Caput XXIV. Bullæ Ausculta fili, et Unam sanctam, expenduntur
Bullæ Ausculta fili, et Unam sanctam, expenduntur.
Non desunt qui dubitent, verane an falsa sit parva ea epistola Bonifacii VIII, quam anno 1301 toto regno divulgatam, eodemque tempore confutatam à tot gravibus viris, regia quoque auctoritate combustam vidimus. Verum id nihil nostra interest, dummodo apud nos constet, omnibus curae fuisse, ne apud Francos doceretur regem in spiritualibus ac temporalibus Papæ subesse. Sane Bonifatium id sibi vindicasse, et historici hujus ævi supra memorati, et certa monumenta probant, imprimis Bulla Ausculta fili, quam ad Philippum, anno 1301, perlatam esse constat, et Bulla Unam sanctam, quas nunc perpendere nos oportet.
Ergo Bonifacius in Bulla Ausculta fili, postquam ex Jeremiæ verbis id sibi tribuit, constitutum esse se super gentes et regna, sic concludit : « Quare nemo tibi suadeat quod superiorem non habeas, et non subsis summo hierarchæ ecclesiasticæ hierarchiæ. » Id quidem à Philippi mente longe aberat, si de spiritualitate ageretur. Audivimus enim regem pio studio hanc obedientiam professum ; sed Bonifacius alio spectabat. Accusata enim regis admistratione perversa tam in rebus temporalibus quam ecclesiasticis, significabat evocatos esse Romam ad diem certum nempe totius regni « archiepiscopos et episcopos, una cum abbatibus, capitulisque ecclesiarum, et magistris in theologia et jure canonico ; ut, inquit, sublata repentina exceptione consilii, cum iis, sicut cum personis apud te omni suspicione carentibus, quin potius acceptis et gratis,... tractare consultius, et ordinare salubrius valeamus, quæ ad præmissorum emendationem,... ac bonum et prosperum regimen ipsius regni videbimus expedire. » Invitabat deinde regem ut fidos viros mitteret per quos deliberationi interesset. « Alioquin, inquit, tuam, et ipsorum absentiam divina replente præsentia, in præmissis et ea contingentibus ac aliis, prout expedire videbitur, procedemus. » Quæ si valuissent, ac de regni regimine Romanus Pontifex Romæ, rege, sive absente sive præsente, decerneret, nempe regnaret Pontifex : ipse rex nudum regis nomen obtineret : quæ absurda et nimia, testatur Odoricus Rainaldus erasa et expuncta Clementis V jussu fuisse, neque ex his Bonifacii litteris quidquam integrum remansisse in Actis, præter ea quibus regem ad Hierosolymitanam expeditionem adhortatur.
Sed quanquam hæc regi vehementissime displicebant, non ibi tamen constitit Bonifatius. Anno enim 1302, edidit illam celebrem extravagantem, Unam sanctam, in qua duo à nobis diligentissime ac subtilissime secerni oportet : primum, id quod exponit Pontifex ; alterum, id quod definit ac decernit : hæc enim non ejusdem virtutis esse et sæpe diximus et omnes confitentur. Expositionis autem hæc summa est : « Unam Ecclesiam esse : unum ejus caput Christum Christique vicarium Petrum ac Petri successorem : duos esse gladios, spiritualem similiter et materialem : hunc etiam Petri esse, dicente Domino : Converte gladium tuum in vaginam ; sed regum et militum manu exerendum : tum gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subjici potestati, cum quæ sint, à Deo ordinata esse ; neque ordinata futura esse, nisi secundum beatum Dionysium inferior reduceretur per alium in suprema. » Addit postea : « Veritate testante, spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet et judicare, si bona non fuerit, ut inde verificetur illud Jeremiæ : Te constitui super gentes et regna : quare si deviat temporalis potestas, à spirituali judicanda ; si spiritualis, minor à suo superiori : si spiritualis maxima, à Deo solo, testante Apostolo : Spiritualis homo judicat omnia ; ipse autem à nemine judicatur ; quæ quidem spiritualis potestas maxima Petro est tradita his verbis : Quodcumque ligaveris. Quicumque igitur, inquit, huic potestati à Deo sic ordinatæ resistit, Dei ordinationi resistit, nisi duo, sicut Manichæus, fingat esse principia, quod falsum et hæreticum judicamus ; quia testante Moyse, non in principiis, sed *in principio cœlum Deus creavit et terram. »
His ergo expositis, eo viam sibi parasse videbatur, ut Romano Pontifici omnem potestatem esse subditam, etiam in temporalibus, pro certo fidei dogmate definiret. At profecto non eo usque processit ; hoc enim tantum habet definitio : « Porro subesse Romano Pontifici omnem humanam creaturam declaramus, dicimus, definimus, et pronuntiamus omnino esse de necessitate salutis ; » quod quidem est verissimum, et apud Catholicos certum, si de spirituali potestate intelligatur ; animadvertique hic volumus audentissimum Pontificem, nec id fuisse ausum, ut potestatem temporalem, licet in expositione sæpe memoratam, uti sibi subditam in temporalibus, in ipsa definitione ac determinatione diceret. Quippe cum in citatissimo cursu eo quoque abripiendus esse videretur, ut temporalia invaderet, repressit se statim, rei novitate ac difficultate deterritus, deflexitque ad ea, quæ spiritualem potestatem certissime stabilirent.
Dum hæc agebantur, negabat Pontifex, negabant cardinales à Pontifice dictum unquam, « quod rex recognosceret se tenere regnum suum ab aliquo, aut ab Ecclesia, aut ab ipso Pontifice, » neque profecto homagium postulabat, quæ plana et mera esset insipientia. Sed quid verba proderant, si alioquin Pontifex, regnum, ut aperte præferebat, inconsulto rege, Romæ ordinaturus esset, et si ratione peccati omnia ad se traheret ? Ad hæc frequente consistorio minaretur, « se regem Philippum depositurum ut unum garcionem : » quin etiam in Bulla Unam sanctam, aperte scriberet, « quod spiritualis potestas terrenam potestatem instituere haberet ac judicare ; » hoc est, procul dubio, data sententia deponere, quam à se institui doceat : qua subjectione nulla erat major, ne quidem in eo quod vocant homagio-ligio ? Quid quod gladium materialem in potestate Pontificis plane esse dicebat, alia licet, regum nempe et militum manu exerendum ? Quæ si doctrina valeat, ac jus sit Pontificibus in bello ac pace tractandi, non jam hortatione et consilio, sed, uti Bonifacius facere aggressus erat, summa potestate, ac pro imperio agere ; nempe reges nihil aliud quam Pontificum ministri et executores essent.
Quare etsi Bonifacius non hoc definire, aut pro certo et catholico dogmate asserere videbatur, grave erat Francis Regique Philippo, hæc, quibus continetur regiae potestatis certa pernicies, pontificio nomine quocumque modo doceri ; impetraruntque à Clemente V, Extravagantem Meruit, cujus hæc verba sunt : « Nos Regi et regno (Francorum) per definitionem ac declarationem bonæ memoriæ Bonifacii Papæ VIII, prædecessoris nostri, quæ incipit Unam sanctam , nullum volumus vel intendimus præjudicium generari ; nec quod per illam rex, regnum et regnicolas prælibati, amplius Ecclesiæ sint subjecti Romanæ, quam antea existebant ; sed omnia intelligantur in eodem esse statu, quo erant ante definitionem præfatam, tam quantum ad Ecclesiam, quam etiam ad regem, regnum et regnicolas superius nominatos. »
Sic Decretalis Unam sanctam, tanto apparatu prolata, perinde habita est à Romanis etiam Pontificibus, ac si nunquam fuisset edita. Clemens enim V id sanxit ; atque à Leone X quidem innovata, sed sine præjudicio declarationis Clementis V quæ incipit, Meruit ; remque omnem ad traditionem antiquam ac majorum placita reduci placuit. Neque nostri refugiebant, satis sibi conscii, quam procul ab antiqua Patrum traditione, atque ab Ecclesiæ Gallicanæ sensu nova hæc abfuissent ; seque omni ex parte tutos arbitrabantur, dummodo Bonifacii VIII Constitutio nocere non posset. Et certe fateamur est necesse, nec stare potuisse, quæ solis allegoriis atque accommodatitiis, non litteralibus genuinisque Scripturæ interpretationibus niterentur. Quale enim illud est, de Romani Pontificis supremo judicio : Spiritualis homo à nemine judicatur ; tanquam hic spiritualis homo, apud Apostolum fuerit Romanus Pontifex, non autem quivis christianus, qui Deo per Christum in spiritu serviat ; aut illud, ad duo principia refellenda magis sit appositum : Non in principiis, sed in principio fecit Deus cœlum et terram : aut quorsum pertinebat huc duo Manichaei adversa principia allegare ? quasi duæ potestates, ecclesiastica ac civilis, adversæ essent, non sociæ ; aut ita supremæ in suo ordine, ut nec in Dei potestate essent, neque ejus providentia regerentur. Quæ si quis ad litteram tueri voluerit, næ ille se omnibus deridendum, non jam confutandum præbeat.
Cæterum quod Decretalis Meruit, soli Francorum regno consulit, causa esse potuit, quod Bulla Unam sanctam occasione Francici exorta dissidii, Francorum regnum maxime petere videbatur. Huc accedit quod cum Germani, Angli aliique in temporalibus colla subdidisset, Franci existimabant super alia regna, hujusce regni dignitatem ac libertatem à regibus ac majoribus suis fuisse defensam : quippe qui christianissimi, pariterque fortissimi, in spiritualibus quidem Romano Pontifici maxime omnium paruerant, in temporalibus verò minime omnium huic potestati se obnoxios fecerant.
Chapter 127 of 396