Skip to the text

Caput XXI. Post imperatores hactenus depositos, primus aliorum regum Joannes sine terra Anglus, ab Innocentio III depositus, regno Sedi apostolicæ tradito restitutus', quæ Sedis…

Post imperatores hactenus depositos, primus aliorum regum Joannes sine terra Anglus, ab Innocentio III depositus, regno Sedi apostolicæ tradito restitutus', quæ Sedis apostolicæ odio et contemptui vertunt.

Hactenus Romani Pontifices imperatores solos, regesque Germaniæ atque Italiæ deposuerant, quos peculiari titulo obnoxios sibi esse putabant. Primus omnium Innocentius III, alios quoque reges deponere aggressus, ducto initio ab Angliæ Rege, misero illo Joanne qui sine terra dicitur. Is, jussu Papæ, electum Cantuariensem archiepiscopum Stephanum de Langetune presbyterum cardinalem, doctrina moribusque conspicuum, nolebat admittere ; Cantuariensesque monachos, penes quos electio erat, Pontifici obsecutos, ut majestatis reos exagitabat. Grave id Pontifici visum. Coeptum ab interdicto est ; denuntiatumque regi per legatos apostolicos, « ut si per hoc pertinaciam suam non duceret corrigendam, ipse (Pontifex) manum adhibere curaret graviorem. »

Rex, propter interdictum, in Anglos ac Romanos in Angliâ versantes, diris indignisque modis sæviit. « Post continuatam per biennium persecutionem gravissimam, decretum à Pontifice nominatim excommunicari regem, et ab omnibus evitari, » quæ sententia, licet ab episcopis regem metuentibus promulgata non esset, omnium tamen *ora repleverat.

Rex consueto more ac jure regnabat ; neque quidquam Pontifex de eo deponendo decreverat aut etiam interminatus erat. At anno 1212, jam tota in regem commota Angliâ, præcipuis episcopis Anglicanis id postulantibus, Innocentius definivit, « ut rex Anglorum Joannes à solio regni deponeretur, et alius, Papa procurante, succederet. Ad hujus sententiæ executionem scripsit potentissimo Regi Francorum Philippo, quatenus, propter omnium remissionem peccaminum, hunc laborem assumeret, et Rege Anglorum à solio regni expulso, ipse et successores sui regnum Angliæ jure perpetuo possideret. » Hic ergo videmus non modo deturbatum regem ; sed etiam domum regiam, Joannisque liberos etiam innocuos ; et amplissimum regnum privatum esse jure eligendi sibi principes ; et ad extraneos translatum imperium, pontificio jussu. Quis hæc congerendis quam solvendis peccatis aptiora esse neget ?

At enim objiciunt, huic decreto Francorum regem Philippum paruisse, ac pontificiam in deponendis regibus agnovisse potestatem. Certe, qui per eam occasionem eoque decreto, Angliam suo regno infensissimam occupare conaretur. Quanti autem hæc exempla valeant, et omnes per se vident ; neque eo tempore ignorabant ; cum Comes Flandriæ regem ad bellum sequi jussus, id eliam objecerit : « Fuisse injustum idem bellum, quod ad debellandum regem Anglorum susceperat ; cum nullus antecessorum suorum jus hactenus sibi aliquod in regno Angliæ vindicasset : » adeo hi tituli regnandi vani habebantur.

Posteaquam Joannes rex miserrimus, atque haud minus contemptus quam detestatus, suis tantam vim à vicinis Francis ac rege victoriosissimo imminere vidit ; Innocentio III ejusque successoribus regnum Angliæ tradidit, quod ipse à Pontifice sub homagii ligii fide reciperet. Quid multa ? Continuo Joannes regno restitutus, ab Innocentio in barones perduelles anathemata vertuntur, atque in Philippum ipsum, nisi bellum incœptum statim omitteret. Sed barones in proposito pergunt, Ludovicum Philippi filium regem pronuntiant ; id in Joanne maxime detestantur, quod regnum nobilissimum chirographo æternæ servitutis obligasset. At ex illa servitute Joannes id commodi referebat, ut baronibus, bellorum necessitate initisque fœderibus multa pollicitus, multa largitus, ea omnia, tanquam sine Romani Pontificis supremi jam sui domini auctoritate concessa, facile revocaret. Nec deerat Innocentius, qui promissa ac donata rescinderet. Interim Ludovicus mare trajecit, nihil deterritus excommunicatione, quæ profecto humanis jam intentata ac soluta consiliis, piis quoque, quorum numero fuit Ludovicus, proh dolor ! sæpe contemptui erat ; ac vana tantum suffugia quærebantur. Et quidem Ludovici causa coram Innocentio acta. Objectum est inter cætera, decretum concilii Lateranensis III generalis, quod tamen non estat . Oratores, Ludovici nomine, respondebant : « Quod tempore latæ sententiæ Dominus Papa nesciebat quod Ludovicus haberet jus de regno Angliæ, et cum hoc illi constiterit, non credit quod concilium possit ei jus suum auferre. » Sic sane, ut poterant, in curia Romana, regum jura ab ecclesiastica potestate libera tutabantur. Denique morte Joannis finita controversia est. Tunc odia Anglorum concidere ; in Henricum Joannis filium conversa omnium studia, atque in Ludovicum odia ; ac tunc metui cœpit excommunicatio, cum vires undique defuere. In hæc misera et infanda Ecclesiam induxerunt, qui partem tantam apostolicæ potestatis, in temporalibus ordinandis seu potius subvertendis, pessimo consilio collocarunt. Hæc vero utcumque excusare libeat, tanquam bono animo, per hujus ætatis imperitiam, à bonis etiam Pontificibus gesta, ut sæculum sæculo repercuterent ; tamen colere non possumus, quæ nunquam à Christo, aut apostolis, Patribusque prodita, tam infaustis successibus prodierunt.

Chapter 124 of 396