Caput X. Philippus I, Francorum Rex, excommunicatus, nulla unquam depositionis mentione
Philippus I, Francorum Rex, excommunicatus, nulla unquam depositionis mentione.
Quidquid Gregorius, eumque secuti Romani Pontifices in deponendis regibus aggressi sint, non manavit ad Gallias infaustæ depositionis exemplum ; cujus rei his temporibus insigne habemus documentum.
Anno Christi 1094, viginti fere annis postquam Gregorii VII de Henrico deponendo infausta ac feralia edicta exierunt, historici hujus ævi, ac post illos Baronius memorat, Philippum I, Francorum regem, repudiasse Bertham uxorem legitimam, et duxisse Bertradam Fulconis Comitis Andegavensis uxorem, ad hæc cognatam suam : atque adulterium raptu etiam et incestu cumulasse. Id factum Urbano II Pontifice. « Tum, inquit Bertholdus hujus ævi scriptor, in Galliarum civitate quam Ustionem vulgariter vocant, congregatum est generale concilium, à venerando Hugone Lugdunensi archiepiscopo ac Sedis apostolicæ legato, cura archiepiscopis, episcopis et abbatibus diversarum provinciarum, 17 kalendarum novembrium : in quo concilio rex Galliarum Philippus est excommunicatus, eo quod, vivente uxore sua, alteram superinduxerit... Hæc omnia, inquam, ibi sunt constituta et apostolica legatione firmata. »
Anno sequente, ipse Papa Urbanus II habuit Placentinum concilium. Citatus Philippus, eodem Bertholdo teste, inducias impetravit. Paulo post, eodem anno 1095, « in Galliis, inquit, ad Clarummontem synodus generalis à Domino Papa congregata est, ia qua tredecim archiepiscopi cum eorum suffraganeis fuerunt, et ducentae quinque pastorales virgæ numeratæ sunt. In hac synodo Dominus Papa... Philippum regem Galliarum excommunicavit, eo quod, propria uxore dimissa, militis sui uxorem in conjugio sociavit. » Alii historici idem memorant ; nec tanto scelere, nec tam justo anathemate toties iterato, neque tanti concilii tantique Pontificis auctoritate, detractum imperium Philippo fuit. Nemo id decrevit, nemo minatus saltem est, nemo id animo designavit ; cum tamen præcessissent Gregorii VII Henricum deponentis multa decreta, gravesque ad Philippum ipsum aliis de causis maximis, etiam intentatae depositionis minæ, quas vidimus. Sed neque his Franci auscultabant, et ab iis adversus Francos Romani Pontifices temperabant.
Verum quidem est quod Bertholdus scribit, anno 1096, « Philippum regem Galliarum, jamdudum pro adulterio excommunicatum, tandem Domino Papæ, dum adhuc in Galliis moraretur, satis humiliter ad satisfactionem venisse, et. abjuratâ adultera, in gratiam receptum esse, seque in servitium Domini Papæ satis promptum exhibuisse. »
Sed eo fuit sceleratior atque odiosior, quod Vicario Christi datam fidem fefellit. Unde Ivo Carnotensis, per ea tempora episcopus, omniumque episcoporum doctissimus atque sanctissimus, scribit : « Regem excommunicatum à domino Papa Urbano in Claromontensi concilio, factaque cum Bertradâ divortio, reversum ad ejus consortium, iterum excommunicatum esse in Pictavensi concilio à cardinalibus Joanne et Benedicto. » Qua de re sic scriptum legimus in hujus ævi historicis : « Per idem tempus duo cardinales apostolicæ Sedis legatione fungentes, ad urbem Pictavium concilium convocarunt, in quo cxl Patres adfuerunt, qui Philippum regem Francorum, propter uxorem Fulconis consulis Andegavensium, quam in adulterio tenebat, anathematis vindicta percusserunt. Idem refert Hugo Flaviniacensis Abbas, in Chronico, ad annum 1100. »
Cum autem Philippus hoc ad flagitia addidisset, ut, reversus ad vomitum, diutissime in excommunicatione sordesceret ac computresceret, nihilo tamen secius episcopi æque ac cæteri omnes in obsequio perstitere. Perstitit ipse Ivo Carnotensis omnium fortissimus, pro ea quoque causa, tantique scandali ecclesiastica ultione ab iniquo rege carceres aliaque infanda perpessus, ut ad alia regis scelera etiam persecutoris nomen accederet.
Procul ergo ab nostrorum animis abfuit illud Germanis multis hoc tempore persuasum ; nempe excommunicatione seu anathemate abrumpi omne vinculum societatis humanæ, ac nequidem in civilibus communicari posse cum excommunicatis regibus : procul abfuit à Francorum regno illa, de deponendis regibus, reipublicæ infausta sententia, cum regi flagitiosissimo excommunicationis datæque fidei, per tantum temporis spatium contemptori, nemo eam pœnam vel verbo intentant, nedum re ipsa intulerit.
Chapter 113 of 396