Skip to the text

Caput XXIII. Bonifacii VIII cum Philippo IV Pulchro Francorum Rege dissidium : acta Bonifacii rescissa à Clemente V : rex omnesque regni ordines, regni in temporalibus tuentur i…

Bonifacii VIII cum Philippo IV Pulchro Francorum Rege dissidium : acta Bonifacii rescissa à Clemente V : rex omnesque regni ordines, regni in temporalibus tuentur independentiam.

Hic temporum ratio postulabat, ut de Friderico II ageretur ; sed quandoquidem novo exemplo in concilio generali est depositus ; in eoque negotio, de concilii generalis auctoritate multa mentio fuit, totam rem eo remitti placet, ubi de iis quæ in conciliis circa temporalia ordinanda gesta sunt, disseremus. Properamus ad alia, neque tamen animus est explorare omnia quibus Pontifices usurpatam semel temporalem potestatem exercere aggressi sunt. Posteaquam enim orbis christianus his assuefactus est, non defuere reges ac principes, qui hunc cupiditati et invasioni titulum obtenderent, placebatque jactare in vulgus. Sedi apostolicæ obsecutos, dum fœdæ cupiditati morem gererent. Cæterum seditiones ac bella atrocia sequebantur ; quo metu factum est, ut hæc reformidarent omnes ; et magno terrori fuit, quod his decretis, si non dari regna, saltem perturbari possent. Quæ postquam generatim diximus, ea tantum sigillatim referemus, quæ ad hanc elucidandam quæstionem aliquid singulare præferre videantur ; qualia sunt imprimis ea quæ Bonifacio VIII contigerunt.

Eo Pontifice nullus unquam gravius à Gregorii VII temporibus conculcavit imperia : quo nomine non tantum apud nostros, quos acerrime aggressus est ; verum etiam apud exteros male audivit. Testis Joannes Hocsemius canonicus Leodiensis, ejus ævi scriptor : « His, inquit, temporibus, Bonifatius animose nimis omnia facta sua expediebat pro libito, nec fratrum suorum concilia sequebatur ; et quia videbat quod propter potentiam regni Franciæ, suam non poterat exsequi voluntatem, et considerans Regis Formosi simplicitatem, eo quod totum regni regimen à suis consiliariis dependebat, ad regis et regni humiliationem pro viribus nitebatur. » Haud longe absimilia Joannes Villanus Italus prodidit. Alii ab eodem multa superbissime atque arrogantissimè dicta gestaque commemorant. Manavit ea opinio ad posteros.

Platina Italus, Historiæ pontificiæ scriptor nobilis : « Moritur Bonifatius, qui semper regibus, principibus, nationibus, populis, terrorem potius quam religionem injicere conabatur ; quique dare regna et auferre, pellere homines et reducere pro animi arbitrio conabatur... Discant hujus exemplo principes omnes, tam religiosi quam sæculares, præesse clero et populis, non superbe et contumeliose, ut hic, de quo loquimur ; sed sancte et modeste, ut Christus Rex noster ejusque discipuli. »

Huic adversus regna, præsertim vero adversus Francos gravia molienti, Philippus IV, Pulcher appellatus, acerrimi ingenii atque animi Rex Francorum, Francique omnes, principes, nobilitas, plebs, clerus ipse magna consensione vehementissime obstiterunt. Quæ per vim facta sunt adversus Pontificem, lacrymis prosequenda, neque rex probavit, hujusque sceleris insons, pontificio quoque judicio pronuntiatus est ; et nos silentio praeterimus. Quæ ad illud quod tractamus doctrinæ caput pertinentia utrinque prolata sunt, exequemur, prout ea apud Odoricum Rainaldum Baronii continuatorem, Annalium xiv et xv tomis legimus, et in editione Parisiensi anni 1655 Historiæ hujus dissidii ex regestis regiis diligentissime colliguntur.

Cæterum cum Bonifaciana decreta, quoad hoc negotium attinet, Clementis V partim antiquata auctoritate, partim temperata, partim ex regestis tolli jussa, ac revera sublata et deleta in regestis Vaticanis, ab Odorico Rainaldo reperta sunt : nos ubi ea decreta ex temporum serie referemus, suam cuique apponemus notam, ut lector veritatis amans, et quid decretum sit, et quo loco habendum, uno intuitu complectatur.

Ac ne quis existimet hæc, quæ à Rainaldo ex regestis deleta reperta sunt, privatis forte consiliis fuisse sublata, præmittimus Clementis V decretum, in Bulla quæ incipit, Rex gloriæ , quæ quidem ab Odorico Rainaldo, omissa tantum præfatione, describitur. Sic autem decernit Clemens : « Nos, eorum quæ tantis periculis atque malis causam et occasionem dedisse noscuntur, volentes abolere memoriam... sententias, constitutiones, declarationes, privilegiorum revocationes, suspensiones, excommunicationes, interdicta, privationes, depositiones et processus prædictos, de libris capitularibus, et registris Ecclesiæ Romanæ, de fratrum nostrorum consilio omnino tolli et penitus mandavimus amoveri. »

Extat etiam apud Odoricum Rainaldum authentica declaratio ipsi regesto Bonifaciano inserta, qua hæc omnia jussu Clementis V erasa esse constat. Quæ autem potissimum Bonifacii decreta Clemens V antiquavit et revocavit, docet ipse Rainaldus es manuscripta historia Bernardi, quæ in bibliotheca Vaticana asservatur. Hæc enim verba historici refert : « In Kalendis Februarii duas constitutiones Bonifacii quondam Papæ, unam quam direxerat Regi Franciæ in qua scribebat eidem, ipsum regem esse subjectum Romanæ Ecclesiæ in temporalibus et spiritualibus ; aliam vero, quæ incipit : Clericis laicos , revocavit, et omnia quæ ex ipsis constituta. » Jam postquam universim rerum formam delineavimus, singularia gesta aggredi placet.

Dissensionis exordium, aut maximum fuit incentivum celebris illa anno 1296, Bonifacii VIII edita constitutio invidiosissimo exordio ; Clericis laicos infestos oppido prodit antiquitas . Hac vetat Bonifacius, sub anathematis pœna, ne quid in regnorum et reipublicæ subsidium, aut principes exigant à clericis, aut clerici solvant sine Sedis apostolicæ licentia.

Commotum ea re Philippum significat Bulla Ineffabilis , ad ipsum eodem anno directa ; sed Bonifacius suam sententiam sic temperat : « Non præcise statuimus pro defensione vel necessitatibus tuis, vel regni tui, ab iisdem prælatis ecclesiasticisque personis, pecuniarum subsidium non præstari ; at adjecimus, id non fieri absque nostra licentia speciali. »

Neque explicatio placuit, parum ut videbatur publicis necessitatibus consulens, Quin anno sequente, ipse Bonifacius dato diplomate declaravit : cum necessitas immineret, peti ac recipi ab ecclesiasticis posse pecunias, quas etiam, Pontifice Romano inconsulto, impertiri teneantur , atque ut necessitatis declaratio, regis et successorum suorum conscientiis relinquatur .

Quid autem necesse erat talia invidiosissime commoveri, ut deinde regum permitterentur arbitrio ? Denique Clemens V id Bonifacii decretum, omniaque ex eo secuta, antiquavit, et haberi voluit pro infectis , edita Bulla, cujus initium est : Quoniam ex constitutione .

Eodem anno 1296, Philippus vetuit « aurum, argentum, pecuniam, victualia, arma, equos, munimenta, à quocumque, cuiuscumque dignitatis ac nationis, à regni limitibus, sine sua speciali licentia deferri ; » ut his regnum afflueret, neque inimici augmentarentur . At Bonifacius Bullam Ineffabilis , ad ipsum regem dirigit, qua fatetur interdum id utile, ne civibus necessaria subtrahantur, eaque ad hostes transeant : « Sed, inquit, sic generalem proferre sententiam, ut tulisti, non solum reprobatur in subditos, sed etiam in exteros cujuslibet nationis. » Tum addit : « Et si, quod absit, fuerit condentium intentio, ut ad nos et fratres nostros Ecclesiarum prælatos, ecclesiasticasque personas, et ipsas Ecclesias, et nostra et ipsorum bona, non solum in regno tuo, sed etiam constitutorum ubilibet extendatur : hoc non solum fuisset improvidum, sed insanum, velle ad illa temerarias manus extendere, in quibus tibi sæcularibus principibus nulla est attributa potestas. Quin potius ex hoc, contra libertatem eamdem temere veniendo, in excommunicationis sententiam promulgati canonis incidisses. » At non puto quemquam esse pontificiorum dictorum tam protervum defensorem, qui tueri hæc audeat : improvidum, insanum ac anathemate plectendum esse facinus, si princeps prohibeat ne ab ecclesiasticis res tam necessariæ, sine regia licentia extra regnum transportentur. Qui vero sic defendunt ecclesiasticam libertatem, profecto non defendunt ; sed regnis invidiosam ac noxiam reddunt ; clericosque, non cives, sed propemodum hostes, atque omnibus graves invisosque faciunt. Quare Philippus ab edicti sui gravitate et auctoritate non recessit.

Neque commotus est his Bonifacii minis : « Cogita et repensa Romanorum, Angliæ et Hispaniæ regna, quæ undique te circumstant, eorumque potentias ac strenuitatem et multitudinem incolarum ; et patenter agnosces, quod non sit tempus acceptabile, non dies salutis in diebus istis, nos et ipsam Ecclesiam talibus perturbare puncturis. Nec revocare debuisses in dubium, quod nostri et Ecclesiæ adjutorii et favoris sola subtractio, in tantum te debilitaret ac tuos, quod, ut cætera tua omittamus incommoda, persecutiones adversus ferre non posses ; ac ubi nos et eamdem Ecclesiam tibi adversarios constitueres principales, adeo nostra et ejusdem Ecclesiæ et aliorum prædictorum provocationis tibi sarcina gravior redderetur, quod ad ejus pondus tui efficerentur humeri impotentes. » Ac postea ; « Quid ergo tibi accideret, si, quod absit, Sedem ipsam offenderes graviter, eamque hostium tuorum constitueres adjutricem ; quin potius contra te faceres principalem ? » Judicet lector pontificiumne sit ac paternum, catholico regi regium officium fortiter ac innoxie exsecuta, neque quidquam contra religionem aut Ecclesiam molienti, hæc intentare, commovere adversus eum reges, se præbere adjutorem , imo adversarium principalem .

Neque erat levius, quod subortis Philippo cum Romanorum atque Angliæ Regibus controversiis, Bonifacius sic scriberet : « Numquid super iis dicti reges denegant stare juri ? Numquid apostolicæ Sedis, quæ christicolis omnibus praeeminet, judicium vel ordinationem recusant ? Dumque in eos super iis peccare te asserunt, de hoc judicium ad eamdem Sedem non est dubium pertinere. »

Ad hæc respondet Philippus oblatum à se esse ut reges starent arbitris ; ac postea de controversiis cum Rege Anglo compromisit in summum Pontificem , sed tanquam in privatam personam, ac Benedictum Cajetanum , quod erat Pontificis nomen proprium ac gentilitium. Hoc enim expresse additum, ne pontificiæ potestatis nomine, hoc ad se judicium necessario deferendum putaret ; quod quidem arbitri officium ea conditione Pontifex ipse suscepit.

Cum autem anno 1297, Franciæ atque Angliæ Regibus sub excommunicationis pœna treugas seu inducias indixisset, legatique ea de re Bonifacii ad Philippum litteras attulissent ; quid ille responderit, et in vulgus spargi jusserit, legati testantur sic : « Cum dictas litteras præsentaremus dicto regi legendas, idem rex in continenti, antequam litteræ eæ legerentur, nomine suo et se presente, fecit exprimi et mandavit in nostri præsentia protestationes ejusmodi, et alia quæ sequuntur : videlicet, regimen temporalitatis regni sui ad ipsum regem solum, et neminem alium pertinere ; seque in eo neminem superiorem recognoscere nec habere ; nec se intendere supponere vel subjicere modo quocumque viventi alicui, super rebus pertinentibus ad temporale regimen regni. » Ac postea : « Quatenus autem ipsius regis tangit animam, et ad spiritualitatem attinet, idem rex prædecessorum suorum sequens vestigia, paratus est munitionibus et præceptis Sedis apostolicæ devote ac humiliter obedire, in quantum tenetur et debet, et tanquam verus et devotus filius Sedis ipsius, et sanctæ Matris Ecclesiæ reverentiam observare. » Sic sua tuebatur, nec Sedi apostolicæ, cujus auctoritate res Ecclesiæ stant maxime, quidquam derogabat.

Anno 1301, passim circumferebantur brevissimae Bonifacii ad Philippum, et Philippi ad Bonifatium litteræ omnibus notæ. Bonifacii epistolæ tale est initium : « Scire te volumus, quod in spiritualibus et temporalibus nobis subest. » Quæ ne in præjudicium traherentur, « die Dominica post octavam Purificationis beatæ Mariæ 1301, Rex Franciæ fecit comburere Bullam Papæ, in medio omnium nobilium et aliarum personarum, quæ erant eidem die Parisiis, et cum trompis fecit combustionem hujus Bullæ per totam villam Parisiis præconisari : item à die Veneris ante diem Dominicam erant elapsi quindecim dies, quod idem rex condemnavit filios suos in præsentia totius curiæ suæ, et procerum omnium, qui erant præsentes, si advoharent ab aliquo vivente, nisi solummodo à Deo regnum Franciæ. »

Quod ergo regia potestas, alteri quam Deo in temporalibus subjici diceretur, id non modo regi, sed etiam universæ genti adeo intolerabile visum, ut nulla unquam in re fuerit omnium Ordinum tanta consensio. Ea de re consultus Petrus de Bosco regius advocatus, ita respondebat : « Quod Papa sic scribens et intendens, sit et debeat hæreticus reputari. » Neque tantum ministri regis hæc Pontificis cogitata adversabantur, sed etiam gravissimi hujus ætatis theologi scriptis editis confutabant ; ac ne jam privatos appellemus, Franci principes, duces, comites, barones, nobiles, in iis actis quæ ad Cardinalium collegium ediderunt, illud horruerunt, quod exprobrabant à Bonifacio dictum : « Regem in temporalibus subjectum ipsi esse propter regnum Franciæ, cum reges Francique omnes semper dixerint, omnibusque sit notorium, id regnum in temporalibus soli Deo subdi. »

Huic contestationi eodem anno Clerus universus assentitur, datis ad Bonifacium litteris, sub hoc titulo : « Archiepiscopi, episcopi, abbates, priores conventuales, decani, præpositi, capitula, conventus, atque collegia ecclesiarum cathedralium, collegiatarum, regularium et sæcularium totius regni Franciæ Parisiis congregati ; » testanturque ad tuendam regis in temporalibus supremam potestatem « se adfuturos eidem, debitis consiliis atque auxiliis opportunis. »

Quod ipsum postea, anno 1303, luculentius declarant. Cum enim à Bonifacio VIII ad futurum concilium œcumenicum rex et barones appellarent, archiepiscopi, episcopi, et abbates præcipui in appellationem consentiunt, atque hæc insuper addunt : « Nos dicto Domino regi, et baronibus, ac sibi assistentibus assistemus, et secundum Deum pro viribus defendemus, nec nos separabimus ab iisdem, nec absolutionibus à juramentis fidelitatis, vel aliis quibuscumque relaxationibus, indultis et indulgendis, impetratis, vel impetrandis, vel ultro oblatis, vel offerendis, vel comedendis, utemur : imo semper eidem Domino regi, baronibus et adhærentibus adhærebimus ;... jure Romanæ Ecclesiæ, nostroque et Ecclesiarum nostrarum in omnibus et per omnia semper salvo. »

Quæ appellationem ad concilium spectant non sunt hujus loci. Hic vidisse sufficiat, consentire omnes regni Ordines in eam sententiam, regem in temporalibus soli Deo subesse, atque eliam speciatim prælatos profiteri, nullis se sententiis assensuros quibus à fidelitate regi debita absolvantur. Cogitet nunc lector diligens, an hæc majoribus nostris tam gravia visa, indirectæ potestatis distinctiuncula emolliri posse videantur nostri : certe non voces, sed rem ipsam judicabant intolerabilem.

Chapter 126 of 396