Skip to the text

Caput IV. Qui Gregorio VII Henricum deponendi adhæserint, eos falso fundamento nixos, falso nempe intellectu interdicti de vitandis excommunicatis, idque jam in confesso esse : …

Qui Gregorio VII Henricum deponendi adhæserint, eos falso fundamento nixos, falso nempe intellectu interdicti de vitandis excommunicatis, idque jam in confesso esse : sancti Gebhardi et aliorum ejus ævi in eam rem sententiæ.

Nunc ne sanctorum virorum, qui Gregorio VII reges deponenti adhaeserint, auctoritate plus æquo moveamur ; considerandum istud, illos, quotquot fuere, falso fundamento nixos ; nempe quod interdictum de vitandis excommunicatis, falso et ab omnibus jam rejecto intellectu acceperint. Quid inde consequatur orationis series aperiet. Nunc rem ipsam aggredimur. Incipimus autem à Gebhardo Juvavensi, quem à Metensi Herimanno de hac quæstione rogatum memoravimus. Jam quid responderit audiamus. Rescribit autem eo tempore, quo non modo Henricus IV à Gregorii VII communione recesserat, verum etiam Antipapam fecerat nefarium illum Guibertum Ravennatem, Clementem appellatum. Hunc qui respuerent episcopi, sedibus ab Henrico pellebantur ; pseudo-episcopi per vim intrudebantur ; ipse Gebhardus in exilio agebat, quo tempore hæc scripsit ; meritoque damnat episcopos qui talibus consentirent. Cæterum, cum Herimannus de deponendis regibus ecclesiastica auctoritate vel maxime quæreret, Gebhardus, nulla depositionis mentione facta, rem totam cum excommunicatione connectit, et controversiae statum ab ipso initio sic exponit : « Hac puritate contenti, eo quod in præsenti versatur negotio, hoc solum tenemus quod Ecclesia catholica semper tenuit, quod ab initio cœptæ christianitatis usque ad monstrosa hæc tempora stabile et inconcussum perstitit, scilicet quod excommunicatis non est communicandum. Hæc namque dissensionum causa est et seditionum, quod illi ab excommunicatis non abstinent et non abstinendum docent : nos vero et abstinemus et abstinendum persuademus, præcipue ab illis qui à prima et præcipua Sede excommunicantur. » Sic ille totius negotii fontem rationemque, in ipso interdicto de vitandis hæreticis reponendam putat : depositionis per totam epistolam mentione nulla ; quippe qui de tali re nihil in Scripturis, nihil in canonibus, nihil in Patribus, nihil in historicis gestisve ecclesiasticis inveniret.

Hoc disputationis posito fundamento, docet valere excommunicationem nulla canonica examinatione rescissam : « Illos, inquit, velimus attendere, qui tam facile etiam quorumlibet episcoporum, nedum Romani Pontificis sententiam, sine legati examinatione rescindunt. »

Agit postea contra eos qui Gregorium « indiscussum, inauditum, inconvictum, nec confessum, vel commonitum » Vormatiæ deposuerunt, et Guibertum Antipapam, vivente vero et legitimo Pontifice Gregorio, in Petri cathedram intruserunt, « Romana ecclesia nec conscia, nec consentiente. » Et addit : « Ecce, omni tergiversatione remota, causæ à nobis expositæ sunt de hoc, quod excommunicatis, quibus illi communicant, non communicamus : quod apostolicæ Sedis Pontifici, et beati Petri Vicario abrenuntiare non praesumimus : quod eodem vivente et cum Romana Ecclesia concorditer agente, alium ad eamdem sedem eligere, aut eligentibus consentire non acquiescemus. »

Quod autem objiciebatur juramentum fidelitatis Principi præstitum ; respondet primo : Antiquitus præcessisse votum , quo se, in ordinatione sua, beato Petro suisque Vicariis et successoribus obstrinxerint : tum violari fidem principi datam ab iis maxime, qui eum pessimis implicuere negotiis : postea non valere juramentum contra jus fasque datum : postremo rem totam huc esse devolutam : « Dicitur, inquit, nobis : Fidelitatem principi jurastis, cui si fideles esse vultis, fidem Domino apostolico et obedientiam abnegate, et illam abnegationem juramento vel scripto firmate, et ab excommunicatis à Sede apostolica non abstinete, et non abstinendum docete. » Quo quæstionis constituto statu, concludit : « Nihil unquam juravimus, nisi quod salvo ordine nostro fieri posset. »

Quæ si quis intelligat, inveniet sancto viro ne perspectum quidem fuisse quæstionis statum. Neque enim si fidelitatem servaret principi, ideo Domino apostolico obedientiam abnegaret, sed in civilibus principi, in sacris apostolico obediret ; nec si principis prava imperantis jussa detrectare, ideo obedientiam absolute negare oporteret ; nec si cum excommunicato principe in malis et in sacris, ideo etiam in civilibus, reipublicæ causa, communicare vetaretur. Atque ut clare omnia distinguamus, illud quidem recte, quod Gebhardus et alii, Henricum simoniacum et infandi schismatis auctorem, pro excommunicato habebant : quod Gregorium ab eo depositum pro vero Pontifice colebant : quod Guiberturn anti-Papam ejusque asseclas respuebant : quod iis qui essent excommunicati ipsique adeo regi in malis et in sacris communicare nolebant ; hæc recta sanctaque : quod autem in re nulla, ne quidem temporali, ac reipublicæ causa, cum excommunicato rege communicare se posse credebant ; id vero errorem esse manifestum, et nos probavimus, et jam in confesso est ; atque omnino constat, falso nixos systemate, obedientiam omnem principi denegasse.

Neque aliter alii passim causam hanc tuebantur. Extat apud Dodechinum Abbatem, Mariani Scoti continuatorem, atque hujus ævi annalistam, Stephani Halberstatensis episcopi, sub nomine Ludovici Comitis ad Valtramnum Magdeburgensem Regis Henrici defensorem, epistola vehemens, cujus quidem summa est : regem adulterum, homicidam, simoniacum atque adeo hæreticum, non esse à Deo ordinatum, ea ratione quod « pro his nefandis malis ab apostolica Sede excommunicatus, nec regnum, nec potestatem super nos, quia catholici sumus, poterit obtinere. » Quam epistolæ summam Dodechinus his verbis comprehendit : « Venerabilis episcopus, vocato notario, epistolam dictavit, in qua Henricum hæreticum et excommunicatum, ideoque nec regem dicendum comprobavit. », Sic depositionem ab excommunicatione suspendunt, errore manifesto, ut jam in confesso est.

Solebant autem his temporibus vehementissime urgere, quod excommunicatos vitare debeamus ; legiturque ea de re Bernaldi opusculum ad Gebhardum Abbatem Schaffusensem ; eaque se ratione maxime tuebantur, qui regem respuebant.

Lambertus Schafnaburgensis, Gregorianarum partium studiosissimus, ad annum 1076, memorat excommunicatione factum, ut Uto Episcopus Trevirensis aliique, cum rege stare vererentur. Itaque, hac de causa, ab episcopis et proceribus Palatinis abstinebat, « obtendens et eos et ipsum regem excommunicatos esse à Romano Pontifice ; sibi tamen, quod ipsum vix summis precibus extorserit, indultam tantum esse colloquendi regis licentiam ; nulla præter hæc in cibo, in potu, in oratione, vel in cæteris omnibus communione ejus permissa : » quasi speciali permissione indigerent, ut de necessariis reipublicæ negotiis, cum excommunicato imperatore tractarent.

Ipse Gregorius VII, quanquam, uti memoravimus, distinctis verbis à depositionis sententia excommunicationem ipsam discrevisse videbatur ; id tamen omnibus epistolis inculcabat, ne regi, ne cæteris excommunicatis communicarent : ut qui intelligeret ea re omnem causæ suæ vim contineri. »

Atque is tamen, ut vidimus, in concilio Romano IV, anno 1088, necessitate ipsa, illud de vitandis excommunicatis interdictum ita molliverat, ut ab excommunicatione illos exciperet qui cum excommunicatis necessaria causa communicarent : uxores videlicet, liberos, servos, ancillas, rusticos servientes, nulla subditorum regisque facta mentione ; tanquam ea necessitas, qua regibus obsequimur, una esset, cujus apud christianos nulla ratio habeatur ; quod tamen officium ne prorsus omitteret, exceptos quoque volebat « omnes alios, qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur ; » ut jam nihil aliud vetitum intelligatur, quam ne scelerum consortes fierent : quo uno Gregorii decreto, omnia de deponendis regibus decreta corruunt.

Quin etiam secuti Romani Pontifices depositionem ab excommunicatione distinctam esse voluerunt, uti jam vidimus et sæpe videbimus ; certamque est omnino auctoritate eorum, canonistarumque, ac theologiæ omnis, totam regnandi vim, cum ipso anathemate stare posse. Neque minus certum Childericum et Irenem, quos regno depositos esse volunt, nulla unquam excommunicatione fuisse percussos. Quare nihil erat manifestius falsum quam depositionem connexam esse cum excommunicatione, quæ sine depositione, et sine qua depositio esse possit,

Chapter 107 of 396