Caput XXII. Refertur caput, Novit, extrav. de Judiciis : hujus edendi occasio : nihil ad rem : interpretatio necessaria
Refertur caput, Novit, extrav. de Judiciis : hujus edendi occasio : nihil ad rem : interpretatio necessaria.
Per ea tempora Innocentius III multum laboravit in componenda pace inter Francos et Anglos, ut deinde in infideles arma converterent, Pontifice digna res 1 Novum illud, quod pro potestate pacem vel inducias regibus imperaret. Grave id Gallicanis episcopis visum ; « et regem excusabant, Papam rogantes, ut non læderet jurisdictionem Regis Francorum : » at graviter redarguti sunt ab Innocentio, data ad eos Epistola, cujus initium est : Novit ille, extrav. de Judiciis. Summa Epistolæ est, non se judicare de feudo, cujus judicium ad regem pertinet ; sed decernere de peccato, cujus ad nos, inquit, pertinet sine dubitatione censura : hinc coerceri à se posse qui pacem abrumpant, præsertim juratam ; cum Ecclesiæ sit de juramenti religione cognoscere. Quæ, quidem nihil ad hanc quæstionem pertinent, cum non agat Innocentius de regibus metu depositionis coercendis, quod unum quærimus ; vanique omnino sunt et à quæstionis recedunt statu, qui hæc objiciunt. Sed tamen si ad extremum urgeantur, jam decernant episcopi ac præsertim Romanus Pontifex, non tantum de bello ac de pace, quod ipsum per se est gravissimum et regii officii pars maxima ; sed etiam de militia, de judiciis, de magistratibus, de feudis etiam, quorum cognitionem à se Innocentius amoverat, cum in his omnibus juramenti religio interveniat ; ac si ab aliis rebus juramentum absit, non abest certe peccatum ; quo nomine, privata omnia et publica ad potestatem Ecclesiæ revocentur. Quare hæc Innocentii vel emolliant necesse est, interpretatione commoda, ac modum aliquem adhibeant, vel omnia imperiorum jura confondant.
Id Philippus Augustus senserat, cum olim legato Clementis III minitanti, « nisi Rex Franciæ, et Comes Richardus cum Rege Anglorum (Henrico II) componerent, fore ut terras eorum sub interdicto concluderet ; respondit se illius sententiam nullatenus formidare, cum nulla æquitate fulciretur. Addidit etiam ad Episcopum Romanum minime pertinere in regem aliquem, maxime Francorum, per sententiam animadvertere » si rex idem in homines suos, dementes et regno suo rebelles, ulciscendi causa insurgere disposuerit. » Sic in sæculis etiam ineruditis, reges nostri, et majestatem intelligebant suam, et pro virili parte tuebantur. Itaque his minis nihil Clemens III, nihil Innocentius III profecere. De peccato cognoscat Romanus Pontifex, legitimo canonicoque ordine, ubi grave facinus evidenter injustum, notorium, neque ulla tergiversatione celandum, vel, si velint, claris probationibus certum : tunc excommunicationem tantum, idque adhibita christiana prudentia, non autem depositionem comminetur. Ut autem peccati nomine, regnorum jura ambiguasque bellorum causas, et imperiorum arcana ad se trahat, ne ipse quidem velit. Cæterum in foro conscientiæ, ubi habemus confitentem ac pœnitentem reum, quo pacto quæcumque peccata sunt, etiam in temporalibus (sive illa sint ambigua, sive certa, sive publica, sive occulta), clavibus Ecclesiæ subdantur, quatenus quidem peccata sunt, nemo sanus objiciet : neque ad rem ullo modo pertinet. Quod propter tardiores, aut cavillatores monitum esse volumus.
Chapter 125 of 396