Caput VII. Sanctus Otho Bambergensis, sanctus Erminoldus abbas, designationes episcoporum ab imperatore deposito factæ, ab orthodoxis ecclesiis petitæ et admissæ : quid in iis S…
Sanctus Otho Bambergensis, sanctus Erminoldus abbas, designationes episcoporum ab imperatore deposito factæ, ab orthodoxis ecclesiis petitæ et admissæ : quid in iis Sedes apostolica et concilium Romanum improbant.
Eodem fere tempore, anno videlicet Christi 1102, quo ad Trevirensem ecclesiam iste promotus est, sanctus Otho Pomeraniæ Apostolus, Bambergensem episcopatum sortitus est, cujus vitam habemus apud Canisium, à Baronio postea translatam in Annales ecclesiasticos, miris cum viri laudibus. Is ergo in Henrici IV aula versatus, cancellarii munere præclare est defunctus, atque imperatori in pietatis officiis conjunctissimus fuit. Nam Henricus varius moribus, pietatis etiam officia frequentabat.
Dum ergo sanctus Otho cancellarii munus egregie exequeretur, « Rupertus Bambergensis Episcopus de hac vita migravit. Itaque ex more temporis, insignia episcopatus ad curiam allata sunt, et petitio Ecclesiæ pro pastore. Sed imperator consilio sex mensium inducias ponit ; ecclesia vero Bambergensis, cum Clero et populo, Deo interim devotissime, pro idoneo rectore supplicabat. » Sic piæ sanctæque Ecclesiæ, etiam in iis quæ ad ecclesiastica pertinerent, imperatorem quantumvis depositum observabant Hoc ritu sanctus Otho episcopus designatur, et ad sarcinam subeundam invitus adigitur.
Factum id sub Paschalis II initia, et scribit ad eum sanctus Otho in hæc verba : « In obsequio Domini mei imperatoris per annos aliquot degens, et gratiam in oculis ejus inveniens, suspectam habens in manu principis investituram, semel atque iterum cum dare vellet, renui episcopatum. » Non ille obsequium ac fidem, in excommunicatum ac depositum licet principem, nequidem provectionem ad episcopatum, eo designante, sed investituram tantum suspectam habet Pergit : « Nunc vero jam tertio in Bambergensi episcopatu me ordinavit, in quo tamen minime permanebo, nisi Vestræ complaceat Sanctitati per vos me investire et consecrare. »
At Paschalis, dominum imperatorem professo neque ab ejus obsequio discedenti, ut dilecto fratri Bambergensis ecclesiæ electo rescribens, salutem et apostolicam benedictionem impertit, et ejus probat electionem ab imperatore factam : nihil aliud quam investituram improbat. Quid plura ? Baculum et annulum deponenti restituit : eum consecravit : ad Ecclesiam de ejus consecratione, salvo Metropolitani jure, à se facta scripsit ; nihil tamen de ejurando imperatoris obsequio, aut ab eo postulavit, aut Ecclesiæ significavit.
Habemus, apud eumdem Canisium à Baronio relatam sancti Erminoldi Abbatis vitam, in qua hæc legimus : « Henricus aliquando imperator, (V quarti filius) cum propter excessus suos in papalis excommunicationis sententiam incidisset, et tamen à religiosis ac magnis etiam Prælatis Ecclesiæ, imperatoriæ dignitatis intuitu honor sibi ac solita reverentia deferretur, » etc. Non ergo omnes in eo errore versabantur, ut ab eo excommunicato imperatore, etiam in civilibus abstinendum esse, cum sancto Gebhardo aliisque crederent ; sed magni etiam ac religiosi episcopi contrariam sententiam tuebantur.
Et quidem Erminoldus excommunicatum Henricum aditu ecclesiæ sacrique monasterii, atque etiam fratrum salutatione prohibebat : ipse tamen et imperatorem appellavit, et pro officio salutavit, et quod excommunicato non omnia consueta præstaret, excusatum se voluit.
Porro electiones episcoporum eas, quæ auctore imperatore solebant fieri, post Henrici IV depositionem, ab episcopis etiam Gregorio VII addictis, consueto more fuisse frequentatas, testatur Historia Trevirensis supra memorata : cujus quidem auctori, sua suoque ævo proxima enarranti, facile adhibemus fidem. Hæc ergo in ea historia legimus : Anno 1078, depositionis jam à Gregorio VII dicta sententia, Udonem archiepiscopum Trevirensem vita discessisse, substituendi episcopi gratia imperatorem Treverim advenisse : eo etiam advenisse Herimannum, Metensem eum, quem sæpe memoravimus, Theodericum Virdunensem, eum quem Magnum appellant, et Bibonem Tullensem, provinciæ Trevirensis suffraganeos episcopos : Herimanno ac Bibone auctoribus, idoneas personas imperatori fuisse à clero nominatas, quas tamen respuerit, « quod nemo ejus benevolentiam digna taxatione prævenerat. » Tandem Egilbertum ab eo fuisse admissum, sed ab Herimanno ac Bibone non fuisse receptum, prohibitosque episcopos à clero et populo ne eum consecrarent ; » propter canonicum illud decretum, quo præcipitur ut nullus in episcopum, nisi canonice electus, consecretur. »
Ergo quem imperator canonice designasset, omnino recepturi erant ; idque sentiebat ecclesia Trevirensis illa sub Othone, (is est qui superius Udo appellatur) Gregorio VII addictissima. In eam sententiam cum coepiscopis Herimannus quoque Metensis episcopus convenerat, is quem Gregorio VII addictissimum fuisse memoravimus : ut profecto non miremur toties fluctuasse et consultasse eum, qui Henricum etiam depositum, in tam solemni tamque ecclesiastico actu imperatorem agnoscat.
Theodericus Virdunensis, ille etiam à nostro historico Magnus nuncupatus, tum Gregorio VII Sedique apostolicæ conjunctissimus, haud minus imperatorem agnovit, probante Pontifice, cujus etiam jussu cum imperatore causam Herimanni Metensis studiosissime egit. Testatur epistola in eadem Historia Trevirensi ad Gregorium VII, qua simul eum Pontificem, et Henricum depositum licet, regem agnoscit.
Multos alios episcopos religiosos ei magnos in eadem sententia fuisse vidimus ; ac vitæ sancti Gebhardi Juravensis supra laudatus auctor, in tota Germanià quinque omnino episcopos memorat, qui Gregorio in omnibus adhaeserint, et ab imperatore penitus discesserint. Hos ille quidem catholicos nominat ; sed interim ipse dubius, cujus nimirum verba retulimus dubitantis, justane an injusta Gregorii sententia fuerit, ut fluctuasse pateat etiam eos qui Gregorio VII maxime favisse videantur. Neque his quinque episcopis catholica apud Germanos continebatur Ecclesia, cum alios multos magnos sanctosque ab iis dissensisse, Romano quoque Pontifice probante, videamus.
Neque vero putandum est, omnes qui Henrico adhærebant, favisse ejus schismati. Vel unus Vitæ Henrici auctor prodeat in medium, qui Henricum jam à Gregorio VII discessurum, quasi ab eo scelere dehortaturus, sic compellat : « Cessa, obsecro, Rex gloriose, cessa ab hoc molimine, ut ecclesiasticum Caput de suo culmine dejicias, et in reddenda injuria te reum facias. Injuriam pati felicitatis est ; reddere, criminis. » Excusat ut potest ; cæterum, quantum abesset à domini sui tuendo schismate aperte significat. Idem cum de depositione à Gregorio VII prolata diceret hæc summa modestia scripsit : « Quod factum ( Gregorii VII ) multis displicuit, si cui licet displicere quod Apostolicus fecit ; et asserebant tam inefficaciter quam illicite factum, quod factum est. Sed non ausim assertiones eorum ponere, ne videar cum eis Apostolici factum refellere . » Factum quidem ; non enim hæc putabant ad dogma ecclesiasticum pertinere. Laudamus prudentem historicum, qui Romanum Pontificem tam reverenter habeat ; cujus ego exemplo de his conticescerem, si tacendo deleri atque oblitterari possent- Illud interim intelligo, multos extitisse, qui et à Gregorii VII novitate, et ab Henrici IV schismate procul essent. Neque mirum cur eorum nomina, tanta in perturbatione rerum minime ad nos pervenerint ; cum is eliam, qui Henrico IV apertissime favet, vitae ejus scriptor, tam timide referat ; quæ in Gregorium dicerentur.
Chapter 110 of 396