Caput XIX. Alterum Friderici I dissidium cum Alexandro III. Excommunicatur, deponitur, nec minus agnoscitur pro imperatore, etiam à Papa : excommunicatio, res seria, depositio p…
Alterum Friderici I dissidium cum Alexandro III. Excommunicatur, deponitur, nec minus agnoscitur pro imperatore, etiam à Papa : excommunicatio, res seria, depositio pro nihilo habetur.
Alterum illudque maximum Friderico I dissidium cum Alexandro III intercessit. Offensus quippe Fridericus Romanis Pontificibus, quod victis Italis ac rebellantibus favere, ac Germanorum jugum ab Italis depellere velle viderentur ; Octavianum schismaticum Pontificem, Victorem III appellatum, adversus Alexandrum III virum sanctissimum tuetur. Anno circiter 1160, à sancto Pontifice Victor merito anathemate una cum asseclis, atque ipso imperatore percellitur. Alexander profectus ad Francos, afflictorum Pontificum per quadringentos jam annos commune perfugium ; anno 1163, in concilio Turonensi excommunicationem renovat, nulla hactenus depositionis mentione : hanc enim ab excommunicatione Romani Pontifices separabant. Itaque nemini est visum, Fridericum, licet in schismate obduratum, eoque nomine excommunicatum, imperio cecidisse ; constititque apud omnes, excommunicatos principes suo jure regnare, nec abrumpi anathemate civilis societatis fœdus, contra quod tempore Gregorii VII sentiebant.
Anno demum 1168, in concilio Lateranensi Fridericum ab Alexandro III novo anathemate ac simul depositione mulctatum scribit Joannes Sarisberiensis, epistola ad Cantiæ sub-priorem. Sed qui has depositiones admittere nos cogunt, videant an hæc etiam auctoritate eadem decreta probare velint : « Abstulit (Romanus Pontifex) ei etiam regiam dignitatem, ipsumque anathemate condemnavit, et inhibuit auctoritate Dei, ne vires ullas amodo in bellicis congressionibus habeat, aut de christiano aliquo victoriam consequatur, aut alicubi quiete et pace gaudeat, donec fructus pœnitentiæ condignos operetur : in quo secutus est exemplum Gregorii VII, decessoris sui, qui, nostra ætate, Henricum imperatorem Ecclesiæ privilegia convellentem deponens in concilio Romano, simili sententia condemnavit. » Non habuit historicus antiquius, quod referret, talis depositionis atque excommunicationis exemplum : tametsi eam dicit de Petri privilegio latam. His scilicet Petri claves et excommunicationis vim commendari posse putabant. Nos autem arbitramur has irritò jactatas osse minas ; hæc de victoriis submovendis excommunicationi præter ordinem ac traditionem adjuncta, effecisse ut magno suo malo, Christiani excommunicationem minus minusque vererentur, fallente plerumque eventu, aut fortuitis casibus consecuto.
Anno 1177, concilio Venetiis habito, facta pax ; qua de re, acta manuscripta bibliothecæ Vaticanæ Baronius refert, quibus nostra firmantur. Ibi enim cernimus Fridericum semper imperatorem nominari, depositum quamvis ; quodque vel maximum, imperatoris procuratores coram Domino Papa jurasse in hæc verba : « Ego Comes Diedo juro quod Dominus imperator mandavit mihi ; » et : « Ego Sigilboth juro, quod Dominus imperator, » etc. Ex quo, Papa etiam audiente, quantumlibet depositus, pro imperatore est habitus. Sequitur in actis missos à Pontifice ad imperatorem legatos, qui quidem imperatorem, « postquam renuntiavit schisma, promissam quoque obedientiam Domino Alexandro ejusque successoribus canonice intrantibus, ipsum à sententia excommunicationis pariter absolverunt, et catholicæ unitati aggregarunt. » Audis quam sollicite de excommunicatione dictum, de depositionis sententia nihil prorsus. Quæ plane demonstrant, quantum inter excommunicationem jure divino constitutam, et depositiones novitiis exemplis inductas intersit discriminis. Imperator excommunicatus ab excommunicatione solvitur : depositus ubique, etiam cum Pontifice, pro imperatore se gerit, nec se restitui petit ; sed suo jure regnat, Cæterum quæ de conculcato Friderico commemorant, hæc Baronius merito amandat ad fabulas.
Jam putamus hæc, quæ sæpe inculcamus, certo certius stabilita : schismaticum et excommunicatum principem haud minus jure regnare : à schismaticis et excommunicatis regibus rite postulatum, ut schisma ejurarent, ac venia petita absolverentur : a depositis, nunquam ut se jure deponi potuisse faterentur : addimus depositos haud minus pro regibus agentes, à Pontifice quoque fuisse agnitos ; ut excommunicatio, prout revera est, res seria et gravis ; depositio vero tanquam vana nullumque effectum consecuta, ac per se ipsam nulla haberetur, quantacumque pompa in speciem prolata.
Chapter 122 of 396