipit obediendum esse magistratibus. »
Sic sanctus Basilius Modestum præfectum ad se missum, qui ad imperatoris communionem cogeret ; atque extrema omnia minaretur, non negat legitimum imperium gerere ; atque interroganti : « Nos, inquit, quales tibi videmur ? Nihil, respondit, dum hæc jubetis. » Adeo in una religionis causa detrectat imperia : « Cæterum, inquit, potestate tua fruere : hæc ad imperatorem defer. » Passurum se omnia commemorat, jubente imperatore. Uno verbo, agnoscit potestatem sacram et inviolabilem, abusum potestatis notat et contemnit,
Edessæ sanctus presbyter Eulogius, jussus à præfecto « communicare imperatori iisque quibuscum imperator communicat, respondit : Numquid ille, inquit, una cum imperio sacerdotium adeptus est ? » Sic utriusque potestatis agnoscit limites : imperatorem sua agentem observat : arianis sacerdotibus communicare jubentem despicit,
Sic erga Valentem se gerebat Ecclesia adeo praepollens viribus, ut Valentinianum Valentis fratrem, et postea Valentiniani filium Gratianum, Augustos, fide ac religione præstantes haberet in Occidente ; neque tamen iis præsidiis freta de abdicando Valente quidquam cogitavit, aut saltem ostendit id se posse. Neque Oriens minus Valenti furenti, quam Occidens Valentiniano et Gratiano piis ac faventibus detulit. Sic omnes in diversissimâ Principum erga Ecclesiam voluntate, eamdem majestatem, ut à Deo profectam, venerabantur.
Post Valentiniani I Valentisque tempora, regnavit Gratianus Valentiniani filius, magnumque Theodosium imperii consortem accepit. Valentinianus II, Gratiam frater, Mediolani levabatur nonum fere annum agens, Justina matre, ariana muliere regnum administrante. Tyrannus Maximus, caeso Gratiano, Gallias occuparat ; Romæ atque Italiae victor imminebat. Eo in rerum cardine, Justina principis nomine jussit, uti arianis suis basilicæ à sancto Ambrosio Mediolanensi episcopo traderentur. Ipse oratione habita traditurum se negat, neque enim fas esse sacerdoti tradere impiis ecclesias Christi nomine dedicatas. « Nec mihi, inquit, fas est tradere, nec tibi accipere, Imperator, expedit... Allegatur imperatori licere omnia ; ipsius esse universa. Respondeo : Noli te gravare, Imperator, ut putes te in ea quæ divina sunt imperiale aliquod jus habere : noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Est scriptum : Quæ Dei Deo, quæ Cæsaris Cæsari. Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem ecclesiæ : publicorum tibi jus mœnium commissum est, non sacrorum. » Et iterum : « Si tributum petit, non negamus : agri Ecclesiæ solvunt tributum... Solvimus quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo : tributum Cæsaris est, non negatur : Ecclesia Dei est, Cæsari utique non debet addici. » Hæc dicebat Ambrosius : potestati nihil detrahebat : officia discernebat.
Videamus quam vim opponeret impotenti feminæ principis nomine extrema omnia intentanti : hanc nempe : « Tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo... Habeo arma, sed in Christi nomine : habeo offerendi mei corporis potestatem... Habemus tyrannidem nostram : tyrannis sacerdotis infirmitas est : Cum infirmor , inquit, tunc potens sum . » Ipsa plebs exclamabat : « Rogamus, Auguste, non pugnamus ; non timemus, sed rogamus. Hoc, inquit Ambrosius, in vobis hodie Spiritus sanctus locutus est. Hoc christianos docet, ut et tranquillitas pacis optetur, et fidei constantia nec mortis revocetur periculo. » Ita resistebant. At nunc, confirmata Ecclesia, si adversariis credimus, ultro arma jussu Pontificum inferemus.
Piget quidem repetere parum congrua christianis. Sed quandoquidem his urgemur, considerare nos oportet quo tunc loco res essent. Imperabat in Oriente Theodosius Magnus, catholicæ fidei studiosissimus propugnator. Cæso Gratiano, Maximus tyrannus regnabat in Galliis, unde Valentiniani inhiabat imperio, vicinæque Italiae imminebat. Quo autem ille fidei catholicæ studio teneretur, hæc Theodoreti verba docent : « Ubi Maximus accepit ea quæ adversus eximium fidei præconem Ambrosium Valentinianus fecerat, scribit ad Valentinianum litteras, ne pietati bellum inferret, ac patriam religionem proderet ; denique arma minatur, nisi à proposito discederet, nec secus ac dixerat, gessit. Nam Mediolanum promovit exercitum : » Italiam scilicet, ac Valentiniani provincias, ipsamque adeo Romam invasurus. Cui catholicam fidem tuenti, imo vero fidei causa bellum professo, catholici Pontifices, cur non regnum traderent, et ab ariano principe, etiam sæviente, deficerent ? Ad hæc Mediolani pars catholica maxime prævalebat ; quin ipsi Valentiniani milites, qui basilicam circumfusi occupaverant, imperatori nuntiant « se præsto futuros, si viderent eum cum catholicis convenire ; alioquin se ad eum coetum, quem Ambrosius cogeret, transituros. » Licebat ergo tunc fidenter expromere vim illam deponendi reges ; ac si pupillo principi parcerent, licebat arianam mulierem in pueri animos venena hæresis insultantem à gubernaculis amovere. At dicebat Ambrosius : « Dolere potero, potero flere : adversus arma, milites, Gothos quoque, lacrymæ meæ arma sunt ; talia enim munimenta sunt sacerdotis : aliter nec debeo, nec possum resistere. » Nec debeo, nec possum, inquit, cui tot undique auxilia suppeteret. Non enim depositiones tum, non bella civilia jussu Pontificum movenda cogitabant.
Victo Maximo, ad Valentinianum, Theodosium et Arcadium, Augustos, senatus delata est supplicatio, ut ara Victoriæ Romæ restitui juberetur. Scribit Ambrosius ad Valentinianum : « Quisquis hoc suadet sacrificat, et quisquis hoc statuit. » Tum addit : « Certe si aliud statuitur, episcopi hoc æquo animo pati et dissimulare non possumus. Licebit tibi ad Ecclesiam convenire, sed illic non invenies sacerdotem, aut invenies resistentem. » Quid autem est resistentem ? A sacris prohibentem. « Quid, inquit, respondebis sacerdoti dicenti tibi : Munera tua non quærit Ecclesia, quia Gentilium templa muneribus adornasti ? » Et alia ejusdem spiritus. Alias Ecclesia minas, etiam in summis periculis, nesciebat.
Chapter 62 of 396