Caput XXVI. Joannis XXII successorumque acta advenus Ludovicum Bavarum Imperatorem summatim referuntur, nec ad nostram quæstionem pertinere ostenduntur
Joannis XXII successorumque acta advenus Ludovicum Bavarum Imperatorem summatim referuntur, nec ad nostram quæstionem pertinere ostenduntur.
Quæ in Ludovici Bavari Imperatoris electi depositione gesta sunt, ad nostram quæstionem vix pertinent ; cum iis facta sint juribus, quæ ad imperium romano-germanicum speciatim spectent : rerum tamen summam perstringemus, ne quis suspicetur latere nonnihil, quod causæ nostræ officiat.
Anno 1314, Henricus Luxemburgicus Imperator obiit. Clemens V, decreto edito, cujus est initium : « Nos ad quos romani vacantis imperii regimen pertinere dignoscitur, » Robertum Siciliæ regem, quoad electus imperator à Sede apostolica fuerit approbatus, vicarium imperii ad Sedis apostolicæ beneplacitum constituit, sed in Italia tantum, quod Germania hæc jura non agnosceret. Nec ita multo post obiit Clemens. Sed vacante sede, Ludovicus Bavarus et Fridericus Austriacus discordibus electorum principum suffragiis, reges Romanorum electi sunt.
Prolata à Rainaldo acta testantur, dictam communi septem electorum consilio electioni diem, adfuisse omnes Francofurtum, in loco consueto, præter Henricum Coloniensem archiepiscopum et Rudolphum comitem Palatinum : prorogatum horum gratia electionis diem : citatosque illos, ut ad eum convenirent, defuisse : Ludovicum Bavarum quinque reliquorum concordibus suffragiis fuisse electum.
Satis constat Fridericum extra Francofurtum à Coloniensi et Palatino fuisse electum. Sed ii obtendebant è quinque electoribus, qui Ludovico suffragati essent, tres fuisse, de quorum jure esset controversia ; ac parem utriusque electi conditionem fuisse : quo Rainaldus contendit litem à Papa fuisse dirimendam. Vacabat interim apostolica Sedes. Anno 1316, Joannes XXII electus est. Is Ludovicum Bavarum electum ad pacem cum Friderico electo adhortatur : neutrum confirmat. Anno 1317, vacantis imperii regimen ad Romanum Pontificem esse devolutum pronuntiat, « cui in persona Petri terreni simul et cœlestis imperii jura Deus ipse commisit : » quo jure vicarium designat vacantis imperii, sed in Italia tantum ; cum tamen Petri jura, si serio allegentur, ad totum christianum orbem protendi constet.
Interea Ludovicus et Fridericus de imperio in Germania ferro decernebant. Anno 1322, Fridericus magno prælio victus captusque est ; Ludovicum Joannes ad clementiam adhortatur, suamque operam ad pacem conciliandam offert.
Victor Ludovicus anno 1323, pergit ad Italiam, tueturque eos qui Pontifici displicebant, imprimis vice-comites Mediolanensis ducatus invasores, ab eo excommunicatos. Quo loco hæc habet Rainaldus : « Inde iis in Ludovicum Bavarum, ac legibus in eum agi cœptum est. Præcipua accusationis capita hæc erant : Ludovicum discordibus electum suffragiis, antequam ea controversia dirimeretur à Sede apostolica, imperii administrationem corripuisse ; alterum, quod maxime Pontificis animum asperaverat, Galeatii, quem hostem et hæresi contaminatum pronuntiarat Sedes apostolica : tum perduellium Ferrariensium patrocinium suscepisse. » Itaque his de causis auctoritate apostolica Ludovicus ab imperii administratione est prohibitus, quoad ejus electionem Sedes apostolica approbasset.
Ex iis profecto constat hanc controversiam non ad regum causam generatim, sed ad imperii romano-germanici singularem ac proprium statum pertinere.
Eodem pertinent ea, quæ sunt ineundæ pacis causa, à Ludovico Bavaro ultro oblata Benedicto XII, Joannis successori, de limitanda in Italia et Romæ auctoritate imperatoria, et ut idem Ludovicus, si pactis non staret, excommunicationi, interdicto ac privationi subesset : quæ quidem vel ad imperium romano-germanicum, vel ad Ludovici personam proprie et singulatim spectant.
Interim Ludovicus sæpe et publice, actis editis, est contestatus ea jura, quæ sibi Joannes XXII in imperium vindicaret, à se et imperio non agnosci, imo improbari ; extatque solemnis electorum principum nomine ad Benedictum XII, anno 4338, edita declaratio, qua adversus Joannis XXII decreta contestantur, « quod vacante romano imperio, is qui eligitur concorditer, vel à majore parte tantum electorum, pro Rege Romanorum ab omnibus est habendus, et quod nec nominatione, approbatione, confirmatione, consensu, vel auctoritate Sedis apostolicæ, super administratione bonorum et jurium imperii indiget, sive titulo regio assumendo ; quodque jura et bona imperii administrare poterit de jure et consuetudine, nulla Sedis apostolicæ super hoc licentia habita, vel obtenta. » Hæc igitur omnia ostendisse contenti, eo quo sunt loco, intacta relinquimus.
Quod autem Ludovicus Bavarus Joannem XXII hæresis accusatum deposuerit, fœdum Antipapam substituerit , Franciscanos adversus Pontificem juverit ; hæc, à tanto principe exasperato licet facta, lugemus.
Chapter 129 of 396