Skip to the text

Caput II. Gesta sub Gregorio VII, primumque ejus de Henrico deposito decretum

Gesta sub Gregorio VII, primumque ejus de Henrico deposito decretum.

Posteaquam universim constitit nihil ad fidem catholicam pertinere, quæ à Gregorio VII aliisque, in deponendis regibus gesta sunt ; illud jam ipsum evolutis excussisque gestis, singillatim ac luculentius explicemus ; simulque ostendamus quanti sint, quæ summa et indeclinabili auctoritate non valere liquet. Series postulat temporum, ut à Gregorio VII ordiamur.

Anno Christi 1073, adversus Henricum IV, nequissimum et flagitiosissimum imperatorem, Saxones rebellaverant. Belli causa memoratur, impositæ arces atque præsidia, quæ Saxones prædis agendis atque opprimendæ libertati esse comparata querebantur. Obtendebat imperator decimas Sifrido archiepiscopo immerito denegatas ; ipse occulte archiepiscopum instigabat : Abbates Thuringos ad iniquas conditiones adigebat : his initiis causisque bellum atrox gerebatur. Hic vero ex libro superiore repetendum id, quod per idem tempus contigit Henrico imperatori : ab Alexandro II diem dictam propter causas quidem ecclesiasticas, nulla depositionis interminatione : tum Alexandrum II infecto negotio decessisse : Gregorium VII ei substitutum, cum Henrico IV multa tractasse ; ac, ne superfluis immoremur, narrat Baronius, anno 1075, Henricum, victoria de Saxonibus reportata, contempsisse quæ Papæ promiserat, de pace videlicet cum Saxonibus ineunda, deque Thedaldo in Ecclesiam Mediolanensem intruso, aliisque ejusmodi negotiis ; communicasse etiam iis, quos Sedes apostolica ob simoniani et alia flagitia rejecisset. Anno vero 1076, refert idem Baronius, « missos à Gregorio Legatos, qui regem ad dicendam causam vocarent ad synodum : » dicta dies ad feriam secundam secundæ hebdomadæ in Quadragesima : adhibita pœna, nisi dicta die se sisteret, sed excommunicationis tantum, ut ex historicis hujus ævi, Baronio etiam probante, ostendimus. De depositione altum adhuc ubique silentium.

Henricus tamen ea Gregorii citatione commotus, statim habita Vormatiæ pseudo-synodo Gregorium deposuit, eique subjectionem et obedientiam interdixit ; » quin etiam datis litteris imperavit, et illi ut ab apostolica Sede discederet, et clero populoque romano ut « qui primus esset in fide, esset primus in ejus damnatione. » Hæc miror catholicis quibusdam non satis cautis scriptoribus probari potuisse. Neque enim aut Gregorius VII quidquam egerat, quo deponeretur, nec, si ea de re quæstio moveretur, ei finiendæ, idonei erant imperator cum eoque collecti Germaniæ episcopi ; prorsusque Ecclesiæ catholicæ ac Sedis apostolicæ jacet auctoritas, si hæ molitiones valeant. Sed postquam imperator inconcessa ausus, Gregorium deposuit ; Gregorius quoque eo prosilire ausus, ut regem non tantum excommunicandum more majorum, sed etiam deponendum novo exemplo susciperet. Neque illud omittendum, quod à coævo auctore memoriæ proditum supra retulimus ; delectatum eum videri dandi regni dulcedine et gloriâ, quam ultro blandientes offerebant : visos etiam illos motus, quibus Germania fluctuabat, amplificandæ in civilibus Romanæ potentiæ opportunos : queis fretus Gregorius eam tulit sententiam, cujus initium est : « Beate Petre, apostolorum Princeps. » Decretum autem sic habet ; « Et ideo ex tua gratia, non ex meis operibus, credo quod placuit tibi et placet, ut populus christianus tibi specialiter commissus mihi obediat specialiter pro vice tua mihi commissa ; et mihi, tua gratia, est potestas à Deo data ligandi atque solvendi in cœlo et in terra. Hac itaque fiducia fretus, pro Ecclesiæ tuæ honore et defensione, ex parte omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, per tuam potestatem et auctoritatem, Henrico Regi, filio Henrici Imperatoris, qui contra tuam Ecclesiam inaudita superbia insurrexit, totius regni Teutonicorum et Italiæ gubernacula contradico ; et omnes christianos à vinculo juramenti quod sibi fecerunt vel facient, absolvo, et ut nullus ei sicut regi serviat interdico. Dignum est enim, ut qui studet honorem Ecclesiæ tuæ imminuere, ipse honorem amittat quem videtur habere ; et quia sicut christianus contempsit obedire, nec ad Dominum rediit quem dimisit participando excommunicatis, meaque monita, quæ pro sua salute sibi misi, te teste, spernendo, seque ab Ecclesia tua, tentans eam scindere, separando, vinculo eum anathematis vice tua alligo. »

Eo in decreto, quod ad verba attinet, illud imprimis notatum volo, distinctis verbis atque sententiis depositum primo principem, tum etiam anathemate alligatum fuisse. Et merito quidem anathemate percussum confitemur eum, qui nulla causa nullaque potestate, Petri successorem deponere ausus fuerat. Quod autem Pontifex perperam depositus, haud meliore jure imperatorem ipse deposuerit, id vero ut novo, ita pravo exemplo esse factum contendimus.

Chapter 105 of 396