Skip to the text

Caput XV. Bernardus Claravallensis Abbas ; sub Innocentio II schisma ingens exstinctum : libri de Consideratione ad Eugenium III

Bernardus Claravallensis Abbas ; sub Innocentio II schisma ingens exstinctum : libri de Consideratione ad Eugenium III.

Gratianus ille quem memoravimus, monachus Bononiensis, triginta fere annis post Ivonem mortuum, Decretum suum composuit ex conciliorum canonibus, decretalibus Epistolis, et Patrum sententiis. Qui quidem, quam imperite nulloque delectu multa congesserit, nihil necesse est commonere doctos. Is primus omnium, decretis inseruit illum titulum, quem supra memoravimus : Quod Romanus Pontifex quosdam à juramento fidelitatis absolvat. Quod igitur Romanis Pontificibus maxime omnium favere videretur, ab iis commendatus, magnam apud posteriores canonistas et theologos auctoritatem obtinuit ; sed longe postea, cum decimo tertio sæculo vix innotescere cœperit. Cæterum, uti jam diximus, apud omnes constat, tanti valere ab ejus Decreto deprompta capita, quanti sunt auctores ii, ex quibus descripta sunt.

Jam vero apostolicum virum, neque tantum ecclesiæ Gallicanæ, verum etiam universæ lumen, beatum Bernardum audiamus. Is viginti duo annos natus Cisterciense monasterium ingressus est, eo tempore, quo gravibus dissidiis cum Henrico V Ecclesia laborabat, atque imperatorum depositionibus omnia perstrepebant. Anno deinde Christi 1130 et sequentibus, egregia ejus fuit opera pro Innocentio Pontifice, adversus Petrum Leonis, qui Anacleti nomine Petri cathedram occuparat. Quo in dissidio lata persæpe excommunicatio adversus schismaticum Pontificem ejusque asseclas, quorum multi erant principes, eâque causa nominatim excommunicatus Rogerus Siciliæ Rex, in Lateranensi II generali concilio, præsidente Innocentio, anno 1139, de depositione ne minæ quidem auditæ sunt, cum in schismate novem jam annis obstinatissimo animo perduraret. Innocentius ac Bernardus aptioribus remediis rem ecclesiasticam promovebant.

Anno postea circiter 1152, scribere aggressus est admirandum opus De Consideratione, ad Eugenium III, ex quo libro multa depromimus ; sed prius libri argumentum afferendum est. Eo ergo libro sanctissimus vir, Eugenium III, olim in Claravalle optimis vitæ monasticæ præceptis institutum, ad apostolicæ jam gubernationis vitæque regulas informabat. Cum autem undique temporales causas ad apostolicam Sedem ultro deferrent, iisque curis, vel maxime Romani Pontifices premerentur ; has quidem sanctus vir, etsi apostolico officio non satis dignas, haud tamen omnino removeri posse putabat : « Ego autem, inquit, parco tibi : non enim fortia loquor, sed possibilia. Putasne hæc tempora sustinerent, si hominibus litigantibus pro terrena hæreditate et flagitantibus abs te judicium, voce Domini tui responderes : O homines, quis me constituit judicem super vos ? In quale judicium mox venires ? Quid dicit homo rusticanus et imperitus, ignorans primatum suum, inhonorans summam ac praecelsam Sedem, derogans apostolicæ dignitati. » Hæc quidem curiales ; at Bernardus : « Et tamen non monstrabunt, puto, qui hoc dicerent, ubi aliquando quispiam apostolorum judex sederit hominum, aut divisor terminorum, aut distributor terrarum. » At nunc, si Deo placet, pro apostolica auctoritate orbem ad arbitrium divident, ac ducatus, marchionatus, comitatus, ipsa etiam regna distribuent. Pace eorum dixerim, ne putent imminutam à nobis apostolicam dignitatem, si ea respuamus quæ curiales jactarent, quæ Bernardus apostolicæ dignitatis studiosissimus prædicator diceret, amplectamur. Pergit porro sanctus vir : « Stetisse denique lego apostolos judicandos, sedisse judicantes non lego. Erit illud, non fuit. Itane imminutor est dignitatis servus, si non vult major esse eo qui se misit ? Aut filius, si non transgreditur terminos, quos posuerunt patres sui ? Quis me constituit judicem, ait ille Dominus et Magister ? Et erit injuria servo discipuloque, nisi judicet universos ? » At nunc viam docent novi theologi, qua Pontifices religionis nomine sæcularia omnia judicanda ad se trahant. Non ignorabat Bernardus, cum hæc scriberet, apostolici judicii dignitatem ; prosequitur enim sic : « Mihi tamen non videtur bonus æstimator rerum, qui indignum putat apostolis seu apostolicis viris, non judicare de talibus, quibus datum est judicium in majora. Quidni contemnant judicare de terrenis possessiunculis hominum, qui in cœlestibus et Angelos judicabunt ? Ergo in criminibus, non in possessionibus potestas vestra ; quoniam propter illa et non propter has, accepistis claves regni cœlorum, prævaricatores utique exclusuri, non possessores. » Non igitur profecto successores Petri, pro potestate clavium, legitimos possessores possessione dejicient : non adsciscent alios, nec humana jura confundent ; imo peccata solvent, cœlum claudent praevaricatoribus, pœnitentibus aperient, terrena relinquent iis, quibus humana jura concesserint ; nisi forte à possessiunculis quidem abstinere, regna vero dare jubentur. At non ita Bernardus. Urget enim ratio Bernardi diserte negantis, de iis judicari pro apostolica potestate, quæ ad claves non pertineant : ad claves vero pertinent sola cœlestia propter quæ datæ sunt, non terrena quævis, etiam regna et imperia propter quæ datæ non sunt. His circumscribit finibus ecclesiasticam atque apostolicam potestatem quam nunc adversarii ad terrena omnia extendere se posse confidunt, dummodo indirectam appellent, eoque nomine ludant.

Concludit postea Bernardus his verbis : « Quænam tibi major videtur et dignitas et potestas dimittendi peccata, an prædia dividendi ? Sed non est comparatio. Habent hæc infima et terrena judices suos, reges et principes terræ. Quid fines alienos invaditis ? Quid falcem vestram in alienam messem extenditis ? Non quia indigni vos, sed quia indignum vobis talibus insistere, quippe potioribus occupatis : denique ubi necessitas exigit, audi quid censeat (non ego, sed) Apostolus : Si enim in vobis judicabitur mundus , estis indigni qui de minimis judicetis. Sed aliud est incidenter incurrere in ista, causa quidem urgente ; aliud ultro incumbere istis, tanquam magnis dignisque tali et talium intentione rebus *. »

Quid sit in rem aliquam incidenter incurrere, Jurisconsulti sciunt. Puta cum quis judex ecclesiasticus de matrimonio cognoscens, incidenter, et, ut aiunt, casualiter de dote alimentisve decernit ; atque ad ejusmodi res Bernardus forte respexerit. Utcumque est, regna et imperia incidenter dari, longe esset absurdissimum. Cæterum quænam sit illa necessitas incurrendi in temporalia, quam vir sanctus agnoscit, satis perspicue aperit : quoniam, ut supra disseruerat, homines ultro hæc ab Apostolicis exigunt, ac de his judicium flagitant. Favent apostoli allegata verba, quæ de deiectis arbitris agunt. Ut autem hæc Pontifex pro jure suo ad se trahat, prohibent ea verba, quibus beatus Bernardus horum potestatem datam esse negat, horum tractationem alieni muneris invasionem vocat. Cujus sententiæ sæpe nos in sequentibus meminisse oportebit.

Huc etiam facit ille locus, quo sanctus vir tam gravia, tam fortia de interdicto apostolicis dominatu docet . Non enim video quomodo dominationem, eamque ambitiosissimam ac superbissimam evitent, si regna quoque conculcant et quolibet transferunt.

Neque propterea à Pontificum metu superbos reges absolvit, qui docet, Pontificem « oportere esse ultorem scelerum,... virgam potentium, malleum tyrannorum, regum patrem,... postremo Deum Pharaonis ; » atque insuper addit ; « Intellige quæ dico : dabit tibi Dominus intellectum. Ubi malitiæ juncta potentia est, aliquid tibi supra hominem præsumendum. Vultus tuus super facientes mala. Timeat spiritum iræ tuæ, qui hominem non veretur, gladium non formidat. Timeat orationem, qui admonitionem contempsit. Cui tu irasceris, Deum sibi iratum, non hominem putet. Qui te non audierit, auditurum Deum et contra se paveat. » Hæc summa doctrinæ est quam epilogando tradidit, cum librum clauderet, eoque vim omnem contulit. Sic ergo Pontifex malleus tyrannorum, ac Pharaonis in morem obduratos, ipse in Mosis morem, impetrato extraordinario auxilio, non ex tabula decreto recitato, dejicit. Hoc timeat, inquit, qui hominem non veretur, gladium non formidat. Humana omni potestate major, non id profecto timeat, ne data sententia deponas, ne regnum alteri dono dederis, quod neque unquam Christus, neque apostolici factitarunt ; sed ne oratione divinam ultionem elicias ; Timeat orationem, qui admonitionem contempsit. Neque enim prætermittit censuram ecclesiasticam, admonitionis nomine comprehensam. Hanc et alibi passim commendat ; clavesque cœli et judicia de solvendis retinendisque criminibus, et gladium spiritualem memorat, quem, ubi opus fuerit, Pontifex evaginet : eam potestatem qua regna omniaque temporalia ordinare se posse putabant proximi Eugenii antecessores, non modo omnino tacet, verum etiam, ut vidimus, negata penitus temporalium potestate, proscribit.

Chapter 118 of 396