Skip to the text

Caput XIV. Ivonis Carnotensis loci quidam expenduntur ; exempla memorantur : horum occasione de regaliæ causa, atque inita per episcopos Gallicanos compositione, actum : de Grat…

Ivonis Carnotensis loci quidam expenduntur ; exempla memorantur : horum occasione de regaliæ causa, atque inita per episcopos Gallicanos compositione, actum : de Gratiam Decreto quædam afferuntur.

Eadem ætate vigebat sanctus Ivo Carnotensis, in cujus decreto multa legimus ex antiqua de regibus Ecclesiæ traditione deprompta ; illud imprimis ex Isidoro descriptum : « Populi peccantes judicem metuunt : reges autem, nisi solo Dei timore metuque gehennæ coercentur, libere in præceps proruunt. » Quippe qui in suprema temporalium arce ab ipso Deo constituti, in temporalibus nihil nisi à Deo metuant : quæ profecto vana sunt, si deponi possunt, depositique ac privati, aliis quoque pœnis obnoxii vivunt.

Quod autem scripsit, id etiam exemplo docuit, qui regi, Ecclesiæ atque anathematis contemptori, tam promptam ubique præstitit obedientiam.

Sane in decretum transtulit partem epistolæ Gregorii VII ad Herimannum Metensem ; sed cur eam attulerit, quidve ex ea probare voluerit, testatur hic titulus : « Nullam dignitatem sæcularem, sed nec imperialem honori vel dignitati episcopali posse adæquari. » Quare eum locum Epistolæ protulit, quo Gregorius VII ex Gelasio, Ambrosio, aliisque probat, sacerdotes Christi regibus antecellere. Quæ autem huic loco inserta atque implicita reperit de rege Francorum deposito, ille profert quidem, ne textum mutilet, sed in quo vim faciat, titulus indicavit.

Non ergo id Ivo fecit, quod Gratianus postea. Nempe hic ex relato Gregorii VII loco, ejusque de deposito Childerico sententia, caput particulare fecit, jam sæpe memoratum : Alius , idque ad proprium finem retulit. Diserte enim scribit : « A fidelitatis etiam juramento Romanus Pontifex nonnullos absolvit, cum aliquos à sua dignitate deponit. » En Gratiani mens, ac velut hujus capitis titulus. Cui rei probandæ addit alia duo capita : alterum ex eodem Gregorio VII, alterum ex Urbano II : neque enim habuit antiquiora, quæ expromeret. At Ivonis tempore nondum hæc idonea visa erant, quæ in Decretorum librum suo venirent nomine ac titulo : neque post Gratianum, proprio ac nativo sensu, pro vera depositione à glossariis accepta sunt, uti jam vidimus.

Erant tamen ea tempora, quibus vel maxime flagraret, post Gregorii VII, Urbani II, ac Paschalis II decreta, de investituris cum Henrico V suborta contentio. Neque tamen Ivo eo adduci potuit, ut investituras prorsus intolerabiles judicaret, nedum inter hæreses, ut multi illius temporis, deputaret. Testis Epistola ad Joannem Lugdunensem. Idem post interdictum concilii Claromontani : « Ne episcopus vel sacerdos, regi vel alicui laico in manibus ligiam fidelitatem faciat, » Radulphum archiepiscopum Rhemensem adduxit ad regem, qui talem fidelitatem ipsi faceret, quia aliter pax ecclesiastica stare non potuit. Id fecit vir κανονικῶτατος, verique ac necessarii Ecclesiæ juris defensor acerrimus. Hujus exemplo discimus primitiva Ecclesiæ jura inviolata habere : adventitia quoque et secundaria tueri pro viribus : ex necessitate interdum melioris rei gratia ac pacis studio, omittere. Quo exemplo, episcopi Gallicani eam de regalia compositionem inierunt, qua necessaria permitterent, jam amissa relaxaret, nova, et iis quæ concederent potiora, lucrarentur ; ut et obiter aliquid, occasione Ivonis, quod ad hanc causam et initam à clero Gallicano pacem faciat (quandoquidem nostri censores tantopere hanc improbant) afferamus.

Cæterum id præcise è quæstione nostra est, quod Ivo Pontificum Romanorum studiosissimus, non modo non tuetur ea, quæ in deponendis imperatoribus fecerint, sed antiqua de regibus à solo Deo judicandis Patrum decreta, et verbo et exemplo defenderit.

Chapter 117 of 396