Caput IX. Quod hæc decreta Gregorii VII, aliorumque Pontificum nullo deliberante aut approbante concilio, tum pessimo exemplo et infelicibus auspiciis facta sint
Quod hæc decreta Gregorii VII, aliorumque Pontificum nullo deliberante aut approbante concilio, tum pessimo exemplo et infelicibus auspiciis facta sint.
Id vero in primis notatu dignum arbitror, quod illud Gregorii VII factum, nulla in legitima synodo, dictis sententiis, comprobatum fuit. Nam solemne est Romanis Pontificibus, ut quæ approbante concilio fecerunt, edicant factum aut constitutum esse, sacro approbante concilio , vel aliam similem adhibeant formulam, qua ea quæ egerint synodi judicio confirmentur. Id passim videre est in Romanis conciliis, quorum gesta habemus. Placet, exempli causa, referre concilium à Joanne VIII habitum, de Carolo Calvo in imperatorem electo. Sic interrogat Pontifex : « Quæ in præfato piissimo... Carolo... gessimus sententiæ prolatione, si unanimi generalitati vestræ videtur, et per manus subscriptionem etiam in præsenti ac venerabili synodo... iterato promulgemus ac roboremus. Sancta synodus respondit : Placet et valde placet... Tunc... Pontifex :... Piissimi... Caroli... ad imperialia sceptra electionem et promotionem... ex tunc et nunc, et in perpetuum firmam et stabilem decernimus permansuram. Responderunt omnes : Placet, placet, fiat, fiat. » Fit communi consensione decretum : ei subscribitur eo ritu passim : Joannes , vel alius quivis, Romanæ Ecclesiæ episcopus huic decreto à nobis promulgato subscripsi : eodem tenore singuli episcopi subscribunt : Decreto à nobis promulgato. Sescenta ejusmodi Acta in conciliis extant. At in Gregorii VII conciliis nihil simile. Non uti Joannes VIII de confirmando, ita hic Gregorius de deponendo rege episcopos interrogat ; neque illi decretum assensione firmant. Solus Gregorius hæc edicit : « Regnum contradico, juramentum solvo, ne quis ut regi pareat interdico. » Cùmque tot decreta Romanorum Pontificum estent in conciliis promulgata, quibus concilii consensio et approbatio inseratur, in deponendis regibus nihil unquam tale legimus : imo in concilio Lugdunensi œcumenico illi decreto quo Fridericus II ab Innocentio IV deponitur, non est appositum ex formula consueta ; Sacro approbante concilio , sed sacro præsente concilio ; adeo Pontifices id sibi privatim reservare voluerunt. Quod quidem, quocumque animo gesserint, certe ipsi testantur, hæc, non conciliorum auctoritate, sed ab ipsis tantum pontificio nomine esse gesta.
Quam autem inauspicato gesta sint, multa testantur. Imprimis infaustum illud, quod tum primum coepit de deponendis regibus cogitari, cum bellis civilibus attrita respublica, ipsa etiam regia nutaret auctoritas. Saxonibus enim ab aliquot annis rebellantibus, « nonnulli Longobardorum, Francorum, Bavarorum, Suevorum, data et accepta fide, conglutinati sunt, qui regem undique bellis pulsarent. » Auctor Vitæ Henrici id prodit : id Lambertus Schafnaburgensis ; id Saxonici belli scriptor ; jamque adversus Henricum tota se Germania, totum imperium commovebat. Tunc Gregorius deponendum aggreditur imperatorem, ut à suis destitutum , scribit Otho Frisingensis. Gregorius ergo ambitiosis principibus et quomodocumque regem aggressuris, gerendi belli colorem et qualemcumque titulum, auctoritate apostolica præbuit : quo quid infelicius ? Hoc vero exemplo (piget commemorare quidem ; sed causæ ratio id postulat, neque manifesta dissimulasse quidquam juvet) hoc, inquam, exemplo cæteri Pontifices tum regibus adimere regna cœperunt, cum ultro ruere, vel certe inclinari bellis maxime intestinis, fatiscente republica, viderentur. At si his prolatis decretis bella cessarent, tamen infausti erat ominis, apostolici nominis auctoritate ambitionem alere ; nunc autem magis magisque bella civilia exarsere, profligati ingentes exercitus, qui Pontificum regnabant auspiciis Rodolphus Suevus, Hermannus Lotharingus in præliis cæsi : et quod Bertholdus Constantiensis tradit, pontificiarum partium per eam ætatem studiosissimus : « Totum romanum imperium civili bello, nimio schismatis dissidio laboravit, aliis quidem Domino Apostolico, aliis Henrico faventibus : ob hoc utrinque totum regnum præda, ferro et igne miserabiliter devastantibus. » Quo bello per triginta fere annos Germania et Italia conflagravit ; Roma ipsa capta, recepta, hostibus et auxiliantibus prædæ fuit ; quodque omnibus pejus est, ad posteros exempla manarunt : et quoties à Pontificibus sunt inchoata talia, eaedem consecutae calamitates toti orbi testabantur, quam infausta omine à Gregorio VII hæc cœpta sint.
Neque vero hæc referens, id nostræ causæ patrocinari volo, quod Rodolpho et Hermanno pontificia auctoritate bella moventibus, res improspere successerint. Sane scriptores ii qui nostris temporibus Gregorii VII aliorumque Pontificum eadem conantium acta, tanquam cœpta divinitus tuenda susceperunt ; ubi pontificias partes felicioris successus aura afflaverit, continuo altius se extollunt : tanquam nesciremus christiani, occultis judiciis hæc agi, ac plerumque pœnæ loco à Deo immitti victoriam. Nos autem, si prospera omnia Romanis Pontificibus, tam nova in imperium molientibus, contigissent ; non minus infaustam prædicaremus apostolicæ Sedi potestatem eam, quæ ipsi tot stragibus totque bellis, quantumcumque prosperis, constitisset.
Nihil ergo hic attinet commemorare Henrici IV calamitates armatosque in ipsum filios : Henricum præsertim V, jam unum superstitem, à quo victus pulsusque est : nisi quod hoc quoque pars est infelicitatis, quod Gregorii VII Paschalisque II decreta, tantæ impietati occasionem dederint, in eâque opem et præsidium nacta sint.
Neque eo melius Paschali II res postea successerunt, qui Henricum V tanto à se studio ad viventis patris regna provectum, statim atque imperatorem coronavit, hostem expertus est, rupto iterum sacerdotii ac regni fœdere, novoque de investituris bello comparato. Sed hæc postea paucioribus. Nam Gregorii VII Henricique IV rebus, quæ hujus quæstionis fons et caput essent,
diutius nos immorari oportebat : cætera levius transibimus.
Chapter 112 of 396