Caput XXVIII
Sixti V et Gregorii XIV decreta in Henricum IV, Navarræ, ac postea Francorum et Navarræ Regem, quoad temporalia nullo loco habita : à Clemente VIII absolutio eidem Henrico IV nulla rehabilitationis mentione, ut regi impertitur : obiter notatur, qui adversus Declarationem Gallicanam de Libertatibus Gallicanis scripsit Anonymus.
Anno 1585, Henrico III Rege, Sixtus V, edito diplomate, Henricum Borbonium, Navarræ Regem, Antonii et Joannæ filium, ejusque agnatum Henricum Borbonium Condæum tanquam hæreticos et in errorem relapsos, ad hæc hæreticorum fautores ac defensores publicos, ac fidei catholicæ hostes proscripsit : Navarrum eo regno, ac Benearnensi principatu excidisse : utrosque ad ullum principatum, ac maxime regnum Franciæ jure hæreditario capessendum inhabiles declaravit : quod decretum rex Francique omnes moleste tulerunt. Quod autem, tunc temporis conjurati, seu Ligœ, ut vocant, addicti, catholicæ religionis obtento studio, multa in regem moverent, eumque ut suspectum hæreticæ pravitatis apud vulgus traducerent, Navarrusque et Condæus Calvinianæ factionis duces bellum regi inferrent : « Ideo, ut ait Thuanus, qui circa regem erant, satis pro tempore habuerunt, cavere ne decretum uspiam in regno promulgaretur, aut ejus ratio publice haberetur ; » quod infirmum quidem, et priscæ circa eas res francici regni fortitudini haud satis congruum, satis tamen demonstrabat quam hæc nulla putarentur.
At Navarrus programmate in ipsa Urbe ac celebrioribus ejus locis affixo, multa egit in Pontificem, ac publice declaravit, appellare se ab hoc decreto, quantum ad regni jura attinet, ad curiam parium Franciæ, quorum ipse princeps esset, primus scilicet regii sanguinis princeps, quantum autem ad hæresim sibi objectam, ad universale concilium : quibus id perfecit, ut ipse Pontifex talia intrepide ausum ac gnaviter exsecutum, magnanimitatis nomine collaudaret.
Cæterum nihil ad nostram quæstionem, si quid suæ contestationi, hujus quo adhuc tenebatur, erroris asperserit Certum illud cordatioribus Francis probatum, quod Pontificem de jure regnandi decernentem non tulerit : adeoque hæc decreta pro irritis ac nullis apud nos habebantur, ut Henricus III, cum Henrico Navarro pace composita, eum haud minus pro primo regii sanguinis principe agnosceret, et socium adversus coniuratos regiæ familiæ hostes adhiberet, et moriens successorem, tege Salicâ renuntiaret ; cui sententiæ flos nobilitatis etiam catholicæ, multique etiam sacrorum antistites adhærebant, Henricumque IV regem agnoscebant. Neque Gregorii XIV decreto, 4 martii 1591 dato, à regis obsequio deterreri se passi sunt ; imo diploma illud ; quod de temporalibus factum, pro apostolico et ecclesiastico non habebant parlamenta, quæ ut religioni, ita regi regnoque fida, regia auctoritate Cæsaroduni Turonum, Catalauni et Cadomi residebant, vehementissimis sententiis proscripserunt : temperatius præsules conventus Autrici Carnutum habiti decreverunt ; « et tamen ex auctoritate Scripturæ sacræ sanctorumque decretorum conciliorum generalium, canonicarum constitutionum, perpensis sanctissimorum Patrum exemplis, juribus et libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ, quarum praescriptione decessores sui episcopi se, adversus ejusmodi conatus semper tutati sunt ; eapropter interdictiones, tam in forma quam in materia, nullas et injustas, et suggestione hostium Franciæ factas declararunt, salvo cultu et honore qui Romano Pontifici deberetur. » Decreto dato duo cardinales, Carolus Borbonius et Philippus Lenoncurius, qui sacro conventui præerant, subscripsere : acta hæc sunt anno 1591, ab iis præsulibus, qui regi regiæque familiæ adhærebant.
Quo ex loco, ut id obiter memoremus, ille confutatur qui adversus Gallicanam Declarationem de Libertatibus Gallicanis tractatum edidit auctor anonymus. Is enim primum caput Gallicanæ Declarationis oppugnandum aggressus sic incipit : « Difficile intellectu est, qua ratione illustrissimi antistites Gallicani, libertates Ecclesiæ illius regni defendendas suscipientes, à propositione auspicali sint, quæ juri Ecclesiæ potius adversatur. » Nempe id inter Ecclesiæ jura revocat, ut potestate clavium reges deponi possint : quæ jura Gallicani præsules ignorabant, partemque libertatis Ecclesiæ Gallicanæ in his prohibendis juribus reponebant ; quippe qui intelligerent libertatem gallicanam priscis juribus contineri ; quæ his essent superaddita, ea ad turbandam gravandamque Ecclesiam pertinere. Sed nos eum virum, qui de libertatibus gallicanis ludat potius quam disserat, omittamus. Nobis sufficiat quod Gallicani præsules in hac novissima Declaratione majores suos secuti sunt ; eosque præsules regi regnoque fidos cæteri deinde complexi sunt omnes. Neque enim attendi debet quid pars adversa senserit ; quippe quæ jam inde ab Henrici III temporibus, religionem fœdæ rebellioni obtendebat : non inquam, attendi debet, quid illi senserint vel fecerint, qui Guisianos, si Deo placet, Capetis Regibus, sanctique Ludovici posteris anteferrent, hispanicisque artibus, imo hispanico auro corrupti, ad hæc ligæ furoribus dementati, Hispanos Lotharenosque se esse quam Francos malebant. Hæc ergo febricitantium deliria contemnamus ; quid sana et pacata Francia fecerit ac senserit, attendamus.
Conversus ad catholicam fidem rex, omnium clementissimus atque fortissimus, à Reginaldo Belnensi, archiepiscopo Bituricensi, in sancti Dionysii celeberrima toto orbe terrarum ecclesia, ad Ecclesiæ catholicæ gremium admissus est. Quæ cura à Sede apostolica comprobari e re esset, Henricus se quidem ejus Sedis auctoritate ab hæresi absolvi supplicavit, missis ad Clementem VIII procuratoribus ; sed de rehabilitatione , quam vocant, agi vetuit, indignum id gallica majestate ratus : neque Franci, etiam conjurati, aliter sentiebant ; quippe qui, rege converso, in obsequium certatim ruerent, nulla Sixtiani et Gregoriani decreti ratione habita. Tentati procuratores, Jacobus Perronius, Ebroicarum episcopus designatus, et Arnaldus Ossatus, postea cardinales, « an coronam ad pedes Pontificis vellent deponere, ac per illud signum quasi regnum Franciæ in ejus manus consignare, quod ille se pro rege gerens, quamvis à sancta Sede jure successionis privatus, contra divina jura et humana occupasset ; quam coronam post illam summissionem in capite procuratorum mox reponeret. Verum illi ab ea conditione se valde alienos ostenderunt, cum dicerent : Reges Franciæ, quantum ad jurisdictionem spectat, nullum agnoscere superiorem ; neque vero pati posse Francos, ut reges ipsorum ulli se tanquam superiori summittant, ac præsertim nobilitatem ; ac longe decipi eos ; et in rerum nostrarum cognitione toto cœlo errare, qui aliter credant : nam solos id eos sibi persuadere, qui de regni usurpatione cogitant. »
Cum autem « Pontifex absolutionem ab episcopis Gallicanis concessam, tanquam nullam et irritam revocare decrevisset, procuratores assentiri noluerunt : cùmque animo pertenderet Pontifex, et frustra absolutionem suam peti aut dari diceret, si prior valida maneret, non adprobata à procuratoribus revocatione : conventum ut statim in decreto pontificio ea clausula adjiceretur, qua Pontifex cuncta religionis acta, quæ in persona regis secuta, et quæ per ipsum facta erant, vi absolutionis in Franciâ concessæ probaret et confirmaret, perinde atque si jam tunc à Pontifice rex absolutus esset. Qua in re caute à procuratoribus servatum fuit, ut tantum ad religionis acta confirmatio porrigeretur. » Adeo quidquam quocumque prætextu, circa temporalia attentari refugiebant.
Omni ergo temporalium ac rehabilitationis omissa mentione, impositæ volenti regi conditiones, quæ regiæ majestati convenirent ; revocatæ Sixti V et Gregorii XIV censuræ, quod nostri de excommunicatione intelligebant ; permissum aliis ut de soluta quoque depositione interpretarentur, nulla licet ejus facta mentione, ne quid novæ rei, vel eo prætextu, inquieti homines conarentur. Cæterum à Clemente nihil aliud factum est, quam id quod unum Rex postulaverat : « nempe ut Henricum Regem à vinculo excommunicationis, qua, ex causa hæresis erat ligatus, absolveret. » Res autem ita gestæ sunt, ut nemini catholico, aut etiam ecclesiastico fraudi esset, quod regem necdum catholicum, votis potius quam armis ad veram religionem vocavissent, atque interim coluissent, ut qui optimo jure ex Salica lege regnaret : fuitque rex summa postea apud omnes catholicos principes Sedemque apostolicam auctoritate et gratia. Ex Thuano hæc referimus eo libentius, quod ille nihil aliud quam acta publica certaque hujus rei, apud nos celebris, monumenta retulit. Quæ si cui rerum nostrarum nimis imperito suspecta sint, apud cardinalem Perronium omnia inveniet suo ordine recensita. Ipsa etiam bulla Clementis VIII abunde testatur Henrico IV Magno absolutionem ab hæresi, ut regi ab omnibus ipsoque Pontifice agnito, nihil autem aliud fuisse impertitum. Jam quantum ea valeant, ad asserendam Ecclesiæ Gallicanæ, ac francici regni de suprema in temporalibus solique fleo obnoxia potestate sententiam ; quamque ex his liquido constet, nunquam ab ea destituros, qui vere sint francici nominis ac generis, omnes per se vident.
Chapter 131 of 396