Skip to the text

Caput VI. Quod multi in Germania orthodoxi etiam episcopi à Gregorii VII sententia discreparint : exemplum Trevirensis Ecclesiæ, ac Brunonis archiepiscopi, imperatori deposito o…

Quod multi in Germania orthodoxi etiam episcopi à Gregorii VII sententia discreparint : exemplum Trevirensis Ecclesiæ, ac Brunonis archiepiscopi, imperatori deposito omnia jura servantis, etiam ea quæ ad designandos episcopos antiquitus data essent.

Neque vero hæc hæserunt, infixaque sunt animis ea firmitudine, qua solent fidei æterna dogmata, ab alta christianitatis origine per omnem sæculorum seriem devoluta. Etsi enim horum temporum historiæ, plerumque obscuræ mancæque sunt, pervenere tamen ad nos præsulum illustrium nomina, qui Henricum IV jam depositum, ut imperatorem debita obedientia in civilibus coluerunt Hic autem Germanos solos proferemus, alios alio loco commodius suo ordine memorabimus.

Laudatur in Historia Trevirensi Bruno archiepiscopus, eleemosynarum summæque pietatis nomine : atque illum quidem Ecclesiæ catholicæ et Romano Pontifici conjunctissimum fuisse constat : quippe qui Egilberti antecessoris, falso Pontifici Guiberto et Henrico IV communicantis ; gesta resciderit, ab eoque ordinatos nullos admiserit, « nisi qui se legitimo Romanæ Ecclesiæ Pontifici obedituros super Evangelium fidem facerent. »

Cum tamen ità affectus esset erga verum Pontificem, tunc Paschalem II, haud minus ipsi Henrico IV toto episcopatus vitæque suæ tempore gratus et obsequens fuit ; de quo etiam ibidem scribitur : « Cum tanta solertia et sapientia ab ipso rem actam, » ut in gravissimis illis regnum inter et sacerdotum dissidiis, « ita catholicorum amplexus sit consortium, ut imperatori debitum non denegaret obsequium ; neque ita in cæsarianorum communione contaminaverit, ut catholicorum offensas incurrerit. » Itaque et episcopi simul et egregii civis functus officio, utrique parti conjunctissimus, idoneus etiam reconciliandis animis habebatur. Et quidem ab Henrico IV jam sæpe deposito, multis jam ornatus beneficiis, anno 1101, flagrantibus maxime dissidiis, Trevericæ præfectus est Ecclesiæ, petentibus Trevericis. « Treverici petierunt sibi episcopum dari, quibus imperator, petentibus principibus et consentientibus civibus, Brunonem consecrari jussit. Denique ibidem ordinatus est ab Edalberone Metensis Ecclesiæ episcopo, oleum sacræ benedictionis imponente, Joanne Spirensi, Richero Virdunensi cooperantibus ; et assistentibus archiepiscopis Ruthardo Mogutiensi et Friderico Coloniensi et aliis quamplurimis episcopis. » Prorsus antiquo more rituque, quodque notandum est, eas partes agente imperatore, quæ pridem à piis imperatoribus actæ essent ; adeo imperatoris nomine colebatur, atque omnia in designandis episcopis olim usu Ecclesiæ regibus attributa, deposito etiam et excommunicato principi integra servabantur.

Jam ut ejus antistitis gesta prosequamur, sic scribit historicus : « Anno ordinationis suæ tertio, Romam profectus apostolorum gratia et percipiendae benedictionis magistri causa invenit Dominum Paschalem Papam universali synodo praesidentem, papatûs sui annum octavum agentem, à quo honorifice susceptus est, utpote Belgicæ-Galliæ primæ Metropolis Præsul magnificus. » Addit tamen historicus : « Sed quoniam episcopalia, videlicet annulum et baculum, per manum laicam suscepisset (contra Gregorii VII Urbani II et Paschalis II interdictum), atque quia ecclesias dedicasset, et clericos, necdum pallium consecutus, promovisset (quod à Romanis Pontificibus pridem erat vetitum), multum aspere correptus est ; et decernente episcoporum ibi congregatorum concilio, pontificatus officium deposuit : quod tamen ipsis intervenientibus, quia discretio ejus et prudentia officio et tempori congruens erat, post triduum, non sine admissorum pœnitentia recuperavit. »

Diligenter attende quid in illo Papa et episcopi reprehenderint, et cujus eum pœnituerit. Non profecto quod regem depositum agnovisset, ab eoque præfectus Trevericæ esset ecclesiæ. Id enim, modo absque simoniâ ac servatis canonibus fieret, non improbabat Ecclesia, sed propter annulum et baculum, consecrationesque et ordinationes sine pallio, adversus pontificia decreta factas.

Liquet ergo, ne ipsum quidem Papam et universalem synodum, cui ipse præsideret, quidquam ab eo exegisse, quod ad ejurandum Henricum IV Imperatorem pertineret ; rediitque in Germaniam pari in regem fide atque obsequio clarus teste eodem historico : « Talem se in omnibus modis exhibebat, ut in administrandis quoque regni negotiis, ex omnibus principibus... nullus eo sublimior haberetur : adeo ut eum imperator patrem suum vocaverit, et majorem cæteris honorem ei impenderit ; sed et ad omnibus episcopis quacumque se conventui eorum ingessisset, ut par quidem diligebatur, sed ut major venerabatur. Igitur quoniam in rebus sibi commissis strenuissimus erat, defuncto imperatore, communi consilio principum, regiæ curiæ vicedominus effectus est, et regnum regnique hæres ( Henricus videlicet hujus nominis V rex) adhuc adolescens circa annos viginti ei committitur. » Hæc quidem satis probant quæ in deponendis imperatoribus gesta essent, non esse considerata ut decreta fidei, sed ut facta Pontificum, quibus sancti viri orthodoxæque Ecclesiæ minime consentiendum ducerent, Romanis Pontificibus non improbandus.

Chapter 109 of 396