Caput XVI. Ejusdem Bernardi allegoria de duobus gladiis : quid ad eam majores nostri responderint obiter indicatur
Ejusdem Bernardi allegoria de duobus gladiis : quid ad eam majores nostri responderint obiter indicatur.
Unum est quod ex Bernardo objici soleat de duplici gladio : sic enim loquitur ad Eugenium : « Aggredere eos (Romanos contumaces), sed verbo, non ferro. Quid tu denuo usurpare gladium tentes, quem semel jussus es ponere in vaginam ? Quem tamen qui tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini, dicentis sic : Converte gladium tuum in vaginam. Tuus ergo et ipse, tuo forsitan nutu, etsi non tua manu evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus apostolis : Ecce gladii duo hic, non respondisset Dominus : Satis est : sed, nimis est. Uterque ergo Ecclesiæ, et spiritualis scilicet gladius, et materialis ; sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exerendus ; ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis, et jussum imperatoris. Et de hoc alias, » supple, egimus. Quæ ultima verba manifeste spectant Bernardi Epistolam cclvi, ad Eugenium Papam, in qua quidem Epistola, de duobus gladiis eadem habet, quæ in libro de Consideratione mox legimus ; ut hos profecto locos eodem collimare constet. Jam in ea quid egerit, quâve occasione de duobus gladiis dixerit, audiamus. Agebat autem cum Eugenio de magna christiani exercitus strage in Palæstina, de qua item in libris de Consideratione multis agit, ac postquam in Epistola hanc stragem memoravit, hæc subdit : « Exerendus nunc uterque gladius in passione Domini, Christo denuo patiente, ubi et altera vice passus est. Per quem autem, nisi per vos ? Petri uterque est : alter suo nutu, alter sua manu, quoties necesse est evaginandus. » Ac paulo post : « Tempus et opus esse existimo ambos educi, in defensionem Orientalis Ecclesiæ. »
Jam ergo facile intelligimus, quatenus gladius materialis non modo sit imperatoris, sed etiam Pontificis ; quatenus pontificio nutu, imperatorio vero jussu exeratur. Notum enim est in regibus ac fidelibus ad sacra bella ciendis, Pontifices quid egerint- Hic mihi, si quis nutum eo sensu accipiat, ut imperatores ac principes, statim atque Pontifex arma capienda vel nutu significaverit, ea capere teneantur ; is profecto nec nutum à jussu secreverit, et id asseruerit quod neque Pontifices cogitaverunt. Prædicando, adhortando, dando indulgentias, ac sacrum Ecclesiæ thesaurum aperiendo, christianos principes ac milites ad sacra bella incitabant ; ea etiam suscipienda injungebant in remissionem peccatorum ; qua conditione obstringebant eos, quibus animus inerat sacra indulgentia frui : ut autem ad sacra bella, imperiis unquam ac pœnis adigerent, et absurdissimum est, et in Ecclesia inauditum.
Hoc ergo voluit sanctus Bernardus, ut ad bellum Pontifex nutu impellere, imperator jussu cogere habeat ; ex quo id quidem sequitur : gladium materialem, cum proprie in imperatoris potestate sit, tamen in potestate Pontificis suo modo esse, quatenus bonus piusque imperator, pro Dei et Ecclesiæ causa prompto atque alacri animo, annuente Pontifice, bella suscipiat.
Quod autem Gregorius IX ac Bonifatius VIII Evangelii locum, in quo Bernardus pie luserit, ita urgere videantur, ut materialem gladium, proprie ac stricto jure, suum esse defendant ; id quidem ad hoc stabiliendum dogma, reluctante omni antiquitate, non sufficit : ac subit admirari Baronium, qui hæc eorum dicta ad fidem catholicam pertinere novo exemplo asserit ; cum profecto constet, neque ad credendum proposita, neque pro certo fidei dogmate recepta fuisse unquam ; majora enim hæc sunt, quam ut uno Bernardi verbo et loco, quantumvis clarus esset, unaque allegoria comprobari possint. Dicit sane Dominus : « Qui non habet peram, vendat tunicam suam, et emat gladium. Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est : » nempe et illud ad Christi contumelias pertinebat, ut violentis hominibus stipatus, neque immerito, per vim militum comprehensus esse videretur. Reliqua quæ sanctus Bernardus cæterive, alii alio, pie ingeniosègue detorserint, ad elucidanda quæ aliunde certa sint, theologi admittimus : non certe progredi eo usque sinimus, ut iis quoque firmari theologica dogmata arbitremur.
Si quis tamen scire vult, quid ad Bernardi interpretationem antecessores nostri, cum ea premerentur Bonifacii VIII tempore, responderint, Ægidium Romanam, Joannem de Parisiis aliosque hujus ævi consulat. Nos enim, theologis parum dignum arbitramur, ut hæc allegorica fusius pertractentur.
Chapter 119 of 396